Skip to the text

Gradus 8

DE IRÆ VACUITATE ET MANSUETUDINE.

SICUT aqua, si paulatim igni adjiciatur, flammam penitus exstinguit; ita et veri luctus lacrimæ omnem flammam iracundiæ ac furoris exstinguere consueverunt. Quocirca nos quoque ista consequenter suo ordine subjiciemus.

Iræ vacuitas inexplebile est ignominiæ desiderium, sicut contra in his qui inani gloriæ student, infinitus est laudis appetitus. Iræ vacuitas est naturæ superatio absque ullo injuriarum sensu, ex certaminibus et sudoribus proveniens. Mansuetudo est animi immobilis status inter vituperationes et laudes eodem modo perseverans. — Initium quidem iræ vacuitatis, est labiorum silentium in perturbatione cordis; medium autem, silentium quoque ipsarum cogitationum in animi tenuissimo motu; finis vero est inter immundorum spirituum flatus stabilis ac fixa tranquillitas.

Ira est toleratio occulti odii, memoria scilicet injuriarum alte animo impressa. Ira est desiderium quo eum qui nos irritavit affligi cupimus. Iracundia est subita cordis excandescentia, nec diuturna. — Amaritudo est injucundus atque insuavis motus in animo considens. Furor est morum inconstans motus animique turpitudo. Sicut quum sol apparuerit fugantur tenebræ, ita quum afflare cœperit suavissimus humilitatis odor, omnis amaritudo omnisque furor ex animo exterminantur. — Quidam quum sint nimium ex furore mutabiles, negligentiores ad hunc salvandum curandumque fiunt, non intelligentes, miseri, quid Scriptura sacra commemoret dicens:1 Momentum furoris ejus ruina est illi.

Velox est motus molæ, uno sæpe momento amplius triticum animæ et fructum vitæ conterens atque demoliens, quam faceret die alias integro. Quocirca prudenter et toto animo attendendum est. Ea sæpe flamma quam subito vehemens ventorum flatus accenderit, fructum cordis amplius adurit et perimit, quam ea quæ et lentius excitata est et diutius viget.

Ne istud quidem vos latere debet, amici, quod ad tempus iniqui se dæmones astu subducunt, ut dum maxima vitia veluti minima negligimus, jam insanabiliter ægrotemus.

Sicut lapis acutus angulis et asper, si aliis lapidibus contundatur et collidatur, omne illud acumen amittit, solidaque ejus asperitas contrita dissolvitur, fitque rotundus atque lævis;2 ita et anima dura atque ad iracundiam prona, si duræ et iracundæ vitiorum multitudini admisceatur atque cum eis una degat, alterum e duobus sustinet : aut enim ex tolerantiæ virtute proprium curabit vulnus; aut si injuriis fatigata cesserit, suam penitus infirmitatem noscet, quam sibi ignava hæc fuga veluti speculum quoddam ante oculos ponet.

Furibundus, est caducus voluntarius, qui dum anticipatur, invitus cadens, colliditur atque dirumpitur. — Nihil minus pœnitentibus convenit, quam concitatus furor: quippe conversio, summa indiget humilitate; hic vero maximi tumoris argumentum est. — Si is demum supremæ humilitatis terminus pro confesso habetur, ut eo etiam præsente a quo irritamur, sereno illum ac tranquillo corde diligamus; is sine dubio finis furoris erit, si soli dum degimus, adversus eum qui nos in aliquo læserit, et verbis et gestibus repugnantes utamur. — Si Spiritus Sanctus, animæ pax et definitur et est [ira vero, cordis perturbatio et est et dicitur]; nihil æque ut furor, ejus a nobis præsentiam segregare poterit.

Quum permultas atque diras furoris species agnoverimus, unam ipsius solamque progeniem, etsi adulteram, utilem tamen esse deprehendimus. Vidi enim nonnullos qui quum usque ad insaniam excanduissent, diuturnamque adeo ac penitus in medullis insitam injuriarum memoriam evomuissent, per vitium illius commotionis fuisse liberatos, quum is qui eos læserat, prioris diuturnique doloris illos vel pœnitentia vel satisfactione curasset. Vidi item alios, qui irrationabili longanimitatis specie, ex silentio memoriam illatæ injuriæ in intimis recondiderunt; eosque insanis deteriores atque infeliciares esse judicavi, quippe per atramentum, columbæ candorem demoliti essent.

