Skip to the text

Gradus 4

DE OBEDIENTIA.

NUNC jam nobis ad Christi pugiles ac pietatis athletas procedens sermo deinceps apertissime occurrit. Omnem quippe fructum præcedit flos, omnemque obedientiam peregrinatio aut corporis aut voluntatis: in his enim duabus virtutibus, veluti in aureis pennis, ad cœlum impigre se sancti viri anima sustollit. De qua Spiritu Sancto afflatus quidam fortasse concinit:1 Quis dabit mihi pennas sicut columbæ, et volabo et requiescam, per activam et per contemplationem et humilitatem? — Ne ipsum quidem fortissimorum bellatorum habitum negligenter prætereundum existimemus: ut illi clypeum teneant fidem, scilicet ad Deum atque ad exercitationis suæ magistrum, per ipsum, ut ita dixerim, omnem infidelitatis omnemque prævaricationis cogitationem repellentes;2 gladiumque spiritus assidue vibrent, voluntates suas omnes sibi propinquantes necaturi;3 loricasque ferreas, patientiæ scilicet ac mansuetudinis, se induant, per quas omnem contumeliam ac aculeum sermonisque jaculum repellant;4 habeant et galeam salutis, orationis Patris spiritualis præsidium;5 stent præterea non vinctis pedibus, sed alterum quidem ad ministeria prætendant, alterum vero fixum in orationibus atque immobilem teneant.

Obedientia est animæ propriæ perfecta abnegatio per corpus certius ostensa; aut forte versa vice, obedientia est mortificatio membrorum in vivente animo. Obedientia est inexaminatus atque indiscussus motus, spontanea mors, vita curiositate carens, securum periculum, immeditata ad Deum excusatio, metus mortis contemptio, tuta navigatio, confectum dormiendo iter. Obedientia est sepulcrum voluntatis, et excitatio humilitatis. Nihil resistit nihilque discernit mortuus in bonis aut iis quæ videntur mala: nam qui pie animam suam mortificaverit, securus pro omnibus rationem reddet. Obedientia est discretionis depositio inter divitias discretionis.

Initium quidem mortificationis vel membrorum corporis vel animæ voluntatis, labor est; medium vero, interdum labor, interdum requies; finis autem jam omni motus perturbatione omnique laboris sensu vacat. — Tunc demum labore et dolore fatigari deprehenditur vivens hic beatus mortuus, quum se animadverterit voluntati propriæ obtemperasse, metuens scilicet propriæ voluntatis onus.

Quicumque ad intellectualis congressionis stadium exire conamini; quicumque jugum Christi tollere super cervices vestras cupitis, et sarcinam vestram alterius collo imponere satagitis; quicumque venditiones vestras sponte scribere curatis, ut pro illis in æternam libertatem conscribamini; quicumque aliorum manibus sublati et natantes, mare hoc magnum trajicitis: scitote quod brevem quamdam et asperam viam pergere conamini, in qua unus et solus latet error, quem Græci ἰδιορρυθμίαν, nos suimet moderationem dicere possumus, quum scilicet quisque sibi idoneus ad se regendum et moderandum videtur. Quem qui effugerit, ad ea quæ honesta et spiritualia sunt ac divinæ majestatis oculis gratissima, fere ante veniet quam ire cœperit. Obedientia est enim nunquam sibi, ne in his quidem quæ videntur optima, usque ad consummationem vitæ credere.

Quum igitur cervicem nostram in Domino inclinare atque alteri credere desiderio acquirendæ humilitatis ac propriæ salutis insistimus, ante hujus militiæ ingressum, si qua in nobis est calliditas et prudentia, gubernatorem cautissime examinemus et discernamus, atque (ut ita dixerim) tentemus, ne forte nautam pro gubernatore, languentem pro medico, vitiosum pro vitiis carente, postremo infestum pelagus pro placidissimo portu, ignari deligamus, nobisque ipsis paratum promptumque naufragium constituamus. Quum vero pietatis et obedientiæ stadium fuerimus ingressi, minime jam optimum institutorem nostrum in aliquo penitus dijudicare licebit, etiam si in illo (homo enim est) modica aliqua delicta animadvertimus. Si vero alias fecerimus, nihil nobis obedientia prodesse poterit.

Necesse omnino est ut qui fidem certam et immobilem ad magistros suos habere cupiunt, eorum recte facta profundo corde hauriant, eaque indelebiliter memoriæ commendent, ut quum dæmones infidelitatem adversus eos ullam nostris cordibus inserere conati fuerint, ex his quæ memoria tenemus illorum ora obstruamus. Quanto enim fuerit in corde viridior fides, tanto corpus ad officia omnia et ministeria promptius occurrit. Qui vero per infidelitatem offenderit, lapsus est:6 omne enim quod fidei caret fundamento, peccatum est. — Quum tibi cogitatio suggesserit ut prælatum aut dijudices aut damnes, ab ea non secus quam a fornicatione desili; neque prorsus huic serpenti requiem præstes, non locum, non ingressum, non initium. Loquere ad hujusmodi draconem atque eum his verbis incesse: O malignissime seductor, non ego ducem meum judicandum suscepi, sed ille me; non ego illius, sed ille mei judex est.

Arma quidem juvenum psalmorum cantus, murum vero orationem, lavacrum autem mundissimas lacrimas esse Patres definiunt; beatam vero obedientiam, confessionem, qua sine vitiosorum nemo Deum videre merebitur.

Qui subjectus est atque alterius paret imperio, ipse adversus se ipsum sententiam fert. Nam si quidem propter Deum perfecte obedierit, etiam si non perfecte obtemperare videatur, omni judicio se exuit; quod si in quibusdam suam implere voluntatem voluerit, etiam si obedire visus fuerit, ipse sibi onus luit vel addicit. Quem tamen si prælatus arguere non destitit, rectissime omnino fecit; si autem tacuit, nescio quid inde dixerim. — Qui in simplicitate in Domino subjiciuntur, felicem cursum peragunt, dum non per superstitiosas cavillationes in se dæmonum versutias irritant.

Ante omnia vero culpas nostras præclaro judici nostro soli confiteamur; omnibusque, si ita ille jusserit, confiteri parati simus: nam in lucem educta vulnera nunquam in deterius proficient, sed sanabuntur.

Quum in cœnobium quoddam devenissem aliquando, animadverti judicis pastorisque optimi terribile judicium. Nam quum illic moram traherem, contigit quemdam ex latronum ordine ad monasticæ conversationis gratiam venire : quem optimus ille pastor peritissimusque medicus per dies septem quiete omni perfrui jussit, ut monasterii statum normamque omnem perspiceret. Post diem vero septimum seorsum accitum pastor interrogat num sibi censeret optimum cum illis una habitare. Quum vero illum sibi cum omni sinceritate annuentis voce respondisse cerneret, rursum quid in sæculo iniquum operatus esset interrogat. Postquam ergo illum sibi prompte et rationabiliter omnia confessum vidit, iterum ad illum tentandi gratia dicebat : Volo (inquit) ut hæc, omni cætu Fratrum adstante, confitearis et detegas. Ille revera sua detestans scelera, omnique confusione calcata, indubitanter id se facturum pollicitus est.7 Et si vis, inquit, etiam in Alexandriæ civitatis medio id faciam. Deinde collectis in ecclesia pastor omnibus ovibus suis (erant autem in numero ducentæ triginta), quum consummarentur divina mysteria (erat enim dies dominicus), lecto evangelio, inferri jam reum illum nihil contra querentem jubet, quibusdam illum ex Fratribus trahentibus modiceque verberantibus, vinctum post terga manus, asperrimoque cilicio amictum, conspersumque cinere caput præferentem, adeo ut ex ipso adspectu omnes stupefacti, protinus exorto gemitu ingenti proclamarent ac mugitum redderent : neque enim quisquam illorum quid fieret sciebat. Quum vero jam ecclesiæ januis appropinquaret, magna illum et terribili voce compescuit sacrum illud caput clementissimi judicis : Sta, inquiens; es enim indignus ut hujus loci limen attingas. Tum ille pastoris voce percussus, quæ ad illum ex intima veri medici sapientissimaque ratione sonuerat (videbatur enim sibi, ut nobis postea sub jurejurando firmabat, non vocantis hominis, sed terribilis tonitrui vocem audivisse), tremebundus et omnino pavore turbatus, in faciem protinus corruit. Quum vero jaceret humi et pavimentum madefaceret lacrimis, permittitur ab admirabili medico, qui cuncta ad illius salutem moliebatur, formamque salutis ac certissimæ humilitatis omnibus dari cupiebat, cuncta quæ gesserat singulatim et per species dicere. Ille vero cum horrore ingenti omnia singulatim confessus est, quæ audiens omnis cœtus penitus exhorreret : non tantum quæ per corpus præter naturam ac secundum naturam in rationabilibus et mutis animantibus deliquerat, verum etiam veneficia et homicidia, et cetera quæ audire aut scripturæ tradere fas non est, omnino nihil reticens. Confessum igitur statim tonderi Fratribusque aggregari permisit. — Ego vero sancti illius admiratus sapientiam, seorsum interrogavi illum secretius, cujus rei gratia tam peregrinam judicii formam exhibuisset. Ille autem ut verus medicus : Duarum (inquit) rerum gratia. Primum quidem, ut confitentem per præsentem temporalemque confusionem æterna confusione liberarem : quod et factum est. Neque enim ex pavimento surrexit, o Joannes, quin peccatorum omnium remissione potitus est. Neque ullo hujus rei scrupulo velim movearis. Nam unus ex Fratribus qui illic aderant, mihi procerum quemdam ac terribilem se vidisse asseveravit, conscriptam chartam et calamum tenentem, et quum Frater ille humi prostratus peccatum confitens pronuntiaret, hoc ille calamo delebat. Et merito sane : Dixi, inquit, Pronuntiabo adversum me iniquitatem meam Domino; et tu remisisti impietatem cordis mei.8 Secundo sane, quia habeo nonnullos qui peccata quidem necdum confessi sunt : quocirca jam et illos ad confessionem hoc exemplo provoco, qua sine nullus remissione potietur.

