Skip to the text

Gradus 7

DE LUCTU GAUDII OPIFICE.

LUCTUS secundum Deum, est mœror animæ, afflicti cordis affectus semper id quod sitit ardentissime inquirens: quo dum non potitur, summo id cum labore persequitur, atque post ipsum anxie mœrens ululat. Vel ita: Luctus est stimulus animi omni affixione et affectione nudatus, atque ad servandum cor a sancta tristitia immobiliter fixus. — Compunctio est jugis conscientiæ excruciatio, quæ per intellectualem confessionem, igniti cordis refrigerium molitur. — Confessio est oblivio naturæ: siquidem ex hoc oblitus est quidam comedere panem suum. — Pœnitentia est voluntaria et læta totius corporeæ delectationis vel consolationis repudiatio.

Proprium illorum est qui in beato luctu proficiunt, continentia, labiorumque silentium; eorum vero qui jam profecerunt, non irasci, injuriasque omnino oblivisci; eorum vero qui perfecti et consummati sunt, profunda animi humilitas, ignominiæ sitis, vexationumque invitis advenientium spontanea esuries, peccantium non condemnatio, sed ultra vires miseratio. Suscipiendi sunt primi, sed laudabiles secundi; sed illi beati qui esuriunt afflictionem et ignominiam sitiunt, quoniam cibo insaturabili saturabuntur.

Qui luctum acquisisti, illum viribus tene: solet enim (nisi firme solidetur) avolare, a tumultibus curisque corporeis ac deliciis fugatus; maxime vero facile a multiloquio et scurrilitate dissolvitur, non secus quam ab igne cera.

Major ac potentior Baptismate post Baptisma (etsi audax dictu id videatur) fons lacrimarum est. Illud enim præcedentia delicta nostra purgavit, hoc vero posteriora; atque illud quidem omnes ab infantia acceptum inquinamus, per hoc autem et illud repurgamus. Quod nisi divino munere datum esset omnibus, rarissimi omnino qui salvarentur inveniri potuissent. — Mœstitia et gemitus ad Dominum clamant: timoris autem lacrimæ legatione funguntur; porro illæ quas sancta caritas effundit, susceptas atque exauditas esse preces nostras indicant nobis.

Sicut humilitati nihil æque congruit ut luctus, ita nihil reluctatur ut risus. — Continens pro viribus beatæ compunctionis beatam lætificamque tristitiam retine, neque in ea operari ullatenus cesses, quoad sublimem te atque ab humanis contagiis purum Christo Domino sistat. — Perscrutari ne desinas atque in te ipso imprimere abyssum sempiterni ignis, crudeles ministros, severum crudelemque Judicem nemini tunc ignoscentem, inferni ignis chaos infinitum, subterraneorum terribiliumque locorum ac voraginum terrificos descensus, atque eorum omnium imagines: ut si qua est in anima nostra luxuriæ lascivia, ingenti tremore percussa transeat in incorruptam ac perpetuam castitatem, et per gratiam luctus, igne omni clarius illucescat.

Sta in orationis prece tremens, nec aliter quam reus judici adsistens, ut et interiori et exteriori habitu favorem justi Judicis concilies. Neque enim animam patitur despicere viduam sibi anxie adstantem, molestiasque inviolabiliter parientem.1

Si quis animæ lacrimas possedit, huic omnis locus aptissimus est ad luctum; quod si solis adhuc exterioribus occupatur, loca moresque eligere ac discernere non desinet. Sicut thesaurus occultus, eo qui in foro propositus est, et inviolabilior est et minus fures sollicitat, ita et ea quæ prædiximus intelligamus.

Noli eis esse similis qui mortuos sepeliunt, qui nunc quidem super eis lugent, nunc ipsorum gratia inebriantur; sed esto ut vincti ad metalla damnati, qui horis singulis a carnificibus cæduntur. Is qui modo lugere, modo deliciis et risu solvi deprehenditur, ei similis est qui canem voluptatis cum pane lapidat: qui hunc quidem persequi actu videtur, revera autem sibi assidere hortatur.

