Skip to the text

Gradus 10

DE DETRACTIONE.

NULLUS, reor, prudentium et recte sentientium, ex odio et injuriarum memoria detractionem nasci refragabitur. Quocirca et post majores suos veluti in serie constituta est.

Detractio est proles odii, tenuis languor, pinguis et occulta ac latens sanguisuga, quæ caritatis omnem consumit ac demolitur sanguinem, dilectionis simulatio, cordis sordes ac duritiam parans, castitatisque exterminatio. — Sicuti quædam sunt adolescentulæ quæ mala sine ullo verecundiæ rubore operantur, nonnullæ vero quæ graviora his clam ac verecundius faciunt; ita et in passionibus ignominiæ fieri videas. Hujusmodi vero adolescentulæ sunt, simulatio, nequitia, mœror, memoria illatæ injuriæ, cordisque detractio: quæ alia suggerere videntur, et ad alia intentæ sunt.

Audivi detrahentes quosdam, eosque protinus increpatione coercui. Qui quum mihi satisfacere vellent, hoc se ex ejus caritate et cura cui detrahebant, facere dixerunt. Ego vero eis: Quiescite, inquam, atque ab hujusmodi caritate cessate, ne ille mentiatur qui ait: Detrahentem secreto proximo suo, hunc persequebar. — Si te dicis diligere, clam ora, neque objurges:1 hunc quippe caritatis modum Deus libentissime suscipit. — Neque istud cogitare omittas, si te a judicando peccantem, sobrium omnino servare cupis, quod et Judas in choro discipulorum fuit, et latro in homicidarum numero; mira tamen in uno temporis momento utrisque facta est retributio et commutatio.

Si quis detractionis spiritum superare cupit, non peccanti fratri, sed suggerenti dæmoni, causam sceleris adscribat. Nullus enim est qui in Deum peccare velit, etsi omnes non coacte sed sponte peccemus. — Vidi aperte peccantem, atque occulte pœnitentiam agentem; et quem ut nequissimum judicaveram, inveni pudicum ac sobrium apud Deum existimari, quum illum per conversionem et pœnitentiam sibi propitium fecisset.

Noli eum vereri qui apud te proximo detrahit, imo vero dicito ei: Quiesce, frater; ego in his quæ graviora sunt quotidie delinquo: illum ergo quomodo damnare possum? Hoc enim unico medicamento duo ista lucraberis, quod et te ipsum et proximum curabis. — Est inter reliquas quæ ad remissionem peccatorum ducunt, et ista admodum compendiosa via, scilicet a judicando abstinere: siquidem id verissime dicitur, Nolite judicare, et non judicabimini. — Alienissimus est ab aqua ignis:2 ita et judicare, ab eo qui pœnitere cupit.

Etiam si in ipso animæ a corpore digressu quempiam peccare videris, ne tum illum quidem damnare audeas: incertum est enim hominibus judicium Dei. — In magnis quidam delictis aperte lapsi sunt, majora vero clam operati sunt. Seducti sunt ergo qui libenter aliorum mores corripiunt, fumum pro sole amplectentes.

Audite me, obsecro, audite, pessimi aliorum judices. Si verum est, ut est profecto verissimum, quod in quo judicio judicaveritis, judicabimini;3 procul dubio in quibus causati fuerimus proximum, in eadem quoque ipsi incidemus, sive spiritualia illa fuerint, sive corporalia: neque aliter fieri potest.

Qui celeres nimiumque diligentes proximi judices sunt, hoc idcirco patiuntur, quia nondum peccatorum suorum fixam ac perfectam memoriam curamque susceperunt. Nam si quis amoto proprii amoris velamine mala sua diligenter inspiciat, nullius jam rei alterius in hac vita curam geret, id apud se reputans, tempus sibi sufficere non posse quo se ipsum lugeat, etiam si centum annos vixerit, etiam si totum Jordanem fluvium in lacrimas versum, ex oculis suis manare perspexerit. — Notavi luctum, nec ullum in eo detractionis aut condemnationis vestigium inveni. — Aut itaque peccare nos dæmones urgent, aut quum non peccaverimus, judicare peccantes, ut per hoc secundum primum illud homicidæ inquinent.

In hoc scito eos qui memoriam illatæ sibi injuriæ servant, atque invidos aperte dignosce, quod doctrinam et opera virtutesque proximi libenter et facile vituperant et calumniantur, spiritu odii miserabiliter præcipitati ac demersi. — Vidi quosdam clam ac sine arbitris scelera penitus horrenda perpetrare, qui quod putarent se esse mundissimos, eis qui publice levia admittunt aliqua, gravissime imminebant.

Judicare, est impudens direptio divinæ dignitatis; condemnare autem, animæ propriæ interitus. — Sicuti elatio sola, absque alio vitio comite, perdere se habentem potest; ita et judicandi vitium, et si solum in nobis fuerit, perfecte nos perdere valebit: siquidem et Pharisæus ille ex hoc solo condemnatus est.4

Bonus et probus uvæ lector matura acina comedens, acerba legere nunquam patietur: porro grati viri ac prudentis animus quotquot in aliis virtutes inspexerit, studiosissime notabit; insipiens vero querelas defectusque perscrutabitur: de quo et dictum est, Scrutati sunt iniquitates, defecerunt scrutantes scrutationes. — Neque si oculis tuis peccatum videris, condemnes, neque illis credas:5 sæpius enim falluntur et ipsi.

Footnotes

  1. Ps. c, 5. ↩

  2. Luc. vi, 37. ↩

  3. Matth. vi, 2. ↩

  4. Luc. XVIII, 10-14. ↩

  5. Ps. LXIII, 7. ↩

Chapter 80 of 100