Et alia igitur plurima admiranda et memorabilia in illo dignissimo semperque memorando et grege et pastore perspexi : ex quibus plurima nobis reserare animus est. Permansi enim apud illos tempus non modicum, illorum assidue conversationem ac vivendi genus explorans, stupens quomodo terrestres illi cœlestes angelos imitarentur. Caritatis quidem omnes sibi invicem insolubili vinculo constringebantur; et quod est omnino mirabilius, nulla apud illos inepta confidentia, nullus otiosus sermo deprehendi poterat. Observabant vero id cautissime, ut in nullo Fratris vulneraretur conscientia. Quod si quis inter eos quemquam odisse inveniretur, hunc pastor ut damnaticium ad separatum hujusmodi reis monasterium veluti in exsilium mittebat. Maledixerat aliquando unus ex illis proximo suo: quem protinus Pater sanctus eliminari jussit, æquum non esse asserens in monasterio visibilem atque invisibilem diabolum perpeti.

Vidi ego apud sanctos illos res maxime sane utiles atque admiratione dignissimas: Fratrum cœtum in unum collectum, Christique caritate devinctum, in utraque vita, activa scilicet et contemplativa, mirabilem. Adeo enim se ipsos singuli divinis rebus exercebant, ut fere nihil opus haberent a Patre admoneri, sed se invicem ultro ad divinam evigilationem excitarent. Erant enim statutæ illis et meditatæ et solidatæ sanctæ quædam et divinæ exercitationes. Nam si quando contingeret ut eorum aliquis absente abbate quidquam maledici aut alias noxii vel otiosi sermonis loqui cœpisset, occulto nutu latenter eum Frater alius gravitatis admonens, illum a cœpto sermone retrahebat; quod si ille fortassis minus animadverteret, jam qui admonuerat, prostrato ante illum toto corpore, abibat. Si quid vero necessario loquendum erat, omnis illorum collocutio jugis erat mortis collocutio vel admonitio, æternique judicii consideratio.

Non præteribo silentio coqui monasterii illius admirabilem singularemque virtutem. Quum enim illum animadverterem in tam frequenti perpetuoque ministerio jugiter secum habitare, gratiamque possidere lacrimarum, oravi supplex ut mihi quonam modo meruisset istiusmodi gratiam revelare dignaretur. Qui tandem precibus fatigatus meis, ita respondit: Nunquam me hominibus servire arbitratus sum, sed Deo; et indignum me ipsum quiete omni judicans, ex hujus ignis contemplatione, sempiterni incendii jugi memoria compungor. — Aliud iterum singulare virtutis illorum genus referre placet. Nam ne ad mensam quidem sedentes a spirituali opere cessabant. Ceterum signo quodam nutuque incognito, occulte in animo orationis semetipsos beati illi viri admonebant. Neque vero ad mensam solum residentes hoc eos facere animadverteres, verum et quum sibi obviarent, quum simul convenirent, id faciebant.

Porro si quis ipsorum in aliquo unquam deliquisset, videres Fratres alios votis omnibus ab illo flagitare ut sibi curam reddendæ Patri rationis relinqueret, atque ab illo debitam increpationis vehementiam perpeti sineret. Quod tamen discipulorum opus maximus ille vir quum explorasset, leviori jam increpationis genere utebatur, sciens eum qui corripiebatur insontem esse. Neque tamen quis proprie deliquisset inquirebat.

Quando vero apud illos locum inveniret aut otiosi sermonis aut scurrilitatis memoria? Si quis autem ex illorum numero adversus Fratrem contendere unquam cœpisset, præteriens alter advolvebatur illorum genibus, sicque iracundiæ motum mitigabat. Quod si servare illos injuriæ memoriam sensisset, rem protinus ad eum referebat qui post abbatem secundus monasterii in regimine præerat, eosque ante occasum solis in gratiam revocare nitebatur. Sin vero illi obdurati amplius exasperarentur, aut cibum sumere usque ad reconciliationem non permittebantur, aut certe monasterio expellebantur. Laudabilis sane memorabilisque diligentia, ex qua fructus uberrimus gignebatur atque nascebatur. Plurimi enim apud sanctos illos viros deprehensi sunt actu et speculatione, discretioneque et humilitate mirabiles.

Videres in eis terribile quoddam angelicumque spectaculum: senes canitie verendos, augustiori facie, infantium in morem ad obediendum semper paratos, huc illucque discurrere, gloriamque sibi maximam per humilitatem comparare. Vidi illic viros quinquaginta fere annos in obedientiæ certamine egisse: a quibus quum addiscere orarem, quam ex labore isto consolationem, quem profectum invenissent, alii quidem in abyssum humilitatis jam se pervenisse dicebant, per quam bellum omne semper excluderent ac superarent, alii sensum omnem laboris et doloris in maledictis et contumeliis se perfecte exuisse dicebant. Vidi alios ex illis æterne memorandis viris, angelico adspectu venerandaque canitie, ad profundissimam innocentiam simplicitatemque sapientiæ plenissimam, summa alacritate propositi Deique adjutorio quæsitam, non irrationabilem quamdam et insipidam (ut in sæculi senibus contingit, quales deliros vocare solent), pervenisse: extrinsecus quidem mites totos, blandos, placidos, lætos, nihil fictum, nihil negligens, nihil adulterinum in suis verbis aut moribus habentes (rem quidem quæ in paucis invenitur); interius vero in anima Deum ipsum ac prælatum infantium in morem ambientes, mentisque aciem adversus dæmones et vitia audacem firmissimamque intendentes.

Deficiet me vitæ meæ tempus, o sacrum caput, et Deo dilecta congregatio, si voluero beatorum illorum virtutes et ad cœlum usque pertingentem vitæ sanctitatem enarrare. Sed tamen existimo nos tutius illorum sudoribus ac laboribus sermonem hunc nostrum exornare, quo acrius ad hujusmodi gratam Deo imitationem excitemini, quam propriis vilibusque monitis. Nam absque ulla controversia, id quod deterius est a præstantiore adornatur. Illud autem in primis rogo, ut nihil nos fictum scribere existimetis. Solet quippe infidelitas corrumpere utilitatem. Igitur ad ea quæ cœpimus rursus accingamur.

Vir quidam Isidorus nomine, Alexandriæ civitatis primarius, in ipso cœnobio ante hos annos sæculo abrenuntiavit: quem et ipse illic videre merui. Hunc pastor ille mirabilis suscipiens, adspectuque ex ipso asperum quemdam et intractabilem, superbumque ac sæculi dignitate tumidum conjiciens, humana arte dæmonum fastum sapientissime dejecit; aitque ad Isidorum: Si revera Christi jugum tollere decrevisti, volo ut ante omnia te obedientiæ laboribus exerceas. Cui ille: Sicut (inquit) fabro ferrum subjectum est, ita et ego, o sanctissime, me ipsum obedientiæ expono. Quo ille responso gratissimoque exemplo curatus, continuo Isidoro exercitii manus admovit ut ferro: Volo (inquiens), frater, ante monasterii januam exsistas, omniumque ingredientium et egredientium provolutus genibus dicas: Ora pro me, Pater, quoniam peccator sum. Sic autem ille obedivit sicut angelus Domino. Itaque quum septem annos ille peregisset, atque ad profundissimam humilitatem compunctionemque pervenisset, voluit Pater post incomparabilem viri tolerantiam, cujus superiori tempore aptum documentum dederat, hunc Fratribus connumerare, et ut revera dignissimum, etiam ordinatione honorare. Verum ille plurimis multorum et mei ipsius precibus apud Patrem egit, ut ibidem illum sineret (sicuti hactenus fecerat) degere, cursumque suum perficere, intelligens neque obscure his verbis significans finem suum jam ac vocationis diem imminere: quod et factum est. Nam quum in ipso ordine illum permanere magister permisisset, post decimum diem per abjectionem et ignominiam gloriosissime migravit ad Christum. Postque septimum dormitionis suæ diem janitorem quoque monasterii assumpsit. Dixerat enim ei beatus ille, pollicitusque fuerat, quod si post excessum suum confidentia ad Dominum frui mereretur, inseparabilis illic sibi comes fieret, idque celeriter. Quod et factum est, ut certissimum nobis meritorum ejus et perfectæ obedientiæ sacræque ac divinæ humilitatis esset indicium. — Interrogavi ego eum, quum adhuc superesset, magnum hunc præclarum virum, quam exercitationem mens ejus habuisset, quum ad portam moraretur. Neque abscondit a me, quum prodesse mihi cuperet, memorabilis ille ac dulcissimus Pater. Initio, inquit, hoc existimabam, quod pro peccatis meis essem venditus. Unde cum amaritudine summa et violentia et sanguine provolvebar omnium pedibus. Impleveram vix annum, quum sine mœrore jam ac tristitia id faciebam, mercedem a Deo tolerantiæ exspectans. Impleto autem rursus anno alio, toto affectu cordis indignum me ipsum existimare cœpi conversatione monasterii, Patrumque adspectu et contubernio, divinorumque participatione sacramentorum, indignum item qui in alicujus faciem intenderem: quocirca defixis in terra luminibus, nec ab oculis discrepante animo, intrantes atque exeuntes ut pro me orarent deprecabar.