Esto subtristis, ostentationis inimicus, ac jugiter ad cordis tui custodiam attonitus. Metuunt quippe severam tristitiam dæmones haud secus quam canem fures. — Non est, fratres, eadem nostra quæ ad nuptias vocatio. Prorsus enim ut nos ipsos lugeamus vocati huc a Deo sumus.

Quidam dum lacrimas profundunt, in illo ipso beato tempore ut nil omnino cogitent, sibi ipsis vim faciunt. Improbe id quidem: non enim intelligunt, lacrimas absque cogitatione et intentione animi profusas, brutæ, non rationabilis naturæ, esse proprias. Ex cogitatione lacrimæ procedunt. Pater autem cogitationis, rationalis animus est.

Quum in lectulo decubas, sit tibi ipse jacentis habitus figura in sepulcro clausi, minusque dormies. Ipsa quoque mensæ delibatio, lamentandæ sortis vermium illorum te admoneat, minusque delicias requires. Sed et in ipso aquæ potu, flammæ illius sitim ne obliviscaris, atque ita vim naturæ omnino facies. Quoties vero præceptor noster honorificans nos, contumelia et terrore et ignominia affecerit, subeat mentem nostram terribilis illa Judicis sententia;2 sicque insitam nobis irrationabilem tristitiam et amaritudinem, mansuetudine et tolerantia, veluti gladio ancipiti, omnino jugulabimus. Tempore, ut ait Job, arescit mare: sic et tempore et tolerantia, quæ dicta sunt fiunt in nobis et perficiuntur.3 — Memoria æterni ignis tecum singulis noctibus dormiat, tecumque evigilet, nec unquam tempore psalmodiæ dominabitur tibi negligentia.

Ipsum quoque indumentum tuum te ad exercitium luctus hortetur. Omnes enim qui mortuos lugent, nigris vestibus operiuntur. Si igitur non luges, propter hoc luge. Sin vero luges, propter hoc maxime te lamentis affice, quod ex honorabili et tranquillo ordine te ipsum per tua scelera in humiliorem et laboriosum dejecisti.

Sicut in ceteris omnibus ita et in lacrimis Judex quoque noster optimus atque æquissimus naturæ vires omnino dijudicat. Vidi modicas guttas instar sanguinis cum labore effundi; vidi et fontes absque labore profluere: ego denique mœrentium dolorem ac gemitum pluris æstimavi quam lacrimas; puto quod et Deus sic judicet.

Non convenit lugentibus theologiæ sermo: nam ex eo maxime solvi illorum fletus consuevit. Is enim qui de theologia disserit, in solio doctori pompam præferenti, qui autem luget, in silentio vel cilicio et sterquilinio sedenti, comparatur. Atque hoc est, ut reor, quod David maximus interrogantibus respondit :4 Quomodo cantabimus canticum Domini in terra aliena, id est vitiosa ?

Sicut creatura motum aliquando ex se gignit, nonnunquam vero aliunde suscipit, ita et de compunctione quoque sentiendum est. Quoties anima, nil etiam curantibus vel studiose operantibus nobis, in lacrimas vi secretæ compunctionis excitata, in solo fletu requieverit, curramus sollicite : Dominus enim non vocatus advenit, spongiamque divini mœroris et refrigerii piarum lacrimarum aquas nobis clemens porrigit, quibus deleantur scelera chirographi nostri. Serva eam ut pupillam oculi tui, donec sponte abeat. Longe enim major est hujusmodi compunctionis vis, quam ejus quam studio nostro et labore acquisivimus.

