Gradus 3
DE PEREGRINATIONE.
PEREGRINATIO est omnium quæ sunt in patria constantissima desertio, quibus a pietatis destinatione atque exercitatione impedimur. Peregrinatio est omni confidentia noxia vacuus affectus, ignota sapientia, publicum fugiens prudentia, secreta via, invisibilis destinatio, occulta cogitatio, vilitatis appetitus, angustiæ desiderium, divini affectus argumentum, amoris copia, inanis gloriæ abnegatio, silentii profundum.
Solet fere et ista cogitatio in initiis sedulo ac vehementer perturbare amatores Dei velut divino igne: videlicet elongatio a patria et suis, intentione prosequendæ vilitatis atque afflictionis provocans hujusmodi amatores. Verumtamen quanto major est et laudibus dignior, tanto discernenda cautius est. Neque enim omnis peregrinatio si summis (ut ita dixerim) laudibus vel labiis fiat, probabilis est:1 nam si omnis Propheta sine honore est in patria sua, ut ait Dominus, caveamus ne forte peregrinatio fiat nobis inanis gloriæ occasio. Peregrinatio enim vera, est omnium prorsus rerum separatio ea ratione suscepta, ut nunquam cogitatio nostra a Deo separetur. Peregrinus est, luctus perpetui et penitus in memoria conditi amator. Peregrinus est, qui omnem suorum alienorumque affectum ac memoriam fugit.
Quum ad peregrinationem vel ad solitudinem properas, noli exspectare dum tecum pertrahas affixas sæculo animas: fur enim ex improviso subrepit. Multi quippe quum negligentes quosque et desidiosos secum servare molirentur, cum illis una periere, exstincto ex diuturnitate divini amoris igne. Statim ut susceperis flammam, curre (nescis enim utrum brevi exstinguenda sit) ne forte in tenebris te deserat. Servare alios non exigimur. Ait enim sanctus Apostolus:2 Itaque unusquisque nostrum pro se rationem, fratres, reddet Deo. Et iterum:3 Qui doces (inquit) alium, te ipsum non doces. Tanquam dicat: De aliis quidem nescimus, se ipsos autem omnino norunt omnes. — Qui peregrinationem amplecti instituis, cave gyrovagum et studiosum voluptatis dæmonem: solet enim peregrinatio ei præbere occasionem.
Præclarum est nulli rerum mortalium affici: sed hujus virtutis peregrinatio mater est. — Qui propter Deum peregrinatur, habitus omnesque affectus sæculi deponat, ne perturbationibus ludibrio sit. Qui a sæculo peregrinatur, mundum jam nullatenus attingat: solent enim diu sopita vitia facillime reviviscere.
Eva e paradiso invita exsulat; monachus patria sua se sponte abdicat. Illa enim rursus ad concupiscendum inobedientiæ lignum pertracta fuisset; hic autem periculum profecto a carnalibus propinquis sustinuisset. — Fuge non segnius quam infestissimum flagellum, ruinæ proxima loca: ejus enim fructus qui non adest, non usque adeo desiderio movemur. — Neque hic fallaciæ furum modus te velim lateat. Suggerunt plerumque nobis ut a sæcularibus non separemur, mercedem inde maximam nos consecuturos asserentes, si videntes feminas, nos ipsos contineamus, ac reluctando concupiscentiam superemus.
Quum annos aliquot remoti a patria egerimus, parumque religionis aliquid vel compunctionis vel continentiæ nobis ipsis acquisierimus; tunc jam cogitationes vanitatis acrius incumbunt, utque jam revertamur in patriam importune suggerunt, ad ædificationem formamque et utilitatem plurimorum qui actus nostros et opera illicita noverunt. Quod si quam docendi facultatem aut tenuem scientiam fuerimus adepti, tunc jam ut animarum servatores et magistros ad sæculum redire persuadent, ut quæ in portu bene congregata sunt, pessime in pelago dispergant. — Non uxorem Lot, sed ipsum imitari studeamus: anima quippe quæ illuc unde exierat conversa fuerit, ut sal infatuabitur, jamque immobilis manebit. Fuge Ægyptum, atque ita fuge ut nunquam illuc revertaris: corda enim quæ illuc reversa sunt, pacatissimam quietissimamque terram Jerusalem non adspexerunt.
