Gradus 11
DE LOQUACITATE.
DIXIMUS in præcedentibus breviter, quam sit periculi plenissimum utque eos quoque qui spirituales videntur nonnunquam subrepat, judicare proximos, imo vero judicari atque a lingua cruciari. Nunc vero causam ejus et januam per quam ingreditur et egreditur, consequens est paucis eloqui suoque loco statuere.
Loquacitas est inanis gloriæ sedes, per quam se ipsam indicare atque in publicum producere solita est. Loquacitas, ignorantiæ est certum argumentum, detractionis janua, scurrilitatis dux, mendacii opifex, compunctionis desolatio, acediæ auctor sive evocatrix, somni præcursor, intentæ fixæque cogitationis dissipatio, custodiæ exterminatio. Contra vero, taciturnitas in cogitatione mater est orationis, captivitatis revocatio, ignis divini amoris observatio, cogitationum diligens inspectio, specula hostium, carcer luctus, lacrimarum amica, memoriæ mortis operatrix, suppliciorum pictor, judicii indagatrix, sagax mœroris subministratrix, inimica fiduciæ, quietis conjux, ambitiosæ doctrinæ adversatrix, scientiæ adjectio, speculationis opifex, secretus in Deum profectus, occultus ascensus.
Qui peccata cognoscit, continet linguam suam; qui vero loquax est, nondum se ipsum ut oportet agnovit. — Studiosus silentii appropiat Deo, ipsique jugiter in abdito cordis adsistens, illustratur ab eo.1 — Jesu silentium admirationi et reverentiæ Pilato fuit; virique quieta et silens vox profligavit inanem gloriam. — Verbum dixit Petrus, et flevit amariter, quia illius immemor fuit qui ait:2 Dixi, Custodiam vias meas, ut non delinquam in lingua mea; alteriusque dicentis, Melius est e sublimi cadere in terram, quam ex lingua cadere.34
Plura quidem de his scribere nolo, etsi plures me hujus vitii astutiæ id facere hortentur. Audivi tamen aliquando virum quemdam, cujus apud me plurimum valebat auctoritas, quum de solitudinis quiete loqueretur, asserentem loquacitatem ex uno horum penitus gigni: aut scilicet ex perversione, et iniqua intemperantique consuetudine (lingua enim membrum corporis quum sit, in quo jam erudita fuerit, ejus consuetudinem requirit); aut rursus in his qui in certamine sunt, maxime quidem ex inani gloria, nonnunquam vero ex ingluvie ventris. Quocirca plurimi sæpe quum frenarent ventrem, violentia jam ac debilitate quadam et linguam et ejus verbositatem concluserunt.
Qui curam sui exitus gessit, circumcidit verba; et qui possidet animi luctum, ut ab igne ita fugit a loquacitate. — Qui diligit solitudinis quietem, clausit os suum; qui vero processionibus gaudet, hunc vitium hoc e cella proturbat. — Qui altissimi divinique ignis fragrantiam sensit, is non secus quam apis fumum, omnem fugit hominum cœtum. Apem quippe fumus exagitat; hujus vero proposito cœtus hominum est contrarius.
Paucorum revera est aquam nullis aggerum molibus septam suis meatibus arcere; sed multo pauciorum est incontinens edomare os.
Footnotes
Chapter 81 of 100