Gradus 12
DE MENDACIO.
EX lapide quidem ac ferro excutitur ignis; ex loquacitate vero ac jocis mendacium nascitur.
Mendacium est caritatis exterminatio; perjurium vero, Dei abnegatio. — Nullus recte sentientium parvum esse mendacii peccatum existimat: quippe contra nullum vitium terribiliori sententia Spiritus Sanctus usus est. Sicut ait David ad Deum: Perdes omnes qui loquuntur mendacium. Quid jam illi passuri sunt qui juramentis mendacia conjungunt et consuunt?1
Vidi nonnullos mendaciis gloriari, eisque se honestari putare, qui quum jocis otiosoque sermoni ridicula nonnulla subtexerent, audientium luctus miserabiliter demoliti sunt. Quoties dæmones ab hujusmodi facetiarum auditu, velut a pestilentiali morbo, statim post inchoationem gravis ac molesti auctoris nos fugere velle perspexerint, tunc jam gemina nos ista cogitatione illaqueare nituntur, nobis ita suggerentes: Noli contristari fratrem talia narrantem, aut certe noli te ipsum ceteris adstantibus meliorem divinarumque rerum studiosiorem judicare. Exi citius, nec moram ullam ibi feceris: sin alias, in oratione tua ridiculosarum rerum tibi imagines finges. Neque inde fugias solum, verum et iniquum cœtum religiosa severitate dissolve, mortis atque judicii mentionem in medium adducens. Est quippe præstantius ex hoc fortasse modicum inani gloria respergi, ut plurimis ita inveniaris utilitatis auctor, quam per ignavum et improbum silentium tibi pariter et aliis detrimenti causa fieri.
Simulatio, mendacii mater est, sæpe vero etiam materia. Quippe quidam simulationem nihil aliud esse definiunt, quam mendacii meditationem atque opificem, agglutinatum sibi atque connexum habentem jusjurandum.
Qui timorem Domini possidet, alienissimus est a mendacio, judicem habens incorruptum conscientiam suam. — Sicut in perturbationibus reliquis damni differentiam agnoscimus, ita et in mendacio quoque. Aliter enim ille judicatur qui per supplicii timorem, aliter qui nullo proposito mentitur. Alius deliciarum mentitur causa, alius voluptatis gratia; alius ut adstantibus moveat risum, alius vero ut insidietur fratri, eumque detrimento aliquo afficiat. — Ex cruciatibus principum deletur mendacium; ex lacrimarum vero multitudine in finem perimitur.
Dispensationem allegat qui mendacium suggerit, et perditionem animæ sæpe justitiam existimat. — Rahab se imitari argumentatur qui mendacia confingit, per quæ perditione sua aliorum salutem se moliri dicit.2 — Ait quidam: Quum a mendacio mundi fuerimus, tum si ita aliquando necesse sit, tempore admoniti, ipsum cum timore subeamus.
Nescit puer mendacium, ita ne anima quidem quæ fuerit ab iniquitate omnino aliena. — Qui vino exhilaratus fuerit, et si nolit, vera in omnibus dicet; qui vero compunctione fuerit inebriatus, mentiri non poterit.
Footnotes
Chapter 82 of 100