Quum ad mensam aliquando consedissemus, summus ille magister inclinans suum sanctum os ad aurem meam, Vis, inquit, tibi ostendam in extrema profundaque canitie divinum sensum atque prudentiam? Quumque id summis precibus orarem, advocat ex proxima mensa quemdam Laurentium nomine, qui quadraginta fere et octo annos in monasterio degerat, secundusque erat sacrarii presbyter. Qui quum venisset atque abbati genibus flexis adstaret, ab illo quidem benedicitur; sed quum surrexisset, nihil illi penitus dixit, sed sic ante mensam sine cibo stare permisit. Erat autem tunc prandii initium: itaque prolixam horam atque fortasse duas immobilis stetit, adeo ut ipse quoque erubescerem. Neque enim in illius faciem intueri præ verecundia possem: erat enim canus totus, octogesimumque jam agebat ætatis annum. Mansit autem sine responso ullo usque ad refectionis finem. A qua quum surgeremus, mittitur jam a sancto illo, ut memorato Isidoro diceret tricesimi noni psalmi initium. — Non omisi ego, ut sum versutissimus, quin senem illum tentarem. Itaque quum eum postea interrogarem, quid adstans cogitasset: Christi (inquit) imaginem pastori imposui; neque enim ab illo hoc penitus præceptum exisse, sed a Deo, existimavi. Quare, o pater Joannes, non coram mensa hominum, sed coram altari divino adstare me putans, orabam. Nullamque penitus malignam cogitationem adversum pastorem admittebam, pro sincera in illum fide mea et caritate: dictum est enim, Caritas non cogitat malum.9 Sed et illud scito, Pater, quod quum quis innocentiæ ac simplicitati se omnino dederit, nullum jam maligno contra se aut tempus aut locum dabit.

Revera autem qualis erat ille justus rationabilium pecorum Pater ac per Deum pastor, talem etiam habebat a Deo sibi traditum monasterii dispensatorem, pudicum et moderatum ut [si] quis alius, mitem vero ut admodum pauci. In hunc aliquando ad ceterorum utilitatem magnus ille invectus est absque ulla causa, jussitque de ecclesia projici intempestive sane. Ego quum scirem eum ejus criminis quod sibi Pater objecerat insontem, seorsum magno illi dispensatoris commendabam innocentiam. Ad quem et ille sapientissime: Scio (inquit), Pater; sed sicut crudele est ex ore famelici infantis panem rapere, ita et se ipsum et operarium lædit, qui animas suscipit regendas, nisi illi coronas quantas illum sustinere posse novit, horis singulis providere satagit, sive per contumelias, sive per ignominias, sive per abjectiones, sive per ludibria. Tria enim maxime cavenda committit. Primum, quod ipse increpationis mercede privatur. Secundum, quod quum aliis ex alterius virtute prodesse posset, id agere omisit. Tertium vero, quod est gravissimum, quod ii nonnunquam qui videntur esse probatissimi et laboris patientissimi, si ad tempus negligantur, atque jam ut virtutibus præditi a prælato non corripiantur, sive probris atque injuriis afficiantur, ea quæ in eis inerat modestia et tolerantia destituentur. Nam etsi bona et frugifera pinguisque terra est, consuevit tamen aquæ, id est ignominiæ, defectus illam infructuosam ac silvestrem efficere, spinasque fornicationis et noxiæ securitatis in ea germinare. Hoc non ignorans, magnus ille Apostolus Timotheo scribit:10 Insta, invehere, argue illos opportune, importune. — Ego quum illi spectatissimo duci adhuc resisterem, infirmitatemque ætatis hujus allegarem, utque plurimi fere frustra increpiti, imo et fortasse non frustra, a grege abrumperentur; ita rursum objectioni meæ, sapientiæ domicilium occurrit: Anima (inquit) quæ propter Deum pastori fide et caritate devincta est, usque ad sanguinem sustinens, nunquam recedet (et maxime si antea ab ipso in suis vulneribus fuerit adjuta, solatioque et beneficiis affecta), memor illius qui dixit: Neque Angeli, neque Principatus, neque Virtutes, neque creatura alia a caritate Christi nos separare poterit.11 Quæ autem ita colligata et solidata agglutinataque non fuerit, mirum valde si non frustra in loco moram facit: non enim veræ, sed fictæ obedientiæ annexa est. — Nec sane magnus ille vir spe sua frustratus est, sed direxit et perfecit atque obtulit Christo immaculatas hostias.

Audire libet sapientiam Dei, admirarique in vasis fictilibus inventam. Admirabar ego illic præsens, noviter ex sæculo venientium fidem, et tolerantiam, atque in ignominiis et contumeliis et aliquando etiam persecutionibus insuperabilem patientiam: quas non tantum ab abbate, sed ab iis quoque qui longe inferiores erant, perpetiebantur. Itaque ædificationis gratia quemdam ex Fratribus sciscitatus sum, qui annos quindecim in monasterio egerat, Abbacyrum nomine, quem maxime affici injuriis fere ab omnibus videbam, nonnunquam vero etiam a ministris ex mensa fugari: erat enim Frater ille naturaliter linguæ aliquantulum incontinens. Dicebam itaque ad illum: Quid est, frater Abbacyre, quod te quotidie a mensa expelli video, ac nonnunquam dormire incœnatum? Qui ad hæc ita respondit: Crede mihi, Pater, probant me Patres mei utrum monachus esse cupiam; non autem vere id faciunt. Quam ego Patris aliorumque intentionem non ignorans, levissime ac sine ulla molestia omnia tolero. Et ecce quintumdecimum jam annum ego istud cogitans, sicut et ipsi, quando monasterium intravi, dixerunt mihi, quod usque ad tricesimum annum renuntiantes probare solerent. Et recte quidem, pater Joannes: sine probatione enim aurum non perficitur. — Hic igitur egregius Abbacyrus secundo anno postquam adveneram in monasterium hoc migravit ad Dominum, Patribus quum deficeret dicens: Gratias ago Domino et vobis, Patres, quod me ad salutem meam tentastis jugiter; hac enim ex causa immunis a tentatione dæmonum hactenus mansi. Quem etiam tanquam confessorem, et cum his qui illic obierant sanctis, dignissime æquissimus pastor sepeliri jussit.

Detrimento non minimo afficio probitatis æmulos, si virtutem certamenque Macedonii, qui primus erat monasterii diaconus, monumento silentii sepeliam. Hic dilectus Domini aliquando imminente Epiphaniæ sanctæ solennitate, abbatem ante duos dies obsecrat, ut se propriæ necessitatis gratia ad Alexandriam proficisci sineret, citius tamen se ob diei festi ministerium et præparationem rediturum spondens. Igitur infestus bonis omnibus diabolus diacono impedimento fuit, ut dimissus ab abbate, ad monasterium die sacrosanctæ solennitatis non rediret. Igitur post diem unum peractæ festivitatis revertentem abbas amovit a monasterio, atque in ultimo incipientium constituit ordine. Suscepit bonus patientiæ diaconus fortissimusque tolerantiæ archidiaconus, Patris verbum ac sententiam adeo absque mœrore, ut quasi non ipse, sed alius videretur increpatus. Igitur quum in tali ordine dies quadraginta peregisset, rursus illum ad pristinum gradum reduxit sapientissimus Pater. Quem item post unum diem archidiaconus obsecrat, ut se in eadem ignominiæ humilitate restituat, deliquisse se grave quoddam atque infandum in civitate asserens. Sciens autem sanctus hunc non vera prosequi, sed humilitatis gratia hoc inquirere, cessit parere honesto desiderio. Vidisses canitiem venerandam degere in incipientium ordine, sincere omnes ut pro se orarent deprecantem. Cecidi enim, aiebat, in fornicationem inobedientiæ. — Mihi tamen humili reseravit hic magnus Macedonius, cujus rei gratia ad hanc propositi humilitatem ita sponte accurrisset. Nunquam enim, inquit, ita me bello omni lævigatum sensi, divinique luminis dulcedinem in me ipso vidi. Atqui naturæ angelorum est non cadere, forte non valentium, ut aiunt quidam; hominum vero cadere, rursumque, quum hoc contigerit, surgere; dæmonum vero, quum tantum semel ceciderint, nunquam penitus resurgere.

Is autem cui monasterii dispensatio tradita erat, hoc mihi enarravit: Juvenis (inquit) quum essem atque in cura animalium degerem, contigit ut in gravissimam animæ ruinam præcipitarer. Mihique consuetudo erat, nihil unquam in cordis fovea tectum servare. Igitur apprehensa cauda (quam finem operis appello), medico mox facinus meum denudavi. Qui serena facie subridens, leviterque maxillam meam feriens: Abi (inquit), fili, ministeriumque tuum ut prius exsequere, nil penitus metuens. Ego itaque fide firmissima roboratus, paucisque diebus sanitatis meæ certior factus, viam meam gaudio simul et tremore plenus currebam.