Illicitum tamen non est ut hi qui in initio conversionis ob tuendam spiritualem infantiam suam omnia patriamque reliquerunt, quum perfecte purgati fuerint ad eam utiliter redeant, ea scilicet intentione, ut quum ipsi salute potiti fuerint, nonnullis etiam causa salutis fiant. Siquidem et Moyses ille qui Deum viderat, ad salutem gentis suæ a Deo missus, plurima in Ægypto pericula, videlicet in mundo tenebras, pertulit.
Utilius est parentes mœrore afficere, quam Deum. Ille enim nos formavit simul et redemit; illi vero quos dilexerunt, nonnunquam perdiderunt. — Peregrinus ille est qui veluti alterius linguæ inter ignotæ sibi linguæ homines, in sui agnitione secum habitat.
Non quo propinquos nostros et patrios agros oderimus, idcirco ab illis secedimus (absit id penitus), sed ut detrimentum quod ab illis in nos manare solet fugiamus. Qua in re, sicut fere in omnibus aliis, Dominus noster nobis magister et documentum est, qui et ipse sæpenumero parentes reliquisse deprehenditur. Et quum a quibusdam audisset, Ecce mater tua et fratres tui quærunt te;4 mox præceptor noster optimus impassibile nobis odium subinsinuavit, dicens: Mater mea et fratres mei sunt hi qui faciunt voluntatem Patris mei, qui in cœlis est.5 — Ille tibi pater sit, qui ad deponendam peccatorum sarcinam collaborare tibi et potest et vult; mater vero, compunctio sacra, quæ te possit sordibus abluere; frater autem, is qui tecum ad cœlestem cursum perficiendum laborat et certat. Sociam tibi et uxorem quære, quæ nunquam a te separetur, memoriam mortis. Porro filii tibi amatissimi sint gemitus cordis. Servum posside corpus tuum; amicas vero, sanctas virtutes angelicas, quæ tibi exitus tui tempore auxiliari poterunt, si eas modo tibi amicas familiarius feceris.6 Hæc est sane generatio quærentium Dominum.
Affectus Dei, parentum excludit affectum. Qui vero utrumque se habere dicit, ipse se decipit, quum audit Dominum dicentem:7 Non potestis Deo servire et mammonæ, etc. — Non veni, inquit Dominus, pacem mittere in terram, et caritatem parentum ad filios et fratres qui mihi servire delegerunt, sed gladium et pugnam:8 separare enim veni amatores Dei ab amatoribus sæculi, terrenos et materiales ab his qui terrena omnia omnemque materiam superaverunt, gloriæ avidos ab humilibus. Lætatur enim Dominus in hac contentione et separatione, dum fit propter illius caritatem.
Cave, obsecro, ne forte cuncta aquarum tibi plena videantur, si propinquorum affectu et amore tenearis, atque diluvio amoris sæculi cum eis una pereas. — Noli misereri parentum et amicorum lacrimis: alioqui in æternum lacrimaberis. — Quoties te ut apes circumdederint, imo vero ut vespæ, ac super te lamentari cœperint propinqui tui, constanter ac celerrime ad mortis atque operum tuorum considerationem convertere, ut dolore dolorem possis excludere.9 — Pollicentur nobis subdole nostri et non nostri amici, læta omnia et jucunda se exhibituros, ea sane intentione ut cursum nostrum optimum præpediant, sicque inde jam ad suam voluntatem nos pertrahant.
Sit autem nostra secessio ad eas partes quæ humiliores sint et minus celebres, et ab omni consolatione sæculi remotiores. — Absconde quantum potes nec præ te feras ingenuitatem et claritudinem generis, ne aliter in ore, aliter in rebus affectus inveniaris. — Nullus ita se ipsum peregrinationi exposuit ut magnus ille Patriarcha cui dictum est, Egredere de terra tua, et de cognatione tua, et de domo patris tui:10 quum profecto in barbaram atque alterius linguæ terram vocaretur. Cujus tamen peregrinationem mirabilem qui pro magnis viribus imitari studuerunt, eos nonnunquam Dominus insigni gloria affecit, etsi hanc divinitus concessam gloriam conveniat per humilitatis clypeum fugere et declinare. — Quoties nos dæmones peregrinationis alicujus ut magnæ virtutis gratia laudant, toties illius qui de cœlis ad terras propter nos peregrinatus est, intentissima cogitatione meminerimus; inveniemusque nos ipsos in sæculum sæculi tantæ propter nos assumptæ peregrinationi non posse satisfacere.
