Skip to the text

Gradus 14

DE gula loqui instituentes, si nunquam alias, nunc maxime contra nos ipsos philosophari proposuimus: mirum enim si quis unquam hac liber evasit, nisi forte qui sepulcrum habitaverit.

Gastrimargia est simulatio ventris: quum enim satiatus fuerit, indigere se clamat; et quum distentus atque diruptus, vociferatur esuriem. — Gastrimargia est saporum variorumque liquaminum opifex, suavitatis fons. Obstruxisti venam, et aliunde prorumpit; hac quoque aggeribus obruta, sibi aliam viam fecit. Exstinxisti flammam, et aliunde revixit; istaque rursus exstincta, superatus ab alia es. — Gastrimargia est oculorum seductio, modica suscipiens, et universa simul absorbere suggerens.

Adversus gastrimargiam sæpe inanis gloria inimicitias gerit, et super infelici monacho quasi venali mancipio invicem pugnant. Hæc illum ut jejunium solvat, impellit; illa ut virtutem abstinentia prodat, modis omnibus urget. Sapiens monachus utrumque vitabit, et suo tempore alteram altera arcebit et a se penitus abjiciet. — Carnis igne crescente, illam puniamus, atque in omni tempore et loco abstinentiam servemus; at quum sedatus exstinctusque fuerit (quod quidem dum in vita sumus, fieri vix posse puto), tunc jam opus nostrum atque abstinentiam celemus. — Vidi nonnunquam illusione dæmonum seniores aliquos benedictione sua juvenes non sibi subditos ad potandum vinum atque ad remittendum abstinentiam reliquam hortari. His, si fuerint probatæ vitæ atque auctoritatis, habuerintque testimonium in Domino, obtemperandum est, moderate tamen; si vero negligentiores sint hujusmodi, illorum benedictionem non curemus, atque potissimum si adhuc carnis ardoribus infestamur.

Putavit Evagrius sapientissimum se omnium alacritate sensus fieri; sed fraudem passus, sibi mentitus est miser, insipientiumque insipientissimus ex hoc ipso ostensus est. Quod ut in plerisque aliis, ita et in hoc quoque animadverti potest. Ait enim quondam: Quum varios delicatosque cibos anima concupiscit, pane angustetur et aqua. Simile enim quiddam dicere videtur, ac si puero præciperet ut scalarum gradus omnes uno passu repente conscenderet. Quam nos ipsius irrationabilem sententiam vertentes, ita dicimus: Quum varios delicatosque cibos anima concupiscit et quærit, naturæ proprium aliquid videtur inquirere. Quocirca summa industria contra hujusmodi callidissimam insidiatricem vigilandum est: alioqui gravissimum contra nos excitabit bellum, ruinæque laqueos parabit. Primum itaque abscindamus a nobis eos cibos qui impinguare possunt; tum vero etiam calidos, ne oleum flammæ adjiciamus; deinde vero suaves quoque ac delicatos. Si fieri potest, cibos corpori indulgeamus qui facile repleant, et maxime leves vilesque et exigui sint, ut ex repletione facili inexplebilem ejus aviditatem satiemus; per exiguitatem vero, levitatem atque vilitatem celeri digestione secuta, cito respirare possumus animo, atque a calore tanquam a flagello liberari. Si diligentius intueamur, animadvertemus quotquot sunt ex rebus spirantibus cibi, eos omnes suo calore in nobis incentivum excitare libidinis.

Ride eum spiritum qui tibi post cibum ut consuetam refectionis horam differas improbe suggerit: quum enim nona hora supervenerit, priorem abnegavit concordiam.

Alia insontibus, alia reis continentia convenit. Illis enim corporis motus in signum est; isti vero usque ad mortem et finem adversus hoc inexorabiliter atque irreconciliabiliter se habent. Ac priores illi jugum quidem per animi moderationem servare volunt; sequentes vero, Deum per animæ mœrorem perpetuamque compunctionem sibi placare student. — Tempus lætitiæ et consolationis perfecto quidem viro est, quum nulla rerum mortalium angitur cura; ei vero qui adhuc in certamine est, colluctationis tempus; vitioso autem, festivitas festivitatum, celebritasque celebritatum. — Insomnia ciborum et dapum in corde gulæ deditorum, judiciorumque et cruciatuum in corde lugentium. — Escarum satietas, fornicationis est mater; afflictio autem ventris, caritatem parit. — Qui leonem blanda demulcet manu, nonnunquam illum mansuefacit; qui vero corpus obsequiis fovet, ipsum amplius efferavit.

