Skip to the text

Gradus 13

DE ACEDIA.

UNUS et hic nonnunquam ex loquacitatis ramis est, ut jam in prioribus diximus, patriaque progenies:1 acedia est. Quocirca congruum illi ordinem in nequissima catena distribuimus.

Acedia est animi remissio, mentis resolutio, neglectio vitæ monasticæ, professionis odium. E cellula item prodire hortatur, sonitum aliquem aut fragorem pedumque strepitum excitans.

Qui se ipsum luget, acediam nescit. — Hæc sæculares beatos dicit. Deum ut inclementem et immisericordem calumniatur. Est in psalmodia invalida, in oratione imbecillis, in ministerio ferrea, in opere manuum impigra, in obedientia improba.

Vir bene subjectus alienus est ab acedia, et per ea quæ sensibilia sunt, ad intellectualia proficit. Cœnobium acediæ resistit; viro autem solitario hæc individua in æternum comes est, neque illum ante mortem deseret, quotidieque dum vixerit illum oppugnabit. Hæc anachoretæ cellulam intuita subrisit, atque appropinquans juxta sibi tabernaculum fixit.

Mane primo languentes medicus visitat, acedia vero monachos circa meridiem. Hospitum susceptionem acedia suggerit, atque per laborem manuum eleemosynas fieri precatur. Visitare infirmos hortatur alacriter, illius admonens qui in Evangelio dixit: Infirmus eram, et visitastis me.2 Ad mœrore aliquo affectos ac pusillanimes ut proficiantur inducit, consolari pusillanimes ipsa pusillanimis suggerens. — Ad orationem stantes necessariæ cujuspiam rei admonet, omnemque movet artem ut inde nos aliqua veluti rationabili fune, ipsa nos irrationabilis attrahat. — Tribus horis horrorem, dolorem capitis febremque ac vertiginem, acediæ spiritus fecit. At ubi hora nona supervenit, convaluit modice; mensa vero posita, a stratu exsilit: et quum orationis tempus remeavit, rursum corpus gravari cœpit; in oratione adsistentes iterum somno demersit, importunisque oscitationibus versum ex ore diripuit.

Vitia quidem perturbationesque reliquæ, una aliqua virtute singula evacuantur; acedia vero monacho mors est, quam in se jugiter continet. — Virilis ac robusta anima mortuam exsuscitavit mentem; acedia vero ac desidia totas virtutum opes simul dissipavit.

Quum sit hoc unum ex octo vitiis principalibus omnino gravissimum, quod in illis fieri consequens est, in isto quoque faciamus. Et illud tamen præterea addamus: Nisi agatur psalmodia, non apparet acedia; consummataque synaxi, aperti sunt oculi. — Acediæ maxime tempore violenti elucent: nihil enim æque ut acedia monacho tot coronas parat. — Si consideres diligentius, invenies eam stantes pedibus oppugnare lassitudine, sedentibus, ut super parietem se reclinent persuadere.

Vinciatur et hic tyrannus a peccatorum memoria, cædatur ab opere manuum; trahatur a futurorum bonorum intenta cogitatione, adstansque ut convenit interrogatur: Dic nobis, o tu remisse et dissolute, quis te male genuit? aut qui sunt nepotes tui? quive te oppugnantes? vel quis sit interfector tuus? Ille vero percunctantibus ita respondeat: Ego in his qui vere obedientes sunt, non habeo ubi caput reclinem; qui vero mihi per solitudinis quietem cedunt, cum his una dego. Quæ mihi nomen dederunt, plurimæ sunt: interdum enim insensibilitas animæ, quandoque vero irreminescentia quædam atque oblivio cœlestium, nonnunquam etiam immensa laborum magnitudo. Stirpes vero meæ, locorum mutationes sunt; quæ mecum fiunt, inobedientia spiritualis Patris, futuri judicii oblivio, nonnunquam vero etiam professionis derelictio. Porro adversariæ meæ a quibus nunc vinctus teneor, psalmodia operi manuum conjuncta, mortisque memoria. Quæ vero me penitus necat, oratio est adjuncta futurorum bonorum firmissimæ spei. Quis vero orationem genuerit, ipsam interrogate.

Footnotes

  1. Cf. p. 554. ↩

  2. Matth.xxv, 36. ↩

Chapter 83 of 100