Habet omnis creaturæ ordo (ut aiunt quidam) differentias plurimas. Itaque, quoniam et in illo Fratrum cætu erant profectuum sententiarumque differentiæ, si quos forte Pater sanctus ostentationi studere denotasset quum sæculares ad monasterium veniebant, hac eos arte curabat. Contumeliis illos in conspectu adventantium afficiebat, ministeriaque illis ignobiliora injungebat. Quo illi increpationis genere ita sanabantur, ut jam si qui ex sæculo ad monasterium venissent, adspectum eorum cursu fugerent. Eratque jucundum spectaculum videre ipsam inanem gloriam se ipsam persequentem, homines quia fugientem.

Noluit me Dominus ex eo monasterio absque viatico orationum sancti cujusdam viri demigrare, assumpsitque inde, septimo die antequam proficiscerer, virum per cuncta mirabilem, Menam nomine, secundum post abbatem in monasterii regimine: qui annos jam quinquaginta et novem egerat in monasterio, omnemque cœnobii administrationem exsecutus fuerat. Tertia igitur die celebrantibus nobis pro dormitione tanti Patris Officium consuetum, subito locus ille ubi sancti viri corpus jacebat, miri odoris fragrantia impletus est. Permisit igitur magnus ille loculum in quo repositum erat corpus detegi. Quod quum factum esset, vidimus omnes ex illius pretiosissimis plantis, veluti ex duobus fontibus, unguenti manare suavitatem. Tunc ad omnes monasterii magister conversus: Videtis, inquit, ut fatigationum ejus ac laborum sudores quasi revera unguentum pretiosissimum oblati susceptique Deo sunt. — Multas quidem et alias hujus beatissimi Menæ virtutes nobis loci ejusdem Patres referebant. Dicebant vero et istud, quod volens aliquando insignem illius Pater monasterii probare patientiam, reversum ad monasterium prostratumque abbati et benedictionem secundum consuetudinem suscipere orantem, a vespera usque ad collectæ horam ita illum humi jacere prostratum permisit. Tunc vero jam illum benedicens et veluti ostentationis gratia cuncta facientem ac impatientissimum objurgans, erexit tandem. Sciebat enim sanctus, quam id fortiter ferret: quocirca et istud ad cunctorum ædificationem spectaculum edidit. Hujus vero sancti Menæ discipulus, qui magistri omnia plenissime noverat, et de his certiores nos reddere solebat, quum illum curiosius interrogarem, an ante abbatem ita prostratus somno depressus fuisset, asseverabat illum sic humi jacentem, Psalterium omne cecinisse.

Non omittam sermonis nostri coronam et præsenti illustrare smaragdo. Movi ego aliquando quibusdam ex illis fortissimis senibus de solitariæ vitæ quiete quæstionem. Illi vero serena ac subridenti facie, læto atque placidissimo gestu, aiunt ad me: Nos, o pater Joannes, terreni quum simus, terræ etiam propius vitæ institutum cœpimus, illud convenire judicantes, ut pro mensura infirmitatis nostræ etiam bella subiremus; satius esse existimantes cum hominibus luctari, qui aliquando quidem efferantur, aliquando vero mansuescunt et resipiscunt, quam cum dæmonibus, qui adversum nos semper armantur et sæviunt.

Alius vero ex illis rursus sempiterne memorandis viris, quum me in Domino plurimum diligeret meque familiarissime uteretur, mihi semel placidissime dixit: Si revera sapientissimus quum sis, effectum virtutemque verborum ejus qui dixit, Omnia possum in eo qui me confortat; si Christum tota animi intentione complexus es; si Spiritus Sanctus castitatis rore ut olim in Virgine ita supervenit in te, si virtus patientiæ obumbravit tibi: accinge sicut Vir lumbos tuos obedientiæ linteo, et a quietis cœna consurgens, in spiritu contrito Fratrum pedes lava; imo vero abjecta mente Fratrum pedibus advolvere. Statue in cordis tui janua severos janitores et vigiles; tene insuperabilem atque immobilem mentem in corpore huc illucque distracto. Exerce in membris agilibus ac mobilibus intellectualem quietem; atque, id quod miracula excedit omnia, esto in medio tumultuum impavidus animo. Restringe insanam linguam, ne ad contradicendum facile desiliat; pugna adversus hanc rabidam dominam in die septuagies septies. Affige in animæ ligno (quam crucem dicimus) incudem, videlicet mentem, ut per alternos malleorum ictus et crepitus percussa, ludibriis et maledictis irrisionibusque lacessita, injuriis affecta, infracta et in nullo læsa seu dissoluta perseverans, tota lenis et plana immobilisque persistat. Exue te voluntatibus tuis ut confusionis amictu; atque his nudus, stadium pietatis ingredere. Indue (quod rarum et difficile inveniri potest) ad certaminis magistrum, immobilem vel inviolabilem fidei loricam, quam nulla jam infidelitas dissolvere et violare possit. Contine freno pudicitiæ tactum impudenter prosilientem. Reprime perpetua mortis meditatione oculum, ne horis singulis magnitudines ac pulchritudines corporum curiosius intueri velit. Refrena jugi tui ipsius cura curiosum animum, qui dum sui negligens est, fratrem semper condemnare vult. Omnemque dilectionem et misericordiæ affectum ad proximum sincere semper ostende: in hoc enim, amatissime Pater, vere cognoscent homines quod Christi discipuli simus, si in unum congregati dilectionem habuerimus ad invicem. Huc, huc (rursus aiebat amicus optimus) accede, hic nobiscum una morare, irrisiones horis singulis ut aquam vivam bibe. Nam cuncta quæ sub cœlo sunt perscrutatus jucunda et læta sanctus David, novissime omnium hæsitans aiebat: Ecce nunc quid bonum aut jucundum? Nihil sane aliud quam habitare fratres in unum. Quod si nondum hujusmodi patientiæ et obedientiæ tam præclaro bono digni simus, reliquum est ut infirmitatem agnoscentes nostram, procul a certaminis stadio in solitudine stemus, atque hujusmodi athletas beatos confiteamur, eisque patientiam imprecemur. — Victus sum (fateor) verbis optimi Patris ac præstantissimi magistri, qui mihi evangelica et prophetica auctoritate, ac longe amplius sincerissimi amoris jure, repugnaverat. Ex quo factum est ut sanctæ obedientiæ absque ulla controversia jam palmam non invitus darem.

Unam adhuc perutilem illorum beatorum virtutem memorabo, ac veluti ex paradiso exiens, ad ineptam rursus et inutilem ac spinosam orationem nostram remeabo.

Ad orationem plerumque stantibus nobis, animadvertit Pater sanctus quosdam invicem colloquentes: quos ante fores ecclesiæ statuens, jussit ut per septem dies cunctis intrantibus et exeuntibus prosternerentur, sive clerici sive presbyteri fuissent. — Considerans ego quemdam ex Fratribus ad psallendum attentius adstantem, atque in principio maxime hymnorum veluti ad quosdam nutibus suis et facie loquentem, rogabam ut mihi quid sibi mos ille et nutus ille vellet, aperiret. Qui prodesse mihi cupiens, nihilque abscondere decernens: Ego (inquit), pater Joannes, cogitationes meas et mentem atque animum colligere a principio collectæ consuevi, et coram convocatis eis acclamare: Venite, adoremus et procidamus Christo regi ac Deo nostro. — Eum vero Ps. xciv, 6.

Philipp. IV, 13.

Luc. I, 35.

Joann. XIII, 4, 5.

1 Thess. V, 8.

Joann. XIII, 35.

Ps. CXXXII, 1. qui parandæ Fratribus refectioni præerat quum curiosius inquirerem, hoc facere animadverti. Ad cujus latus quum appensum cingulo brevem libellum conspicerem, didici eum quotidie cogitationes suas in eo notare, hasque omnes nuntiare pastori solitum. Non solum autem illum, sed et alios quamplures id facere ibidem prospexi: erat enim, ut comperi, Patris sancti mandatum.

Expulsus est aliquando a Patre unus ex Fratribus, qui apud illum, proximum suum ut nugis et loquacitati deditum criminatus fuerat. Qui ad monasterii januam septem dies perseverans, orabat ut ingressu simul et venia potiri mereretur. Quod quum didicisset studiosus animarum custos, nihilque omnino sex illis diebus illum comedisse explorasset, hoc illi denuntiat, ut si habitare omnino in monasterio vellet, statuendum se sciret in pœnitentium ordine. Quum igitur hoc libenter amplecteretur pœnitens, jubet eum pastor ad separatum peccata lugentibus monasterium deduci: quod et factum est.

Quoniam vero se obtulit occasio ut dicti monasterii mentionem faceremus, pauca de illo necessario dicenda sunt. Locus erat uno tantum lapide a magno monasterio distans, carcer appellatus, omni mortali consolatione destitutus. Non illic unquam fumi vapor apparebat, non vinum, non oleum, ad cibum non aliud quidquam præter panem et minuta olera. In hoc, si qui post supernam vocationem deliquissent, ita eos claudebat Pater, ut procedere inde nusquam valerent: non quidem omnes simul, sed seorsum singulos, aut certe [ut] multum duos simul. Ibique tamdiu morabantur, quoad eum Dominus de singulorum remissione certiorem faceret. Constituerat autem illis, qui præesset loco, magnum et singularem quemdam virum, Isaac nomine, qui perpetuam fere orationem ab his qui sibi servandi tradebantur exigebat. Erant illis etiam ad acediam vitandam plurima palmarum folia.

Ps. xxiii, 6. Hæc vita, hic status, hoc propositum est faciem Dei Jacob revera inquirentium. Est quidem præclarum labores Sanctorum admirari; imitari vero instituta, salutem præstat. Porro illorum conversationem velle quempiam repente totam imitari, irrationabile est simul et impossibile.