Summa igitur adversum serpentem istum cura et diligentia pugnandum est: et ipse enim naturam habet adjutricem, non secus quam turpis concupiscentiæ coluber. Vidi nonnullos iracundiæ furiis succensos, præ amaritudine animi cibum ab se omnino rejecisse: qui tamen ex hac irrationabili continentia venena venenis adjecerunt. Vidi item alios, quum veluti rationabilem causam furoris nacti essent, gulæ illecebris se ipsos addixisse, ac veluti ex fovea in præcipitium corruere. Alios item adspexi prudentiores, qui peritorum more medicorum, utrisque commixtis, ex æquabili et moderata consolatione maxima emolumenta consecuti sunt.

Nonnunquam moderata melodia furorem optime lenit et mitigat; sæpe vero ea quæ immoderata est et importuna, cum voluptate conjungitur. Ea igitur sic demum optime utemur, si tempora aptissime ad normam dirigamus.

Quum sederem aliquando cujusdam necessitatis causa juxta quorumdam solitariorum cellulam, audivi illos perdicum more intus summa amaritudine et furore apud se corrixantes, atque in ejus personam qui se læserat, tanquam is præsens esset, petulantissime insilientes. Quos ego ne ultra in solitudine sederent, pie et fideliter monui, si nollent ex hominibus dæmones fieri. Vidi rursus alios corde lascivo ac lubrico escarum nimietate distendi, qui mites se esse et blandos atque (ut ita dixerim) amatores fratrum simulantes, personam sibi sanctitatis et honestatis imponerent. Quos ut solitudinem sectarentur hortatus sum, veluti ferramentum quoddam luxui et escarum nimietati inimicum, si nollent ex rationali in brutam naturam miserabiliter decidere. Quum vero quidam mihi utrisque se miserabilius efferri dicerent, eos ego suæ voluntatis arbitrium sequi prorsus inhibui, eorumque præceptoribus hoc amice suggessi, ut hunc aliquando, nonnunquam vero illum ordinem eos sequi permitterent, dum illi per omnia rectori atque gubernatori cervice submissa perfecte obtemperarent. Is etenim qui voluptatibus studet, se ipsum fortassis aut alterum suorum morum discipulum corrumpere ac perdere solet; iracundus vero, lupi in morem gregem totum sæpe perturbat, animasque plurimas humilians vulnerat.

Grave quidem est oculum cordis præ furore turbare, secundum Psalmistæ testimo-

Ps. vi, 8. nium dicentis, Turbatus est a furore oculus meus; longe vero gravius, et labiis etiam animi impetum exprimere; gravissimum autem ac totius monasticæ et angelicæ divinæque conversationi alienum atque omnino inimicum, manibus quoque furori satisfacere.

Si festucam alterius sanare vis, vel magis tibi velle videris, noli pro scalpello trabe hanc velle recidere atque retundere. Trabs quippe sermo durus est gestusque indecorus, scalpellum vero mansueta doctrina mitisque responsio. Argue enim (inquit), increpa, obsecra; non autem etiam, Percute. Si vero et hoc fieri oporteat, raro omnino, nec tunc quidem per te ipsum, facere debes.

Si diligentius inspiciamus, animadvertemus plerosque ex his qui iracundiæ facibus exagitantur, prompte jejunare, vigilare, quietem solitudinis sectari. Est enim ea versutissimi dæmonis intentio, idque summopere inquirit, ut veluti per rationabilem occasionem pœnitentiæ et luctus, eas materias quæ morbo huic incrementa dare possint, sequendas illis persuadeat.

Si lupus unus, ut antea diximus, gregem totum auxilio dæmonis perturbare potest; et unus profecto sapientissimus Frater, velut uter oleo repletus, angeli adjutorio fretus, fluctuum rabiem in serenitatis tranquillitatem convertet, navemque servabit illæsam, ac pro magnitudine judicii quod prior ille promeruit, mercedem a Deo referet, profectus forma omnibus factus.

Initium beatæ tolerantiæ est, in amaritudine et dolore animæ, ignominias suscipere; medium vero, eas tolerare sine mœrore; finis autem et consummatio, summam illas laudem existimare. Gaudeas, prior; valeas, secunde; sed tu felix ac beatus, tertie, quippe qui in Domino exsultas.

