Gradus 9
DE MEMORIA INJURIARUM.
SANCTÆ quidem virtutes, Jacob scalæ comparantur; vitia vero nefaria, ei quæ cecidisse legitur ex Petri summi apostoli manibus catenæ.1 Et illæ quidem simul nexæ atque altera ad alteram transmittentes, in cœlum sustollunt amatores suos; vitia vero se invicem gignere atque arctissime complecti consueverunt. Quocirca quum jam audierimus implacabilem furorem, progeniem suam memoriam injuriarum appellantem, de ea nunc invitante nos tempore loquamur.
Memoria injuriarum est furoris complementum, peccatorum custos, justitiæ odium, virtutum perditio, venenum animæ, mentis assiduus vermis, orationis confusio, deprecationis excisio, caritatis alienatio, clavus infixus animæ, injucundus sensus qui in amaritudinis suavitate diligitur, juge peccatum, nunquam dormiens iniquitas, horis singulis admissa malitia. Est istud quoque tenebrosum ac molestissimum vitium, dico vero injuriarum memoriam, unum ex his quæ generantur nec gignunt, sive etiam gignunt; atque ideo plura de illo loqui volumus*.2*
Qui iracundiam sedavit, is hujusmodi memoriam peremit: dum enim vivit pater, filios generare non cessat. — Qui caritatem possidet, iracundiam ab se fugavit; qui autem inimicitias exercet, importunos sibi labores congregat. — Caritatis mensa dissolvit odium, et dona mundissima emolliunt animam. Mensa neglecta, mater confidentiæ; et per fenestram caritatis, ventris ingluvies ingreditur.
Animadverti odium vinculum fornicationis diuturnum dirupisse, memoriamque injuriarum illic jam mirabiliter et præter spem perseverasse. Mirandum sane spectaculum, dæmonem a dæmone sanari conspicere; sed hoc fortassis est ex dispensatione opus Dei, non dæmonum. — Longissime a caritate valida et naturali remota est memoria injuriarum, eique facile appropiabit fornicatio; videsque latenter in columba corruptionem. — Ideo quem mordet injuriarum memoria, adversus dæmones id magis patiatur; et quem delectat blandum inimicitiarum venenatumque odium, corpori suo semper infestus inimicus sit. Amicus ingratus ac dolosus caro est; et si foveatur, amplius lædit.
Solet Scripturas disserere memoria injuriarum, atque ad propriæ affectionis sensum Sancti Spiritus eloquia violenter attrahere. Confundat hujusmodi Jesu oratio, quam si injuriarum memoriam servemus, cum illo dicere non possumus.
Si post ingentem luctam, hujusmodi perversitatem omnino destruere non valeas, saltem verbis et corporis habitu inimico tuo te pœnitere significa, ut vel hanc ad illum simulationem diutius veritus, perfecte tandem illum diligere cogaris, a conscientia veluti ab igne quodam assidue admonitus. — Hac vero putredine ac peste tum demum perfecte te curatum intellige, non quum pro eo qui te contristavit oraveris, non quum illum muneribus affeceris, non quum ad mensam tuam eum perduxeris; sed quum cognita illius aliqua calamitate, sive corporali sive spirituali, quasi ipse eam perpessus fueris ita te angi dolore atque illacrimari perspexeris.
Monachus solitarius qui hanc servat in semetipso memoriam, aspis nidificans est, letale virus secum ubique circumferens. Memoria passionum Jesu hujusmodi curabit animam, dum in illius clementiam ac tolerantiam intuens, valide confusa erubescit. — Ligno putrido intrinsecus gignuntur vermes, et mitissimis moribus quietique adulterinæ cohæret iracundia. Qui hanc ejicit, remissionem reperit; qui vero illi agglutinatus est, miseratione privatur.
Laboribus se quidam ac doloribus, ut veniam mererentur, exposuerunt. Hos tamen vir qui injurias obliviscitur, facile anticipavit: siquidem illud verissimum est quod dicitur, Dimittite celerius, et copiose dimittetur vobis.3 — Veræ germanæque pœnitentiæ certum argumentum est oblivio injuriarum; qui vero inimicitias tenet, et se pœnitere existimat, similis est ei qui se in somnis currere putat. — Vidi injuriarum memores, dum se hujusmodi salutari oblivione admonerent, verba sua reveritos, ab hoc quievisse vitio et peste.
Nemo hujusmodi obtenebrationem simplex esse ac tenue vitium existimet: solet enim ad ipsos quoque spirituales viros sæpius extendi.
Footnotes
Chapter 79 of 100