Non qui quando vult luget, is gratiam luctus adeptus est; sed hic magis qui in quibus vult luget : ne is quidem qui sicut vult luget. Nonnunquam enim luctui qui secundum Deum est, inanis gloriæ miscentur ingratæ lacrimæ : quod tunc fieri pie et prudenter animadvertemus, quum lugere nosmetipsos et tamen malignari viderimus. — Compunctio proprie est animi dolor omni elatione carens, nec ullam sibi omnino consolationem indulgens, solamque resolutionem suam horis singulis meditans, consolationemque Dei qua humiles monachos visitat, ut aquam frigidam exspectans. — Quicumque toto cordis sensu luctum possederunt, hi vitam quoque ipsam suam, ut laborum plenissimam lacrimarumque et dolorum jugiter materiam sibi ministrantem, oderunt, corpusque suum ut inimicum aversati sunt. — Quoties in his qui secundum Deum lugere videntur, superbiam aut iram deprehenderis, horum scito lacrimas non ex eis esse quas compunctio salubris elicit. Quæ enim societas (inquit) lucis ad tenebras?5 Solet adulterina compunctio elationem gignere; ea vero quæ laudabilis et probata est, consolationem. — Sicut ignis stipulam inflammat et consumit, ita castæ lacrimæ sordes omnes, et visibiles et invisibiles, consumunt.

Lacrimarum rationem plerique Patrum non patere, et esse obscurissimam atque ad inveniendum difficillimam, definiunt; idque in his potissimum qui rudes imbuuntur : ex multis namque eas et variis occasionibus gigni, puta, ex natura, ex Deo, ex afflictione vituperabili itemque ex laudabili, ex inani gloria, ex fornicatione, ex dilectione, ex mortis memoria, aliisque plurimis. Verum omnibus his lacrimarum modis divino timore discussis et cognitis, ex jugi nostræ resolutionis memoria mundissimas et ab omni fraudis suspicione alienas lacrimas nobis comparare studeamus : neque enim est in eis elationis furtivæ suspicio, sed emundatio magna, profectusque caritatis in Deum, peccatique abolitio, et candidissima et ab omni perturbationum strepitu remota ac felicissima requies. — Eos sane qui lugent, nonnunquam ab optimis lacrimis inchoasse et in deteriores desinere, nec novum nec mirum est; sed a contrariis aut etiam naturalibus in spirituales transferri lacrimas, et singulare est et laudibus revera dignissimum. Hoc autem problema manifestius noverunt qui circa inanem gloriam proniores sunt.

Noli antequam perfecte emunderis, lacrimarum tuarum imbribus credere : neque enim habet fidem vinum statim e torcularibus expressum. Omnes quidem lacrimas nostras quas secundum Deum profundimus, esse mirum utiles, nemo est qui refragetur; quænam vero sit utilitas earum, in tempore nostræ migrationis agnoscemus.

Qui ex jugi luctu in Deum proficit, is epulari quotidie et festa celebrare non desinit; qui vero corporaliter epulari non desinit, hunc sempiternus luctus recepturus est. Non enim reis est in carcere lætitia : ita ne monachis quidem vera in terra solennitas. Atque idcirco forsitan honestus ille fletus ejaculator ingemiscens aiebat :

Educ de custodia animam meam, ut exsultem jam de tua ineffabili luce. — Esto sicut rex in corde tuo sublimis in humilitate residens, et risui jubens, Vade, et vadat;6 dulci fletui, Veni, et veniat;7 servoque et tyranno corpori, Fac hoc, et faciat. — Si quis beato gratiosoque luctu se veluti sponsali indumento vestire curavit, hic specialem animæ cognovit risum.

Quis, puta, erit hujusmodi, qui tempus suum omne tam pie ac religiose in monastica conversatione consumpsit, ut nullum diem, nullam horam, nullum momentum aliquando perdiderit, quod non in divino servitio religiosisque operibus expenderit, id apud se jugiter ac sollicite reputans, possibile non esse eumdem diem bis in vita conspicere? Beatus quidem is monachus, qui cœlestibus ac intellectualibus virtutibus defigere animi obtutus valet; sed ille sane absque metu ruinæ est, qui ex mortis scelerumque memoria genas suas viventium aquarum perpetuis imbribus rigat. Facile autem adducor ut credam priorem illum statum per hunc secundum profecisse, atque ad illam felicitatem pervenisse.

Vidi ego mendicos ac pauperes improbos, facetis quibusdam verbis ipsa quoque regum corda ad misericordiam inclinasse. Vidi item pauperes ac virtutibus inopes, non urbanis quidem, sed humilibus tenebrasque ac hæsitationem testantibus verbis, ex profundo corde ad cœlestem Regem summa improbitate atque perseverantia clamantes, inviolabilem illius naturam atque clementiam violasse.

