Gradus 6
DE MEMORIA MORTIS.
OMNE verbum præcedit cogitatio. Mortis autem et scelerum memoria fletum præcedit et luctum: quocirca et in hoc opusculo in suo ordine ponuntur.
Memoria mortis est quotidiana mors; memoria vero exitus, jugis per horas singulas gemitus. — Formido mortis, naturæ est proprietas, quam intulit inobedientiæ peccatum; timor autem mortis, peccatorum quæ nulla pœnitentia deleverit, certum argumentum est. Formidat Christus non tremit mortem, ut duarum naturarum proprietates apertissime ostendat.
Sicut cibis omnibus panis vilior est et magis necessarius, ita præstat omnibus operibus mortis cogitatio.1 — Memoria mortis, his qui Fratrum in medio versantur, labores et exercitationes parit, imo vero ignominiæ dulcem appetitum; eis vero qui in solitudine ab omni tumultu remoti degunt, deponere curas omnes persuadet, et orationi perpetuæ insistere, mentemque diligentissime servare: quæ sane virtutes omnes hujus et matres sunt et filiæ.
Sicut stannum si argento propius admoveatur, quomodolibet adspectu simillimum sit, manifestissime agnoscitur; ita et his qui discernere noverunt, aperta et manifesta est naturalis, et ea quæ præter naturam est, exitus formido. Id autem verissimum eorum qui toto corde mortis meminerunt, argumentum est: si sponte totius creaturæ affectionem abnegent, voluntatem propriam omnino derelinquant. — Probatus ille quidem est, qui mortem diebus singulis exspectat; sed ille sane sanctus, qui hanc horis singulis desiderat. — Non omne mortis desiderium probabile aut bonum est. Sunt enim qui jugiter consuetudinis violentia adacti, peccant, mortemque cum humilitate optant; sunt item qui pœnitere nolunt, et eam ex desperatione advocant; et sunt qui per operationem Sancti Spiritus, suum e corpore excessum quærunt.
Hæsitant nonnulli religiosi, cujus rei gratia, quum tantum nobis beneficii et emolumenti conferat mortis memoria, ipsius præcognitionem a nobis absconderit Deus: non advertentes, quod mirabiliter Deus salutem nostram moliatur. Nemo enim si præscisset mortem suam, ad Baptisma sive ad monasticam vitam protinus accederet; sed omnes dies suos in iniquitatibus conterens, ad ipsum jam exitum suum ad Baptismum et ad pœnitentiam se conferre festinaret; sed quum per longam temporis moram vitiis jam esset assuetus, migrasset utique sine ullo emendationis fructu.
Cave, qui luges, ne unquam canem illum suscipias, qui misericordem Deum pollicetur. Agit enim hoc, ut abs te interim luctum ac securissimum expellat metum. Tunc vero solum clementiam ejus tibi pollicere, quum te desperatione absorberi videris. — Qui mortis divinique memoriam judicii semper in se ipso continere cupit, curisque sæcularibus distrahendum se exponit, is ei similis est, qui dum natat, plaudere manibus ambabus vult.
Memoria mortis valida et efficax, ciborum abscidit appetitum: quibus per humilitatem excisis, passiones simul exciduntur. Cordis indolentia excæcavit animum; ciborum autem multitudo exsiccavit fontes. Sitis et vigiliæ attriverunt cor; attrito autem corde, exsilierunt aquæ. Dura gulæ deditis quæ diximus videntur, et negligentibus incredibilia. Porro vir exercitatus tentabit alacriter, et quum periculum fecerit, subridebit; in his vero quæ adhuc inquirit, mœstior abibit. — Sicuti perfectam caritatem sine lapsu esse Patrum auctoritas definit, ita et ego perfectum mortis sensum sine timore esse denuntio.
Plurimæ quidem sunt activæ mentis operationes, puta: intentio caritatis ad Deum, memoria Dei, memoria regni, memoria ipsius præsentis Dei (secundum illius verba qui dixit, Providebam Dominum in conspectu meo semper), memoria sanctarum intellectualiumque virtutum;2 memoria exitus, occursusque sive cruciatus. A magnis quidem cœpimus; in his vero quæ præter lapsum sunt desinimus.