Quoties reprehensi mordemur atque angimur, tangat nos memoria nostrorum delictorum, donec violentiam nostram, quam vult a nobis perpeti, intuens Dominus, et peccata nostra et angentem cor nostrum dolorem una deleat et in gaudium convertat. Ps. xcv, 19. Secundum enim multitudinem dolorum meorum in corde meo, inquit, consolationes tuæ lætificaverunt animam meam.12 — Tempore idoneo non obliviscamur ejus qui dicit Ps. lxx, 20. ad Dominum: Quantas ostendisti mihi tribulationes multas et malas? Et conversus vivificasti me, et de abyssis terræ, quum corruissem, iterum reduxisti me.

Beatus qui propter Deum quotidie maledictis et convitiis lacessitus, sibi vim fecerit. Hic enim cum martyribus tripudiabit, et angelis parem confidentiam et gloriam merebitur. Beatus monachus qui se ipsum omni ignominia omnique abjectione dignum horis singulis existimat. Beatus qui voluntatem suam ad finem usque mortificavit, suique ipsius curam omnem atque diligentiam spirituali magistro permisit: nam ad crucifixi dexteram constituetur.

Si quis increpationem, sive justam sive injustam, a se ipso abjicit, hic salutem suam abnegavit; qui vero hanc sive cum labore sive sine labore suscipit, cito suorum delictorum venia et remissione potietur. — Deo eam quam ad Patrem tuum habes fidem sinceramque caritatem, in intimis ostende; et ille hunc occulte certiorem faciet tui in illum affectus integerrimæque dilectionis, ut tibi posthac uberiori benevolentia et familiaritate jungatur. — Is qui serpentem omnem semper prodere paratus est, certissimæ de se fidei argumentum dedit; qui vero illum in sui cordis latebris occultat, adhuc vagus errat. — Si quis amorem suum ac propriam dilectionem quam ad fratres habet, explorare cupit; tunc inde certior sit, quum se in fratris delictis lugere intentius prospexerit, rursusque in illius profectibus et gratiis lætari.

Is qui dum loquitur, verbum suum, quamvis illud sit verum, firmare voluerit, sciat se diaboli morbo ægrotare. Quod si cum suis æqualibus colloquendo id facit, fortasse aliquando majorum increpatione curabitur; sin vero in majorum et sapientiorum sermone contra sentientium pertinax in sua opinione perseverat, humana arte nunquam sanari poterit. — Qui in verbo humilis non est, nunquam profecto erit in opere. Nam qui in modico infidelis est, in magno quoque infidelis erit, neque cujusquam cedet auctoritati;13 frustraque laborabit, neque [ex] sancta obedientia quidquam sibi præter judicium reportabit.

Si quis conscientiam suam mundissimam in Patris spiritualis subjectione servavit, hic jam mortem ut somnum, imo vero ut vitam, quotidie intrepidus exspectat: certissime sciens, obitus tempore sui ipsius non a se, sed a Patre, rationem esse requirendam. — Si quis in Domino, nulla vi impulsus, a Patre ministrationem suscepit, atque in ea præter spem et exspectationem suam lapsus in aliquo fuerit; non ei qui dedit arma, sed sibi qui suscepit, ruinæ causam imputet: suscepit enim arma ad pugnandum contra inimicum, convertit autem ea in cor. Quod si coactus id fecit, infirmitatemque suam injungenti ministerium prædixit; bono animo sit: nam et si ceciderit, non morietur.

Nescio quomodo me pene fugerat, o amatissimi, et hunc vobis apponere suavissimum virtutis panem. Vidi enim illic obedientes in Domino, qui se ipsos injuriis et contumeliis atque ignominiis quotidie afficerent, ut quum illa sibi ab aliis irrogarentur, hoc exercitio parati, invenirentur tanquam assueti non angi ignominiis.

Anima quæ semper confessionem delictorum meditatur, hoc veluti freno a peccatis coercetur: nam quæ confiteri detrectamus, ea veluti in tenebris sine ullo metu perpetrari consuevimus. — Quoties absente Patre, ejus nobis faciem fingimus, ipsumque nobis adstare putamus, congressumque omnem, aut sermonem aut cibum aut somnum, aut aliud quodlibet ejusmodi quod sibi ingratum fore putamus, fugimus et aversamur: tunc revera obedientiam liberam et minime adulteram nos arripuisse sciamus. Nam pueri segnes et ignavi ex magistri absentia lætantur, quam ardentes et industrii summum detrimentum sibi arbitrantur.

Interrogavi quemdam ex illis probatissimis Patribus, quomodo obedientiæ virtus humilitatem possidet. Qui ait: Etiam si mortuos suscitet gratus obediens, et si lacrimarum possideat donum, etiam si a bellorum fremitu permaneat liber; omnia penitus spiritualis Patris precibus consecutum se arbitrabitur, atque ita ab inani tumore permanebit liber. Quando enim in illa re efferri atque gloriari poterit, quam non suo studio vel merito, sed solo Patris adjutorio se egisse, constanter tenet? Non novit solitarius hujusmodi virtutis munus. Quippe plus in illo juris habet inanis tumor, quum sibi suggerit proprio illum labore ac studio virtutes parturisse.

Quum is qui subjectus est, duos evaserit laqueos, manebit deinceps servus Christi perpetuus obediens. Contendit dæmon obedientiæ deditos, hunc quidem sordidis inquinare humoribus, hos vero duros corde et præter morem solitum turbulentos, aridosque et infructuosos, gulæ deditos, adque orationem pigros somnolentosque et tenebris plenos efficere, ut eos ita affectos, veluti qui ex obedientiæ virtute nil proficiant, imo vero etiam retroeant, ab instituto certamine retrahat. Neque enim eis in mentem venire permittit, quod dum ista quæ videntur optima nobis, singulari Dei dispensatione subtrahuntur, materia nobis profundissimæ humilitatis datur. Repulsus est sæpenumero quorumdam tolerantia hujusmodi deceptionis auctor, quum adhuc isto loquente, alius angelus post modicum adstans, altero nos modo seducere nititur. Vidi obedientiæ deditos facile compungi, placidos esse, continentes, studiosos, ferventes, quos Patris præsidium bello servaverat immunes: quibus adstantes dæmones, eos jam esse idoneos qui ad solitudinem properarent, suggesserunt, veluti per eam possent ad fastigium summæ ac placidissimæ quietis evadere. His illi persuasi ac seducti, atque e portus fida statione ad pelagi profunda transeuntes, tempestate ingruente solatio gubernatorum destituti, sordido salsoque mari miserabiliter absorpti sunt.

Necesse est converti mare et turbari atque efferari, ut tunc materiam omnem quam perturbatio et vitiorum flumina in ipsum deduxerunt, omnemque putredinem et herbam, per eadem rursus in terram dejiciat. Inveniemus, si diligentius inspiciamus, post feros fluctus, maris maximam tranquillitatem sequi solere.14

Qui Patri spirituali nunc quidem obedit, nunc vero inobediens est, is ei comparandus est qui oculis suis modo collyrium, modo calcem imponit. Unus enim (inquit) si ædificet, et alius destruat, quid nisi labores acquisierunt?15

Noli, o fili atque Domino obediens, spiritu elationis decipi, neque peccata tua veluti ex persona alterius, magistro denunties. Neque enim licet absque verecundiæ rubore ab æterna confusione liberari. Aperi, denuda, detege medico vulnus tuum. Dic age, noli confundi: Meum vulnus est, Pater, mea plaga, cujus mihi causa fuit non alterius, sed mea negligentia; nemo hujus auctor exstitit, non homo, non spiritus, non corpus, non aliud quidquam, nisi desidia mea. Esto dum confiteris, habitu, specie, cogitatione, ut condemnatus reus, demissis in terram luminibus, atque si fieri potest, magistri aut medici pedes ut Christi pedes lacrimis riga. — Solent nonnunquam dæmones nos, ut aut non confiteamur hortari, aut certe ut hoc veluti ex alterius persona faciamus, sive ut alios quosdam peccati nostri insimulemus auctores.

Sicut certum est, consuetudo plurimum valet, et cuncta ex ea pendent eamque sequuntur: omnino longe amplius ea valebit in bonis, quum potentissimum habeant adjutorem Deum. — Noli, o fili, annis plurimis laborans lassescere, donec in te ipso beatissimam invenias requiem.

Quod si te ipsum in initio toto animo ignominiis exposuisti, ne indignum putes adjutori ac magistro tuo tanquam Deo, vultu animoque demisso culpas tuas confiteri. Vidi enim reos quosque miserabili omnino habitu vehementiorique confessionis et supplicationis vi, duritiam ac severitatem emollisse judicis, illiusque iracundiam in misericordiam convertisse. Quocirca Joannes quoque Domini præcursor, antequam baptismi lavacra donaret, ab accedentibus confessionis humilitatem requirebat:16 non quidem ullo eorum ipse indigens, sed eorum saluti modis omnibus consulens. — Nec metu ullo aut magna admiratione teneamur, si etiam post confessionem oppugnamur: præstat enim cum inquinatione carnis quam cum elatione mentis habere conflictum.