Qui lacrimarum suarum gratia in animo inflatur, eosque qui non lacrimantur damnat, is ei similis est qui ab imperatore contra inimicos suos accepit arma, hisque ipsis semetipsum necat.

Non indiget Deus lacrimis nostris, o socii; neque hominem ex cordis angustia lugere vult, sed magis ex insigni ad Deum caritate, in hilaritate animæ lætari. Peccatum remove, et superfluæ jam erunt sensibilibus oculis fusæ mœstæque lacrimæ: neque enim cauterio opus est, si vulnus desit. Non erant in Adam ante prævaricationem lacrimæ, sicut nec post resurrectionem, jam destructo peccato, erunt: siquidem tunc aufugit dolor et tristitia et gemitus.8

Vidi in quibusdam luctum. Vidi item in aliis, eo quod luctu indigerent, luctum; his autem etsi luctus non desit, tamen ut qui illum non habent, ita afficiuntur: per quam hanc animi decoram castitatem inviolabiles furibus permanent. Atque hi sunt de quibus dictum est:9 Dominus sapientes facit cæcos. Solent enim ipsæ quoque lacrimæ, leviores quosdam nonnunquam attollere. Quocirca quibusdam divina dispensatione subtrahuntur, ut dum se ipsos privatos viderint, studiosius eas requirentes, miseros se ipsos agnoscant, gemitibusque et mœrore ac dolore animi profundaque tristitia et hæsitatione se conterant: quæ omnia lacrimarum vices implere solent, etsi ab ipsis nimium utiliter nihil æstimentur.

Inveniemus nonnunquam, si observemus diligentius, ridiculum quiddam dæmones in nobis moliri. Nam quum saturitate distenti fuerimus, compungunt nos; rursum quum jejunaverimus, obdurant: ut seducti lacrimis, parenti vitiorum gulæ ac deliciis nos ipsos exponamus. Quibus obtemperandum non est, sed omnino contra faciendum.

Equidem ipsam compunctionis vim considerans, stupeo quonam modo ea quæ luctus et mœror dicitur, gaudium intrinsecus et lætitiam, veluti mel et favum, comesta possideat. Quid igitur ex hoc nobis innuitur? Id profecto, quod proprie Dei donum hujusmodi compunctio esse pro confesso habeatur. Est tunc in anima jucunda voluptas, Deo latenter mœstos et contritos corde consolante.

Verum ut occasio efficacissimi luctus dolorisque perutilis non desit, historiam omnino miserabilem ad ædificationem animarum referre libet. Stephanus quidam hoc in loco habitans, solitariam et quietam vitam adamaverat. Hic quum annos plurimos in monastico certamine egisset, jejuniisque maxime et lacrimis esset ornatus, aliisque præterea virtutum privilegiis floreret, cellulam ad radicem montis in quo sacram illam divinamque visionem speculatus olim fuerat Elias, sibi construxerat. Hic igitur tam venerandus moribus, intentione majoris laboriosiorisque pœnitentiæ profectus est ad anachoretarum locum, cui Sides nomen erat. Quo in loco quum annos aliquot arctissimo vitæ instituto peregisset (erat enim hic locus ab omni consolatione mortali penitus remotus, omnibusque fere hominibus invius : septuaginta enim fere millibus passuum ab omni humana habitatione disjunctus erat), rursus extremo vitæ tempore rediit, cupiens in cellula sua priori sancti illius montis habitare. Erant autem ibi duo ex Palæstina discipuli admodum religiosi, qui etiam pridie observabant cellulam senis. In qua quum paucos egisset dies, languorem incurrit, ex quo et mortuus est. Igitur ante unum exitus sui diem repente animo obstupuit, apertisque oculis ad dexteram atque ad sinistram partem lectuli circumspiciebat, et quasi rationem quidam a se exigerent, cunctis qui adstabant audientibus, aiebat aliquando quidem ita sane : Sic revera est, sed pro hoc tot annis jejunavi. Aliquando vero : Non certe, sed mentimini, hoc non feci. Deinde rursus : Ita vere est, hoc ita est; sed flevi, sed ministravi. Ac rursus : Vere me accusatis. In quibusdam etiam aliquando aiebat : Ita sane, et quidem ad hæc quid dicam non habeo; in Deo misericordia est.