Notavi miserandum omnino spectaculum in his qui iracundiæ inserviunt, quod illis latenter ex elatione contingit: indignati enim eo quod ira fuissent superati, rursus irascebantur. Admiratusque sum quum intuerer illos ruina ruinam ulciscentes, ac peccato peccatum persequentes miseratus sum, dæmonumque versutiam stupens, parum abfuit quin de mea ipsius vita desperarem.

Si quis se ipsum tumore et iracundia, nequitiaque et simulatione facile superari perspiciens, contra hæc mansuetudinis et tolerantiæ ancipitem gladium educere instituit; hic profectus veluti fullonum salutarem officinam, Fratrum monasterium ingredi laboret, atque eorum qui maxime duri et immites sunt (si quidem hæc vitia perfecte exuere cupit), ut illic ex contumeliis et ignominiis, dum Fratrum vexationibus extenditur atque intellectualiter pulsatur, fortassis vero etiam sensibiliter calcibusque tunditur et conculcatur, sordes quæ animæ illius vestes macularent, diluat. Ipsa te plebeia vox persuadeat probrum et contumeliam lavacrum esse vitiorum animæ. Solent enim sæculares, quum aliquem in faciem ignominiis et contumeliis resperserint, gloriantes ad alios dicere: Lavi illum. Quod profecto verum est.

Alia in his qui adhuc rudes imbuuntur, ex fletu est iracundiæ necatio; et alia in his qui perfecti sunt, commotionis commoda cessatio. Quippe prior illa lacrimis veluti freno quodam ligata est; hæc velut serpens a beata tranquillitate veluti a gladio quodam acutissimo necata est. — Vidi ego tres una monachos injuriis affectos: ex quibus unus mordebatur quidem injuriis atque perturbabatur, sed tamen silentio premebat iracundiam; alius vero gaudebat quidem ex lucro suo, sed ejus qui se maledictis insectatus fuerat peccato angebatur; tertius vero proximi tantum damna secum volvens, vim ardentium lacrimarum perfundebat. Eratque suave spectaculum, timoris et mercedis et caritatis operarios adspicere.

Sicuti corporum febris quum una sit, non unam, sed plures habet sui occasiones ardoris, et furor atque commotio, fortassis vero et aliarum species perturbationum nostrarum, plurimas ac varias occasiones et causas habere noscuntur. Quocirca possibile non est tantam rerum varietatem eodem modo definire; sed magis consilium ex animo meo do, ut pro sollicito ægrotantium studio quisque medicinæ compendium inquiramus. Primum itaque remedium erit ut quisque causam sui doloris agnoscat: causa quippe cognita, contra hanc medicamenti etiam auxilium ex providentia Dei spiritualiumque virorum diligentia suscipiemus. Qui nobiscum in Domino una ingredi cupiunt, nostro exemplo admoniti, in illud propositum nobis intellectuale judicium, ingrediantur, prædictasque turbationes sive causas quodammodo subobscure simul examinent. Vinciatur jam tyrannus iste mansuetudinis nexibus, flagelloque longanimitatis verberatus, atque a caritate pertractus, sistatur tribunali rationis, atque ut convenit examinetur, et ita discutiatur: Dic nobis, o stulte et turpissime, genitoris tui et ejus quæ te male peperit appellationem, filiorumque tuorum, et sceleratissimarum filiarum; præterea et eorum qui te debellant et necaturi sunt, nomina edicito. Ille vero sic interrogatus, ita respondere videbatur: Plurimæ generationes meæ sunt, nec unus mihi pater est; matres vero meæ sunt, inanis gloria, cupiditas, gastrimargia, nonnunquam vero et fornicatio; qui autem me genuit, fastus appellatur; porro filiæ meæ, memoria injuriarum, inimicitia, disceptatio et odium; adversariæ vero meæ quibus nunc vinctus teneor, quæ his objectæ sunt, mansuetudo et inirascentia; ea autem quæ mihi insidiatur, humilitas dicitur. Quis vero illam genuerit, loco suo illam interrogate.

Footnotes

  1. Job v, 2. ↩

  2. * acutis ↩

Chapter 78 of 100