Gravis est et omnino vitabilis, ad propinquorum vel etiam extraneorum aliquem immoderata affectio, quum ea nos ad sæculum sensim possit attrahere, ignemque compunctionis nostræ penitus exstinguere. — Sicut impossibile est uno oculo in cœlum, altero in terram adspicere; ita fieri non potest ut in illo anima non periclitetur, qui corpore et cogitatione ab omnibus et propinquis et extraneis non se peregrinum fecerit.
Labore ingenti et fatigatione mores graves et optimos acquirimus; et quos multo temporis labore quæsiverimus, fieri potest ut uno momento temporis amittamus:11 corrumpunt enim mores bonos colloquia mala, sæcularia simul et turpia. — Qui post abrenuntiationem, cum sæcularibus versatur sive juxta illos commanet, prorsus aut in eosdem laqueos incidet, aut cor in ejusmodi cogitatione inquinabit, aut certe si non inquinatus fuerit, eos qui inquinantur judicans atque condemnans, et ipse inquinabitur.
DE SOMNIIS.
Quod nostræ cognitionis intellectus imperfectus sit atque omni ignorantia repletus, occultari non potest. Guttur enim cibos, auris autem intelligentias dijudicat;12 etiam imbecillitatem quidem oculorum manifestat sol, ignorantiam vero animæ patefaciunt verba. Verumtamen caritatis lex etiam ad ea quæ vires nostras superant disserenda nos cogit. Reor igitur, etsi certe statuere non audeo, consequens esse etiam de somniis hic pauca inserere, ut hujus quoque fallaciæ malignorum non simus penitus ignari.
Somnium est animi motus in immobilitate et quiete corporis. — Phantasia est oculorum seductio in sopita mente. Phantasia est animi excessus vigilante corpore. Phantasia est speculatio parum loco subsistens.
Causa ob quam in hoc nobis de somniis dicendum esse arbitrati sumus, aperta est. Quum enim relictis domibus et propinquis nostris, divinæ caritatis causa nos ipsos peregrinationi exposuimus; tunc jam dæmones in somniis nos perturbare moliuntur. Propinquos nobis subinsinuant aut plorantes, aut morientes, aut nostri causa languore aliquo vel etiam detrimento fatigatos. Qui igitur somniis credit, similis est ei qui post umbram suam currit et eam apprehendere nititur.13
Dæmones inanis gloriæ in somniis prophetice quæ futura sunt ut astutissimi nobis injiciunt, atque ea nobis per somnium prænuntiant, ut quum impleta fuerint quæ per quietem vidimus, stupore maximo detineamur, et quasi jam propheticæ gratiæ proximi, cogitatione tumescere incipiamus. — In his qui sibi credunt, dæmon sæpe propheta fit; porro iis qui se spernunt, semper mentitus est. Spiritus enim quum sit, quæ intra hunc aerem sunt videt omnia; et quum intellexerit moriturum aliquem, id per visum levioribus prædicit. Nihil futurorum ex præscientia noverunt: namque et venefici mortem nobis prædicere utique possent.
In angelum lucis sese transfigurantes, in martyrum speciem sæpius transfigurantur, accedentesque se ipsos nobis per somnium ostendunt;14 excitatos vero, elatione et gaudio præcipitant. Hoc autem tibi erit deceptionis signum. Cruciatus et judicia et separationes per visum nobis angeli ostendunt, atque experrectos, trementes mœstosque relinquunt. — Quum in somno dæmonibus credere cœpimus, tunc jam et vigilantes ab ipsis illudemur. Qui somniis credit per omnia, reprobus est et stultus; qui vero eis nulla ratione credit, hic revera philosophus est habendus. Solis eis crede qui tibi cruciatum et judicium denuntiant. — Quod si te desperatio conturbat, et istud est a dæmonibus.
Footnotes
Chapter 73 of 100