Et erat profecto spectaculum horrendum ac terrificum, invisibile illud sævissimumque judicium, in quo etiam, quod terribilius est, et quod non fecerat illi objiciebant (me miserum !) quietis ac solitudinis sectatori. In nonnullis vero peccatorum suorum quid ad hoc respondere posset se non habere dicebat, qui jam fere quadraginta annos monachus fuerat, et lacrimarum gratiam habuerat. Væ, væ, ubinam erat Ezechielis vox, quam illis objiceret, In quacumque hora ingemuerit peccator, salvus erit;10 et illud, Quia in quo te inveniam, in eo te judicabo, dicit Dominus?11 Vere nihil hujusmodi respondere potuit. Cujus rei gratia illi gloria qui solus agnovit. Quidam vero mihi veraciter affirmaverunt, quod hic dum esset in eremo, leopardum quoque ex manu sua nutriebat. Hic ipse tamen quum adeo infeste ratio a se exigeretur, carne solutus est, quod judicium, quis terminus, quæ sententia, quis rationis ejus finis fuerit, incertum penitus relinquens.

Sicuti vidua quæ viro suo fuerat orbata, si filius sibi sit unigenitus, illi soli unitur, ejusque post Dominum solatio potitur; ita anima si lapsa fuerit, nullo alio solatio exitus sui tempore tam secure nititur ut abstinentiæ labore ac lacrimis. Hujusmodi nunquam concinet, neque in hymnis secum jubilabit : hæc enim luctum interrumpunt et perimunt. Quod si tu per ea luctum tibi constituere studes, adhuc ea res abs te remotissima est. Luctus quippe certus fixusque dolor est animæ peritæ, præcursor beatissimæ tranquillitatis, in plerisque præaptans et emundans consumensque omnium vitiorum silvam.

Quidam honesti hujus boni probatus operarius, ista mihi de se narravit : Quum (inquit) sæpius studiose instituerem adversus inanem gloriam sive iracundiam sive ventris saturitatem omnino bellum gerere, luctus ratio subclamans mihi intrinsecus attestabatur, Noli inani gloria efferri, nam recedam abs te. Similiter quoque in aliis perturbationibus dicebat. Cui ego aiebam : Nunquam tibi ero inobediens, donec me Christo Domino sistas.

Luctus quidem profunditas consolationem adspicit; cordis vero munditia illustrationem suscipit. Illustratio ineffabilis est quædam efficacia, quam ignote intelligimus, et invisibiliter adspicimus. Consolatio est refrigerium afflicti animi, infantis in morem in se ipso vagientis, simulque grate et jucunde subridentis. — Suffragatio est animæ quæ in mœrore ceciderit, innovatio afflictas lacrimas in eas quæ sunt pacatissimæ mirabiliter transferens.

Lacrimæ solent metum excludere; ubi vero timor excussit timorem, continuo serena lux gaudii illuxit; quum autem indeficiens id gaudium desierit, flos sanctæ caritatis orietur. — Humilitatis manu adveniens gaudium abs te ut indignus abjice, ne forte dum nimium facilis ad suscipiendum es, lupum pro pastore suscipias. — Noli propere ad contemplationem currere in alieno tempore, ut hæc humilitatis tuæ pulchritudinem insequens, tibi in sæculum sæculi castissimo jungatur amplexu.

Principio quidem infans quum agnoscit patrem, gaudio penitus impletur. Si vero ille certa ratione peregre profectus fuerit atque iterum redierit, gaudii simul et mœroris infans plenus efficitur: gaudii quidem, quia eum quem cupiverat videt; mœroris, quia tanto tempore honesta illa pulchritudine privatus est. Abscondit se ipsam infantis mater, quem si se viderit anxie inquirere, gaudio afficitur; sicque illum instruit sibi adhærere jugiter, affectumque suum altius infanti imprimit, eumque ad se ardentius amandum invitat. Qui habet aures audiendi, audiat, ait Dominus.12

Non angetur spectaculorum ordinandorum cura is reus in quem fuerit lata sententia: ita ne is quidem qui attentius luctui studet, deliciis aut gloria, aut furore aut iracundia undecumque capietur. — Luctus est pœnitentis animæ certus et fixus dolor quotidie dolores doloribus adjiciens.