Noli citius accurrere neque eleveris facile, quum enarrari audis solitariorum atque anachoretarum Patrum vitas: tu enim Protomartyris militia incedis. — Neque si cadere in conflictu contingat, fraterna ex acie excedendum est: nam tunc maxime indigemus medico, quum vulnera susceperimus. Is enim qui adjutorio subnixus pedem in lapidem offendit, si adjutorio destitutus esset, non offenderet solum, sed omnino moreretur. — Quoties lapsi ceciderimus, ocius dæmones atque acrius instant, ac veluti rationabilem, imo vero irrationabilem occasionem nacti, tunc jam nobis quietem solitudinis suggereunt, ea intentione ut ruinæ nostræ ruinam etiam adjiciant.

Quum se medicus de virium suarum impotentia excusat, tunc ad alium necessario eundum est: nam sine medici peritia pauci curantur. Quis ille erit qui adversetur ita definientibus nobis, eam navem quam gubernator optimus ac peritissimus regit, si naufragium incidat, omnino perituram si gubernatore destituta esset? — Ex obedientia humilitas, ex humilitate vero placida animi tranquillitas nascitur. Quippe in humilitate nostra memor fuit nostri Dominus, et redemit nos de inimicis nostris.17 Nihil igitur dicere prohibet, ex obedientia tranquillitatem nasci, per quam finis humilitatis acquisitur. Hæc enim illam inchoat, sicut Moyses legem; perficit autem filia matrem, sicut Maria Synagogam. — Supplicio revera omni digni apud Deum sunt illi ægroti qui medici peritiam utiliter experti, antequam perfectæ reddantur sanitati hunc deserunt alterumque illi præferunt. Noli ejus manus fugere qui te obtulit Domino: neque enim alium ita ut illum in vita tua revereberis.

Nequaquam tutum est imperito et gregario militi ad gladiatorium certamen descendere: ita ne monacho quidem tutum est, animæ ignaro et rudi adhuc perturbationum, neque in his antea exercitato, ad solitudinem contendere. Ille enim in corpore, hic vero in anima periclitabitur. Boni enim (inquit Scriptura) sunt duo super unum:18 hoc est, bonum est filio una cum Patris adjutorio per operationem Sancti Spiritus adversus anticipationes sive vitiosam consuetudinem pugnare. — Qui cæcum duce, pastore gregem, viæ ignarum ductore, infantem patre suo, ægrotum medico, gubernatore navem destituit et fraudat, utrisque periculum parat; qui vero sine Patris auxilio contra spiritus nequam pugnare nititur, ab illis occiditur.

Hi quidem qui ad medicorum tabernas in initio adveniunt, dolores suos, qui vero ad subjectionem accedunt, eam quæ in se est humilitatem, notent: nam illis quidem dolorum lævigatio, istis vero suæ reprehensionis adjectio, certissimum signum sanitatis est. — Sit tibi conscientia subjectionis speculum, et satis est.

Hi quidem qui in solitudine Patri subjecti sunt, dæmones tantum adversarios habent; qui vero in congregatione sunt, dæmonibus atque una hominibus colluctantur. Et priores illi quidem ex jugi conspectu præceptoris diligentius illius mandata custodiunt; sequentes vero nonnunquam per illius absentiam ea paululum transgrediuntur: verum si studiosi laborumque patientes fuerint, per offensionum tolerantiam defectum illum copiosissime supplent, coronasque duplices referunt.

Omni custodia servemus nosmetipsos. Portus enim navibus repletus, eas facile conterere ac demoliri solet, atque maxime illas quæ ab iracundia veluti a verme aliquo latenter perforatæ fuerint. — Dum sub magistri manu sumus, silentio supremo, ignorantiam semper prætendentes, nos ipsos assuefaciamus. Vir enim tacitus, philosophiæ filius, plurimamque semper scientiam possidet. Vidi eum qui subditus erat, verbum ex ore magistri rapuisse, deque ejus subjectione desperavi, animadvertens illum ex eo superbiam potius quam humilitatem acquisisse. — Omni vigilantia prospiciamus, omni diligentia observemus omnique custodia provideamus quando aut quomodo ministerium orationi præferendum sit: neque enim sane id semper faciendum est.

Attende tibi ipsi quando in conspectu Fratrum tuorum adstas, ut non velis eis justior videri in nullo penitus. Duo enim mala facis, dum et illos ex hoc tuo falso ac ficto studio conturbas, et tibi ex omni loco arrogantiam et superbiam conquiris. — Esto animo studiosus ac sollicitus, neque id penitus corpore fingens, non habitu, non sermone, non signo. Istudque eris, si proximum tuum spernere ac minimum vel minimi existimare quievisti: quod si hactenus ad id pronus exsistis, esto Fratribus tuis per omnia similis, neque per elationem dissimilis. — Vidi plerumque improbum discipulum quum de magistri virtutibus coram hominibus quibusdam loqueretur gloriantem, qui tamen dum sibi ex aliena fruge gloriam videretur acquisisse, ignominiam potius retulit, cunctis ad illum conversis ac dicentibus : Et quomodo arbor bona ramum infructuosum tulit ?

Non tunc nos patientiæ deditos aut virtuti existimemus, quum Patris objurgationem fortiter tulerimus, sed quum a cunctis hominibus contempti ac verberibus etiam affecti, constanter toleraverimus. Patrem enim idcirco toleramus, quia reveremur, illique pro impensa nobis cura debitores sumus. — Bibe summa alacritate objurgationes atque irrisiones a quovis homine tibi propinatas, non aliter quam aquam vitæ. Potare enim te quærit salubri potione, et per quam omnis animi lascivia et luxuria purgetur : nam hujusmodi revera haustu orietur intima et profunda castitas in anima tua, luxque Dei candidissima ex corde tuo non deficiet.

Nemo quum sub se ipso viderit Fratrum cœtum requiescere, in mente sua incautus glorietur : fures enim juxta sunt. Recolens recole quid Dominus dixerit : Quum omnia feceritis quæ præcepta sunt vobis, dicite, Servi inutiles sumus, quod debuimus facere, fecimus.19 Porro qua judicii subtilitate labores nostros Deus examinet, in exitus nostri tempore sciemus. — Cœnobium est terrestre cœlum : idcirco quasi angeli ministrantes Domino, affici in corde studeamus. Nonnunquam hi qui in ejusmodi cœlo sunt, corde fere lapidei fiunt, nonnunquam vero per compunctionem molliuntur, ut per hujusmodi duritiam elationem fugiant, et per lacrimas labores consolentur. — Modicus ignis plurimum ceræ mollivit ; modicumque contingentis ignominiæ omnem sæpe cordis feritatem, omnem duritiam omnemque cæcitatem repente mollivit, obdulcavit, delevit. — Vidi aliquando duos latenter obsidere, certantiumque gemitus ac labores observando auscultare ; sed alter imitandi studio id faciebat, alter ut quum tempestivum cerneret, ista cum exprobratione publicaret, ac Dei famulum a sacra ista exercitatione retraheret. — Noli præter rationem silere, ne ex tui silentii improbitate aliis turbationis et amaritudinis auctor fias. Neque moribus tardus incessuque celer sis : alioqui turbulentis et insanis deterior eris. Vidi, ut ait Job, hujusmodi nonnunquam morum tarditate, interdum vero etiam ex dexteritate, animas parere et perire ; malitiæque varietatem admiratus sum.

Qui in Fratrum medio consistit, non tam ex psalmorum modulatione quam ex oratione lucrari poterit : nam sæpe ex alterius vocibus et modulationibus, ne virtutem intellectumque psalmi consequi possimus, impedimur. — Certa tota animi intentione, mentemque semper inquietam ac vagam infatigabiliter contine, te ipsum ad te ipsum colligens. Neque enim ab his qui obedientiæ legibus vivunt, orationem sine ullo cogitationum strepitu quietam requirit Deus. Noli tristari aut mœrore ullo affici, si dum oras, subtilissime inimicus irrepserit, animique intentionem clam ut fur averterit ; sed bono animo esto dum semper lubricam revocas mentem : angelis enim solis datum est hujusmodi non patere furibus.

Qui sibi ipsi latenter persuasit nunquam sibi ab hujusmodi conflictu recedendum usque ad extremum spiritum, imo si mille mortes (ut ita dixerim) animæ et corporis immineant, nihil hujusmodi facile incurret : nam cordis hæsitatio et infidelitas, locorumque mutatio, offendicula semper atque calamitates parare consueverunt. Qui proni ac faciles ad migrationem mutationemque locorum sunt, improbi omnino judicantur : nihil enim ita boni operis fructus consuevit obtundere, ut locorum crebra mutatio. — Si ignotum tibi hactenus medicum sive medicinæ offenderis tabernam, esto ut præteriens viator, cunctorumque illic degentium clam experimentum sume. At si ex opificibus et ministris quidquam auxilii et emolumenti in tuis ægritudinibus te accepisse persenseris, maxime vero in tumore animæ, quem evacuare quæris : tunc jam securus accede, teque ipsum vende illic humilitatis auro ; sub obedientiæ chirographo et administrationis litteris, testibusque angelis, horum in conspectu dirumpe atque conscinde propriæ voluntatis chartam. Nam si huc illucque circumeas, fœdus jam et pretium quo te Christus emerat, violas. — Admoneat te jugiter sepulcri memoria. Nemo e monumento progreditur ante communem resurrectionem omnium. Sin vero exierint aliqui, considera quia et mortui sunt : quod nos uti ne patiamur, Dominum intenti oremus.

Quum senserint fragiliores quique ac segniores gravia sibi imperari, tunc orationes præferre contendunt; quum vero leviora, tunc ab hac veluti ab igne diffugiunt. — Sunt nonnulli qui postquam administrationis officium susceperint, pro consolatione et quiete fratris requisiti illo se abdicant, atque id ei concedunt; sunt item qui ex pigritia id faciunt. Sunt qui ex inani gloria facere id volunt; et sunt qui ex alacritate animi.