Monachus quidam Ægyptius mihi aliquando narravit, quod quum in intimo corde memoriam mortis penitus fixisset, velletque aliquando necessitate urgente carnis hujus luto solatii quiddam indulgere, ab hujusmodi memoria veluti a quodam judice prohibitus sit; quodque mirabilius est, quum vehementer vellet hanc memoriam expellere a se, non potuerit. — Alius quidam hic juxta commanens, loco qui Tholas dicitur, ex hujusmodi sæpe cogitatione repente obstupescebat, ac animo deficiens, veluti insensibilis fiebat; repertusque a Fratribus nonnunquam ab eis, ut qui fere efflasset animam, bajulabatur.
Non omittam etiam solitarii illius qui in Choreb habitabat, referre historiam. Hic quum diutius negligentissime vixisset, nullamque animæ suæ curam penitus haberet, morbo tandem comprehensus, ad extrema deductus est. Quumque jam corpore perfecte migrasset, post unam horam in se ipsum rediit. Oravitque nos omnes ut inde protinus abscederemus; et cellæ aditu lapidibus obstructo, permansit intus annis duodecim, nulli omnino quidquam loquens, nec aliud quidquam præter panem et aquam degustans. Sedens autem ea tantum quæ in excessu viderat attonitus volvebat, atque in his adeo fixo semper erat cogitatu, ut nunquam jam vultum immutaret, sed semper sic attonitus perdurans, vim lacrimarum ferventium tacitus profunderet. Quum vero jam morti esset proximus, rupto ac patefacto aditu, ingressi sumus. Quumque ab illo doctrinæ verbum supplices inquireremus, hoc ab illo tantummodo audivimus: Ignoscite mihi, nemo qui revera mortis memoriam agnoverit, peccare unquam poterit. Nos vero nimium mirati sumus, intuentes eum qui pridie ita negligens fuisset, repente mutatum, ac beatissima transformatione alterum effectum. Illo igitur in proximo cœmeterio sepulto, quum post dies aliquot sacras illius reliquias requireremus, non invenimus: Domino in hoc quoque nos certiores faciente sollicitæ illius et accuratæ laudabilisque pœnitentiæ, atque omnibus fiduciam præstante qui etiam post summam vitæ negligentiam se ipsos emendare norunt.
Sicuti abyssum quidam infinitam esse definiunt (locum enim sine fundo eam vocant), ita et mortis intenta cogitatio ineffabilem et incorruptam castitatem atque operationem parit: quod firmatur facto hujus quem modo memoravimus justi. Hujusmodi sane timorem timori jugiter adjiciunt, nec unquam desinunt quoad ipsa quoque ossium virtus consumatur. Et hoc autem cum bonis ejus reliquis, donum Dei esse nobis ipsis persuadeamus: qui ad ipsa quoque monumenta nonnunquam proficiscentes, duri quodammodo ac sine lacrimis persistimus; quum vero ab hujusmodi spectaculo remoti sumus, sæpius compungimur.
Qui ad omnia mortuus est, is mortis memoriam tenuit; qui vero adhuc ad aliquid afficitur, hic vacare sibi ipsi non poterit, suis se insidiis appetens. — Ne velis verbis omnes certiores facere tuæ ad illos dilectionis, sed a Deo postula ut hanc illis secretius revelet: alias non sufficiet tempus ut illud affectibus et compunctioni impertiri possis.
Noli falli, stulte operarie, ut tempore tempus reparari præsumas: neque enim sufficit dies quæque vel sui ipsius debitum Domino persolvere. — Non est, ait quidam, non est præsentem diem pie pertransire, nisi hanc esse ultimam totius vitæ nostræ existimemus. Et quod sit mirabilius, certe gentiles quidam tale aliquid locuti sunt: nam et summam philosophiam, mortis meditationem esse definiunt.
Footnotes
Chapter 76 of 100