Justus et sanctus Dominus, qui et eum qui ratione sectatur quietem, ratione compungit, et eum qui ratione subditur, quotidie lætificat. Qui horum alterum non legitime arripit, hic luctu privatum se intelligat.

Abjice abs te eum qui in profundissimo luctu ad te accedit canem, Deumque tibi inclementem et immisericordem suggerit: nam si diligenter observes, invenies illum quum ad peccatum te hortatur, clementem et misericordem atque ad ignoscendum facilem Deum tibi polliceri.

Exercitatio assiduitatem gignit; porro assiduitas in sensum firmissimum desinit; quod autem in sensu fit, difficile auferri potest. — Etiamsi quodlibet magnum atque electissimum vitæ institutum arripueris, id quasi externum et nothum existimare debes, nisi cor afflictum mœrensque possideas. Oportet enim revera maximeque necesse est ut qui post salutare lavacrum inquinati sunt, igne cordis infatigabili ac miseratione Dei manus suas (ut ita dixerim) pice excutiant.

Vidi ego apud quosdam supremum terminum luctus: sanguinem enim eos præ afflicto et percusso corde profundere ex ore conspexi; recordatusque sum ejus qui dixit, Percussus sum ut fœnum, et aruit cor meum.13 — Illæ quidem lacrimæ quas metus gignit, in se ipsis custodiam possident; quæ vero ex caritate prodeunt, antequam ipsa perficiatur, in quibusdam facile fortassis avolant, nisi forte ignis ille sempiterne memorandus, operis tempore cor penitus incendat. Et est sane mirabile quomodo id quod vilius et indignius est, certius atque securius sit suo in tempore.

Sunt materiæ quæ fontes nostros exsiccant; sunt item quæ in ipsis et cœnum et feras belluas pariant. Per priores quidem illas, Lot filiabus suis nequiter congressus est;14 per feras vere diabolus cecidit. — Ingens in hostibus nostris versutia, summa nequitia est, ut virtutum materias, materias vitiorum, et humilitatis auctores, materias superbiæ opifices faciant.

Solent nonnunquam ipsæ etiam sedes nostræ et locorum species animum nostrum ad compunctionem excitare. Doceant te hoc Jesus et Elias et Joannes, soli apud se orantes.151617 — Animadverti plerumque in ipsis quoque civitatibus mediisque tumultibus moveri nobis lacrimas, ea profecto arte dæmonum, ut putantes quidam nihil se ex his tumultibus lædi, sæculo propinquare non metuerent. — Verbum unum nonnunquam dissolvit luctum; mirum vero si unum quoque verbum rursus illum revocare postquam avolaverit possit.

Non accusabimur, o socii, neque nobis crimen dabitur in separatione animæ a corpore, quod non miracula egimus, quod non de theologia disseruimus, quod non contemplationi operam dedimus; sed ob hoc maxime rationem omnino Deo reddituri sumus, quia lugere unquam destitimus.

Footnotes

  1. Luc. xviii, 2-8. ↩

  2. Matth. xxv, 41. ↩

  3. Job xiv, 11. ↩

  4. Ps. cxxxvi, 3, 4. ↩

  5. II Cor. vi, 14. ↩

  6. Ps. cxli, 8. ↩

  7. Matth. viii, 9. ↩

  8. Apoc. xxi, 4. ↩

  9. Ps. cXLV, 8. ↩

  10. Ezech. xviii, 21, 27. ↩

  11. Ezech. vii, 8. ↩

  12. Luc. xiv, 35. ↩

  13. Ps. ci, 5. ↩

  14. Gen. xix, 30 et seq. ↩

  15. Matth. xiv, 23; ↩

  16. III Reg. xix, 9 et seq.; ↩

  17. Luc. i, 80. ↩

Chapter 77 of 100