Si te rapuit quodlibet genus vivendi, videsque in eo animæ oculum absque profectu persistere, disjungi ab instituto quam celerius satage. Verum is qui probatus est, æque in omnibus probatus est, sicut etiam econtra. — Maledicta in sæculo atque injuriæ multa sæpe difficilia fecerunt : ita et in religiosis congregationibus gulæ illecebra ruinam omnem et negligentiam atque contemptum operatur. Hanc tu rabidam dominam si subigere volueris, omni in loco placidissimam quietem acquirere valebis; illa vero si tibi dominetur, extra monumentum omni in loco periclitaberis.

Dominus quidem illuminat cæcos obedientium oculos ad contuendas magistri virtutes; idemque eos excæcat ne defectus videant : econtra vero bonis omnibus infestus dæmon facere conatur. — Sit nobis, o fili, forma optimæ subjectionis argentum quod vivum dicitur : quod quamlibet in omnia volvatur, manet tamen omni sordium commixtione liberum. — Qui solliciti ac studiosi sunt, se ipsos cautissime attendant, ne dum negligentiores quosque judicant, severius quam illi condemnentur. Idcirco enim (ut reor) justificatus est Lot, qui quum in flagitiorum medio versaretur, nunquam illos penitus judicasse deprehensus est.

Semper quidem conservandus est quietus animus atque ab omni perturbatione liber, sed attentius tamen quum Domino psallimus : student enim maxime dæmones perturbationibus orationem nostram impedire atque demoliri. Is revera minister idoneus censetur, qui quum hominibus corpore adsistat, mente tamen per orationem cœlos pulsat.

Injuriæ quidem atque contumeliæ objectionesque, et hujusmodi cetera, in obedientis anima absinthii amaritudini similia sunt; laudes vero, honores gloriosique rumusculi, in his qui talia studiose aucupantur, in morem mellis suavitatem maximam gignunt. Inspiciamus ergo diligentius naturam utrarumque rerum. Absinthium quippe omnem intestinorum fæcem purgare certum est; mel vero bilem augere solet.

Secure eis credamus in Domino qui curam nostri susceperunt, etiam si quædam imperent quæ contraria ac saluti nostræ videantur adversantia. Tunc enim fides ad illos nostra veluti in fornace humilitatis comprobatur. Hoc enim est verissimæ fidei indicium, si contraria quam sperabamus adspicientes, præcipientibus absque ulla hæsitatione obtemperemus. — Ex obedientia, ut diximus, humilitas nascitur; ex humilitate discretio, ut a magno quoque Cassiano in eo sermone quem de discretione conscripsit, venustissime atque altissime disputatum est.20 Ex discretione vero, animo clarissimum lumen infunditur, ex quo etiam prævisio nascitur. Quis igitur ad hoc tam præclarum iter obedientiæ non læto animo accurrat, quum ante se tantam bonorum copiam videat? De hac singulari virtute cantor ille optimus aiebat :21 Parasti in dulcedine tua pauperi obedienti, Deus, præsentiam tuam in corde ipsius. — Nunquam excidat tibi in tota vita tua maximus ille athleta, qui totis decem et octo annis auribus exterioribus nunquam a magistro audivit, Salveris; interioribus vero quotidie audiebat a Domino, non quidem, Salveris, quod optativum est ac pro incerto ponitur, sed, Salvus factus es, quod firmum simul ac definitum est.

Plerique ex obedientium grege quum facilitatem Patris animadvertunt, sensim, dum nesciunt, ad suas voluntates ejus nutus inclinant. Sciant autem hujusmodi, se confessionis corona omnino excidisse: obedientia enim est simulationis propriique desiderii omnimoda renuntiatio. — Sunt qui suscepto imperio, quum imperantis intentionem in hoc parum gratam animadverterent, id repudiaverunt. Sunt item qui quum idem persentirent, tamen instanter ac sine ulla hæsitatione obtemperaverunt. Quærendum quinam ex his religiosius fecerunt.

Possibile non est ut diabolus suæ ipsius resistat voluntati; idque tibi persuadent qui in negligentia vivunt, et in una solitaria cellula sive in cœnobio perseverant. — Quum ut loco excedamus oppugnamur, sit ea pugna nostræ illic virtutis indicium. Nam si oppugnamur, quis pugnare nos ambigat?

Non ero occultator iniquus nec fraudator inhumanus, ut ea apud vos sileam quæ silere omnino nefas est. Joannes Opanii Sabaites, vir mihi carissimus, res mihi retulit auditu mirabiles et memoratu dignissimas. Quod autem is vir perturbationibus et passionibus sit liber, atque a mendacio procul, verboque et opere mundus, quum ejus experimentum ceperim, novi, Pater optime. Hic itaque mihi ista narravit: Erat, inquit, in monasterio meo quod est in Asia (inde enim justus ille advenerat), senex quidam negligentissimus ac parum moderatus: quod non judicandi causa, sed veritati studens, dico. Huic erat discipulus minor, Achatius nomine (quem nescio quo pacto sibi acquisierat), simplex quidem animo ac voluntate, sed sensu ac cogitatione prudentissimus.22 Qui tanta ab hujusmodi sene passus est, quanta si referre voluero, plurimis forte videbuntur incredibilia: non enim injuriis solum atque contumeliis et ignominiis, verum etiam verberibus eum quotidie afficiebat. Erat autem hæc illius tolerantia non sane irrationabilis. Ego igitur quum illum quotidie ut empticium servum suprema in ærumna degere adspicerem, obvians illi sæpissime dicebam: Quid est, frater Achati? Quomodo tibi est hodie? Ille vero continuo nunc quidem liventem tumidumque oculum, aliquando vero faciem fractam et cervicem, sæpe ictum caput ostendebat. Ego itaque sciens eum patientiæ operarium, aiebam illi: Bene; sustine viriliter, et proderit tibi. Quum igitur egisset annos novem sub immiti et acerbo sene, migravit ad Dominum, sepultusque est in Patrum cœmeterio. Post quinque autem dies abiit ad magnum quemdam illic senem Achatii magister, dixitque illi: Pater, Achatius mortuus est. Quod quum audisset senior, respondit: Vere, senex, non id mihi persuades. Qui ait: Veni et vide. Continuo surrexit senex, venitque cum beati pugilis magistro ad cœmeterium, et clamavit, tanquam viveret, ad eum qui vere in beata requie vivebat, dicens: Frater Achati, putasne mortuus es? Tum vero gratus ille obediens, etiam post mortem obedientiam ostendens, magno illi ita de sepulcro respondit: Et fieri quomodo potest, Pater, ut moriatur homo obedientiæ deditus? Tunc senex ille qui pridie illius magister appellatus fuerat, territus in faciem cum lacrimis cecidit, atque a monasterii abbate petiit ut sibi juxta tumulum ejus cellulam construere liceret; illicque jam sobrie vixit, dicens Patribus semper: Homicidium feci.

Mihi quidem, pater Joannes, videtur hunc senem qui cum mortuo locutus est, esse magnum Joannem. Aliud enim quoddam, veluti de alio, mihi enarravit beata ejus anima: fuit autem ipse, ut postea certior factus sum, quum id explorassem diligentius.

Alius quidam, aiebat, in eodem Asiæ monasterio cuidam monacho miti atque mansueto in discipulum est datus. Hic quum videret se a sene quasi honorari ac præstari sibi requiem, quod plurimis periculosum esse solet bene et prudenter excogitat. Obsecrat senem ut illum ab se dimittat: quod idcirco non valde molestum fore videbatur, quia habebat senior alium discipulum. Profectus igitur ab illo est, litterisque commendaticiis magistri sistitur in quodam Ponti cœnobio. Prima autem nocte qua cœnobium ingressus est, vidit quosdam per somnum ab se rationem exigere. Tandem post terribile id horrendumque examen, debere se reperit centum auri libras. Experrectus itaque, visumque dijudicans, ait: Humilis Antioche (hoc enim erat ipsi nomen), vere gravi ære oppressi sumus alieno, plurimaque persolvenda restant. Sic igitur in cœnobio, inquit, permansi annos tres, obediens omnibus nihilque discernens, quum me omnes spernerent atque ut peregrinum injuriis afficerent: neque enim erat ibi præter me peregrinus alius monachus. Post triennium vero rursus in somnis adspicio quemdam qui decem debiti mei libras abolitas ostendit. Expergefactus itaque intellexi visionem, et dixi: Decem solummodo libras persolvi, et quando impleturus sum reliquum debitum? Tunc ad me ipsum dixi: Humilis Antioche, ampliori labore et ignominia opus habes. Ex tunc itaque me amentem et fatuum simulare cœpi, nihil tamen ministerii mei penitus omittens. Quocirca in tali me ordine atque alacritate cernentes, immites Patres cuncta mihi monasterii gravia opera injungebant. Quum vero in hoc instituto vitæ tredecim annis perdurassem, vidi eos qui mihi antea apparuerunt, rursus ad me venire, totiusque debiti solutionem impletam ex integro ostendere. Quum igitur in aliquo me vexabant monasterii monachi, debiti mei statim reminiscebar, atque ita fortiter ferebam.

Ista mihi sapientissimus Joannes veluti ex alterius persona enarravit: ideoque sese Antiochum cognominavit. Hic autem fuit revera qui chirographum suum per patientiam fortiter conscidit.