Gaudet Judæus sabbato, et diem festum facit; monachus vero gulæ deditus, sabbato et die dominico. Ante tempus computat Pascha, et ante plurimos dies escas parat. — Secum volvit attonitus famulus ventris, quibus cibis epulabitur; Dei autem servus, quibus gratiis ditabitur. Mox ut advenit hospes, in caritatem totus ex gulæ concupiscentia movetur, detrimentumque suum consolationem fratris existimat. In adventu quorumdam, vinum bibere statuit, et dum virtutem abstinentiæ sibi videtur occulere, vitii servus efficitur.

Contine ventrem, ne ipse ab eo tenearis, tuncque incipias cum rubore confusionis continere. Norunt quid dixerim qui in secretam foveam inciderunt; viri autem eunuchi hoc experti non sunt. — Ventrem cogitatione sempiterni ignis circumcidamus. Quidam enim quum huic obtemperassent, postremo membra sua absciderunt, duplicemque mortem sibi consciverunt.

Animadvertimus, si inquiramus diligentius, naufragia nostra omnia ab isto fieri. — Mens jejunantis, cum sobrietate orat; intemperantis autem, impletur immundis imaginibus. — Ventris saturitas exsiccavit fontes; sin vero ille siccetur, pariet latices. — Qui ventri dum obsequitur, fornicationis spiritum vincere vult, is ei similis est qui oleo incendium exstinguere nititur. — Si affligatur venter, humiliabitur cor; sin autem ille foveatur, superbit cogitatio. Considera te ipsum prima diei hora, meridie, et vespere antequam sumas cibum; atque ex hoc addisces jejunii utilitatem. Exsultat namque mane atque appropinquat cogitatio; sexta vero quum advenerit, aliquanto remissior fit; circa vero solis occasum, prorsus humiliatur. — Afflige ventrem, et omnino frenabitur lingua: quippe multitudine escarum hæc nervos accipit.

Pugnans pugna adversus ventrem, et sobrietati propter hunc maxime stude: nam si modicum laboraveris, continuo erit Dominus adjutor tuus, et cooperabitur tibi. — Laxi et molliti utres capaciores fiunt; sin autem negligantur, minus capient. Qui ventrem ingurgitat, dilatavit intestina; qui vero adversus hunc pugnat, contraxit ac restrinxit illa: his autem restrictis, nil opus est pluribus cibis, tuncque jam naturaliter jejunantes efficimur. — Sitis nonnunquam sedavit sitim; fame vero famem abscindere, et durum est et impossibile. Si quando te vicerit, tunc doma te ipsum laboribus; quod si per infirmitatem id fieri non potest, vigiliis adversus eam rursus pugna. Si gravantur oculi, opus manuum arripe; si vero non adsit somnus, noli id tangere:1 nam possibile non est Deo et mammonæ, hoc est Deo et operi manuum, mentem adsistere.

Neque illud te lateat, quod plerumque dæmon stomacho insidet nostro, facitque ut homo nunquam satietur, etiam si universam comederit Ægyptum, totumque Nilum biberit. — Post cibum, gulæ iniquus spiritus abscedit, fornicationisque in nobis spiritum immittit; illique quid fecerit nuntians: Apprehende (inquit) illum, occupa et conturba; nam ventre distento, non multum in dejiciendo laborabis. Qui quum venerit, continuo subridet, somnoque devinctis nostris manibus et pedibus, omnia quæcumque voluerit facit, atque animam nostram corpusque contaminabit phantasiis, inquinationibus, obscenique liquoris egestionibus. Et est sane mirandum spectaculum, videre incorpoream mentem fœda corporis colluvione maculari atque obscurari, eamdemque rursus per carnis hujus lutum emundari atque in tenuissimam naturæ suæ redire substantiam.

Si angustam duramque viam pergere Christo promisisti, reprime ventrem: hunc enim si foveas atque distendas, pacta et conventa cum Domino tuo irritasti. Intende animo ut audias dicentem: Lata et spatiosa est via ventris, quæ ducit ad perditionem fornicationis, et multi sunt qui ingrediuntur per eam;2 et quam angusta janua atque arcta est via jejunii, quæ ducit ad viam castitatis, et pauci sunt qui per eam ingrediuntur.

Princeps est dæmonum qui cecidit Lucifer, et princeps vitiorum concupiscentia gulæ.

Quum ad mensam epulis instructam discumbis, procedat in medium judicii mortisque memoria: vix enim vel sic parum concupiscentiæ obsistes. Dum calicem bibis, memento item aceti et fellis Domini tui, prorsusque aut continebis, aut certe per gemitum sensu humiliori eris. — Noli errare, nunquam a Pharaone liberaberis, neque supernum Pascha celebrabis, nisi semper amaritudines et azyma comederis.3 Amaritudines sunt jejunii violentia et afflictio; azyma vero, sensus minime inflatus. — Imprimatur omnino respirationi tuæ sermo ille dicentis: Ego autem quum mihi dæmones molesti essent, induebar cilicio, et humiliabam in jejunio animam meam, et oratio mea in sinu animæ meæ adhæsit.4

Jejunium est naturæ violentia, circumcisio suavitatis faucium, incentivorum omnium abscisio, malarum cogitationum amputatio, insomniorum liberatio, orationis munditia, insigne lumen animæ, mentis custodia, obcæcationis solutio, compunctionis janua, suspirium humile, læta contritio, loquacitatis abdicatio, quietis occasio, obedientiæ custos, somni levatio, sanitas corporis, tranquillitatis auctor, peccatorum remissio, paradisi porta et deliciæ.

Interrogemus ut alios ita et hunc, imo vero præ aliis omnibus hunc nostrorum hostium nequam præceptorem, vitiorum januam, ruinam Adam, Esau perniciem, interitum Israelitarum, Noe turpitudinem, Gomorrhæorum proditorem, Lot crimen, filiorum Heli exterminatorem, inquinationum ducem:5678 unde gignatur, quinam sint ejus nati, quis item sit a quo conteratur, et a quo in finem perimatur. Dic nobis, o mortalium omnium nimium violenta domina, quæ omnes auro inexplebilitatis emisti: Unde tibi introitum in nobis paras? Quidve post ingressum tuum parere consuevisti? Et quisnam sit tuus ex nobis exitus? quonam modo scilicet abs te liberamur?

Illa vero agitata contumeliis, nobis ita tyrannice cruenta feroxque respondit: Quid me maledictis incessitis, qui mihi estis obnoxii? Aut quomodo separari a me studetis, quæ naturæ connexa sum? Janua mea, natura ciborum est; consuetudo vero, inexplebilitatis mihi causa est; porro materia perturbationis meæ, consuetudo quam dixi, atque indolentia animæ mortisque irreminiscentia. Stirpium vero mearum nomina quomodo quæritis addiscere? Dinumerabo eas, et super arenam multiplicabuntur. Primogenitorum tamen meorum, eorum qui hujusmodi sunt, appellationes audite.9 Filius primogenitus meus, fornicationis incentor est; secundus ab illo est obdurationis auctor; somnus est tertius. Mare cogitationum, inquinationum fluctus, profundumque secretarum atque ignotarum immunditiarum ex me procedunt. Filiæ vero meæ sunt, desidia, loquacitas, confidentia, scurrilitas risum movens, contradictio, cervicis duritia, tarditas ad audiendum, insensibilitas, captivitates, elatio atque tumor, temeritas, mundi amor: cui succedunt, oratio immunda, fluctus cogitationum, nonnunquam vero calamitas quoque præter omnem spem et exspectationem, quam necessario desperatio sequitur, omnibus acerbior et gravior. Oppugnat quidem me, sed non superat, peccatorum memoria; inimicitias per omnia contra me gerit mortis intenta cogitatio; nihil vero in hominibus est quod me perfecte destruat. Qui Paracletum possidet, interpellat adversum me, illeque exoratus non permittit me operari vitiose; qui vero nullum illius gustum susceperunt, omnino dulcedinis ac suavitatis meæ rapiuntur illecebris.

Footnotes

  1. Matth. vi, 24. ↩

  2. Matth. vii, 13, 14. ↩

  3. Exod. xu, 8. ↩

  4. Ps. xxxiv, 13. ↩

  5. Gen. III, 6-24; xxv, 29-34; ↩

  6. Num. XI, 4, 33; ↩

  7. Gen. IX, 21; XVIII, 20; XIX, 33-35; ↩

  8. I Reg. II, 12 et seq.; IV, 11. ↩

  9. Ps. cxxxviii, 18. ↩

Chapter 84 of 100