Qualem vero discretionis gratiam Sanctus iste pro suprema obedientiæ virtute adeptus sit, referre libet. Quum aliquando sederet in monasterio S. Sabbæ, accesserunt ad eum tres adolescentes, discipuli illius fieri volentes. Quos continuo hospitio lætissime suscepit, omnibusque humanitatis officiis prosecutus est, volens illos ex itineris labore recreari. Post diem ergo tertium dicit eis senex: Ignoscite mihi, Fratres, quia homo malignus sum, nec possum ex vobis quempiam suscipere. Illi vero nihilo minus scandalizati non sunt: sciebant enim senis opera. Sed quum maximis precibus ut se susciperet obtinere non possent, prostrati jam ante pedes ejus obsecrabant ut vel vivendi normam eis traderet, quo in loco et quomodo habitare debuissent. Cessit senior, sciens quod cum humilitate, ad obtemperandum parati, id peterent. Aitque uni: Vult Dominus te, o fili, in solitariis locis cum Patre in subjectione persistere. Secundo autem dixit: Abi, vende voluntates tuas et Domino da, et tollens crucem tuam persiste in conventu et cœnobio Fratrum; et omnino thesaurum habebis in cœlo. Deinde dicit et tertio: Assume in animo tuo inseparabiliter, et tota intentione verbum illud, Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit, in intimis visceribus reconde;23 abiensque, si fieri potest, eum exercitationis tuæ in Domino ducem ac magistrum quære, quo in omnium mortalium natura nullus sit asperior aut gravior, sub quo perseverans jugiter, objurgationes et irrisiones quotidie ut mel et lac bibe. Ad quem Frater ille inquit: Si hujusmodi negligens fuerit, quid facio, Pater? Etsi fornicari (inquit) illum videris, noli discedere, sed ad te ipsum conversus dic: Amice, ad quid venisti? Tunc adspicies tumorem tuæ mentis dissipari excandescentiamque mitescere.

Contendamus totis viribus omnes qui Dominum metuimus, ne in virtutis gymnasio nequitiam nobis ipsis acquiramus, malitiamque et acerbitatem et astutiam, per quæ cursus impeditur noster. Solet enim id contingere: nec mirum. Quamdiu enim homo aut privatus aut nauta aut agricola fuerit, non usque adeo adversus eum inimici regis armantur. At quum illum a rege sigillum accepisse viderint, scutumque et gladium et arcum et frameam, vesteque indutum militari; tunc maxime adversus eum infrendunt dentibus, ac modis omnibus necare contendunt. Quocirca non dormiamus. — Vidi plerumque infantes pueros simplicitate ac decore mirabiles, sapientiæ et eruditionis atque utilitatis acquirendæ gratia ad magistros proficisci, nihilque inde eruditionis consequi, nisi tantum fastum et nequitiam ex reliquorum contubernio. Qui sensum habet, intelligat.

Impossibile est ut qui artem aliquam totis animis addiscunt, non in illa quotidie proficiant; verum alii quidem ex his profectum suum agnoscunt, alii vero Dei dispensatione ignorant. — Optimus ille trapezita est, qui quotidie vespere lucrum ac detrimentum omnino computat. Quod scire manifestius non potest, nisi horis singulis in tabulis omnia denotet: nam quum calculi singulis horis ponuntur, totius diei ratio postmodum clarius agnoscitur.

Quoties exprobratur et condemnatur stultus, dolet atque angitur; volensque arguenti citius silentium imponere, veniam prostratus postulat, non humilitatis gratia, sed ut ille exprobrare desinat. Quum objurgaris, tace, ac suscipe animæ cauterium, imo vero castitatis luminaria. Quum cessaverit medicus adurere, tunc demum ut tibi ignoscat suppliciter obsecra: nam in illo fervore increpationis fortasse pœnitentiam non suscipit. — Quicumque in congregationibus degimus, adversus omnia quidem, sed contra hæc duo præcipue vitia horis singulis pugnare debemus: adversus insaniam ventris, atque iracundiam. Hæc enim in turba Fratrum propriis materiis abundant.

Solet diabolus eis qui in subjectionis humilitate vivunt, virtutum quas sequi non possint desiderium immittere; similiter et in solitudine viventibus, aliena et ad se nihil pertinentia suggerere. Evolve diligenter et explica subditorum reproborum mentem, invenies illic vagam et variam intentionem: solitudinis desiderium, jejunii enormitatem, orationis insuperabilis affectum, summum gloriæ contemptum, memoriam mortis indelebilem, perpetuæ compunctionis imaginem, iracundiæ omnimodam sedationem, altissimi silentii castitatisque excellentissimæ studium. Quibus rebus quum ex dispensatione Dei initio carent, nonnulli decepti frustra acceptis studiis desilierunt. Ista enim idcirco ante tempus inimicus eos fecit inquirere, ne perseverantes, quum tempestivum esset eis fruerentur. — Contra his qui solitariam vitam delegerunt, seductor astutus obedientium gloriam ingerit, hospitum ac peregrinorum curam ministrationemque, fraternitatis studium, contubernii familiaris dulcedinem, infirmantium obsequia, et cetera quæ sui studii non sunt, ut istos quoque sicut et priores versutus ille instabiles faciat. Paucorum revera est solitudinem ut dignum est prosequi, eorumque solummodo qui ad laborum tolerantiam atque ad auxilium bellorum divina consolatione recreantur.

Pro qualitate autem nostrarum passionum, subjectiones quoque discernamus ac prompte eligamus. Si te ad libidinem ac lasciviam pronum animadvertis, is te Pater exerceat qui ventri indulgere non norit, non qui miraculis coruscet paratusque sit semper ad suscipiendos peregrinos. Porro si elata cervice es, fervidus atque inclemens, non mitis ac blandus, moderetur. Non eos inquiramus qui futura prænoscunt ac prævident, sed ante omnia penitus humiles, nostrisque ægritudinibus ex moribus atque habitatione congruentes.

Imitare justum illum Abbacyrum cujus antea mentionem fecimus. Et hic enim optimus ac præclarus ad prompte obtemperandum modus est, si semper ita tecum reputes, Tentat te Pater; neque unquam penitus falleris. — Si quum jugiter a Patre objurgaris, ampliorem in eum fidem et caritatem assumis, habitat in anima tua Spiritus Sanctus invisibiliter, et obumbravit tibi virtus Altissimi.24 Noli ergo gloriari ac lætari, si contumelias et ignominias fortiter toleras; sed luge magis, quod aliquid omnino dignum contumelia egisti, Patrisque animam contra te commovisti. — Rem dicturus sum mirabilem; sed vide omnino ne hæsites, cujus habeo sententiæ patronum Moysen. Expedit in Deum magis peccare, quam in Patrem nostrum. Nam si Deum ad iracundiam provocaverimus, dux noster illum reconciliare nobis poterit; si vero ducem ipsum perturbaverimus, nullum jam qui nobis illum propitium faciat habebimus: quæ utraque mihi in unum recurrere videntur.

Luc. 1, 35.

Inspiciamus diligenter et discamus sobrieque ac vigilanter attendamus quid, quo tempore, servandum sit. Nonnunquam enim quum a pastore incusamur, gratifice tolerare ac tacite debemus; nonnunquam vero facti nostri rationem reddere. Mihi quidem in his omnibus silendum videtur, quæ nobis ullam ignominiam afferant (lucri enim tempus est); in his vero quæ in personam alterius redundant, rationem reddendam, ob vinculum caritatis atque insolubilis pacis.

Quicumque ab obedientia desilierunt, hi tibi postmodum utilitatem ejus enarrabunt: tunc enim in quo cœlo stabant agnoverunt. — Is qui ad placidissimam animi quietem atque ad Deum currit, die omni qua maledicta non sustinet, ingens detrimentum se sustinuisse arbitratur. Sicut enim arbores quæ a ventis agitantur, altioribus semper radicibus nituntur; ita et qui in obedientia degunt, validas atque inconcussas animas possident. — Qui in solitudine residens agnovit imbecillitatem suam, migransque se ipsum obedientiæ vendidit, hic cæcus quum esset, sine labore respexit ad Christum.

State, state, dicam iterum, state, Fratres, currentes athletæ, audientes quid de vobis ille sapiens clamet: Sicut aurum in fornace Dominus, imo vero in cœnobio, probavit Sap. III, 6. eos; et sicut holocausti hostiam accepit illos in sinibus suis.

Footnotes

  1. Ps. liv, 7. ↩

  2. Ephes. vi, 16. ↩

  3. Ibid. 17. ↩

  4. Ibid. 14. ↩

  5. Ibid. 17. ↩

  6. Rom. xiv, 23. ↩

  7. * trecentæ ↩

  8. Ps. xxxi, 5. ↩

  9. 1 Cor. xiii, 5. ↩

  10. II Tim. iv, 2. ↩

  11. Rom. VIII, 38, 39. ↩

  12. Ps. xciii, 19. ↩

  13. Luc. xvi, 10. ↩

  14. Tob. m, 22. ↩

  15. Eccli. xxxiv, 28, juxta LXX. ↩

  16. Matth. m, 6. ↩

  17. Ps. cxxxv, 23, 24. ↩

  18. Eccle. IV, 9. ↩

  19. Luc. xvii, 10. ↩

  20. Collat. II, cap. 10. ↩

  21. Ps. LXVII, 11. ↩

  22. * Acacius ↩

  23. Matth. x, 22; xxiv, 13. ↩

  24. Luc. i, 35. ↩

Chapter 74 of 100