Skip to the text

Gradus 15

DE INCORRUPTIBILI CASTITATE.

AUDIVIMUS modo vesanam gulæ concupiscentiam, suam esse progeniem libidinis et fornicationis pugnam asserentem: quod sane mirum non est. Docet enim nos hoc ipsum vetus ille noster pater Adam: nam nisi gulæ illecebris superatus fuisset, nunquam quid esset conjux agnovisset. Qui igitur primum mandatum servant, in secundum non incidunt prævaricationis malum, sed permanent filii Adam, modicum quid ab angelis minorati: atque istud, ne immortale maneat malum, ut ait vir ille summus cui cognomen theologia dedit.

Castitas est incorporeæ naturæ familiaritas. Castitas est Christi jucundum diversorium, terrestrisque clypeus cordis. Castitas est excessiva naturæ abnegatio, corporisque mortalis atque corruptibilis revera ad incorpoream spiritualemque substantiam contentio.

Castus ille est qui amore amorem exclusit, ignemque igne Spiritus exstinxit. — Pudicitia generale virtutum cognomen omnium est. Pudicus est ille qui ne in somnis quidem ullum motum ullamque status sui mutationem sentit. Pudicus est ille qui et in somnis quidem perfectam semper insensibilitatem in corporum specie et varietate possedit. — Hæc regula hujusmodi finis est perfectæ consummatæque castitatis, ut ita animata sicut inanimata intueamur, atque ita rationalibus ut brutis corporibus afficiamur.

Nemo ex his qui se studio castitatis exercent, suis hanc laboribus aut sua industria se acquisisse putet: nam possibile non est ut quispiam naturam suam vincat. Ubi denique natura superata est, illic is qui supra naturam est, advenisse cognoscitur: nam sine ulla controversia, id quod deterius est, a potentiore destruitur.

Initium quidem castitatis est cogitationibus sordidis non acquiescere, atque per intervalla temporum obsceno liquore illo simpliciter et absque ulla imaginis illusione respergi; medium vero, naturalibus motibus ex repletione ciborum advenientibus absque imaginibus inquietari, ita tamen ut ad fluxum usque illi non perveniant; finis autem, mortificare corpus, jam antea mortuis cogitationibus sordidis. Felix revera est qui ad omnem colorem corporis atque adspectum perfecte insensibilis effectus est.

Non qui carnis lutum sine sorde servavit, hujusmodi castus est, sed qui hujus membra animæ perfecte subjicit. — Magnus quidem et ille est qui nulla ex tactu passione movetur; major vero qui nullo adspectu vulneratus est, atque cogitatione supernæ pulchritudinis igneum spectaculum vicit.

Is quidem qui per orationem immundum canem a se abigit, pugnanti leoni comparatur; qui autem reluctando fugat, ei similis est qui adhuc persequitur inimicum suum; porro qui hujus impetum omnino redegit ad nihilum, is etsi in carne superstes, jam tamen ex acervo surrexit.

Si istud veræ castitatis certum argumentum est, immobilem in eis phantasmatibus quæ per somnum videmus, persistere; is profecto erit luxuriæ finis, si vigilans quispiam ex immundis cogitationibus fluxum patiatur.

Qui sudoribus suis ac laboribus adversus hujusmodi adversarium pugnat, is ei similis est qui inimicum suum papyro ligavit. Qui vero continentia ac vigiliis pugnat, ei similis est qui catenis hunc torquibusque devinxit. Porro, qui altissima humilitate et vacuitate iracundiæ sitique depugnat, is ei comparatur qui occidit inimicum atque in arena occuluit. Arenam vero intellige humilitatem: neque enim vitiorum gregem pascit, sed terra et cinis est.

Alius est qui ex certaminibus, alius vero est qui ex humilitate profunda, alius item qui ex divina revelatione tyrannum vinctum tenet atque captivum: atque ex his alius quidem lucifero, alius magnæ fulgentique lunæ, alius vero splendidissimo soli comparatur. Omnium tamen conversatio in cœlis est. Ex auroræ quippe candore, lux prodiit; ex luce vero, solis jubar accenditur: ita et in his quos modo memoravimus intelligendum est.

Somnum vulpes simulant ut avem fallant; dæmon vero et corporis pudicitiam fingit ut animam perimat. — Ne credas in vita tua luto carnis tuæ, neque tibi ipsi omnino fidas donec Christo Domino obviam pergas. Noli confidere si per continentiam non laberis: nihil enim comedebat quidam, et de cœlo dejectus est.

Abrenuntiationem quidam doctissimi viri pulchre ita definiunt. Aiunt quippe illam inimicitiam esse adversus corpus, atque adversus gulæ concupiscentiam inexorabile bellum. In iis quidem qui rudes imbuuntur, lapsus corporis ex deliciis maxime fieri solet; in mediocribus vero, etiam ex elatione animi; porro in his qui perfectioni proximiores sunt, solummodo ex condemnatione contemptuque superbo proximi.

Quidam eos beatos dixerunt eunuchos qui ita sunt geniti, tanquam violentissima carnis dominatione liberatos. Ego vero eos maxime beatos dico qui ex quotidiana pugna eunuchi fiunt: hi enim ratione veluti gladio quodam abscindere se ac mutilare solent.

Vidi quosdam non sponte ruere; vidi item alios sponte ruere velle, nec posse, eosque iis qui quotidie corruunt infeliciores existimavi, ut qui non possent fœtorem etiam appetere.

Miserabilis quidem et ille qui corruit; sed ille longe miserabilior qui alteri ruinæ causa fuit: duorum enim lapsuum alteriusque voluptatis onus ipse sustinet.

Ne velis fornicationis spiritum disceptando vel contradicendo in fugam convertere: ille enim persuadere probabiliter novit, quippe qui adversum nos naturaliter pugnat. — Qui sua industria carnem suam vincere vel debellare vult, in vanum currit: nisi Ps. cxxvi, 1. enim Dominus domum carnis deleverit domumque animæ ædificaverit, frustra quispiam hanc jejunando ac vigilando destruere nititur. Offer ante oculos Domini carnis naturalem infirmitatem, et tuam humiliatus imbecillitatem agnoscens, prorsus suscipies in intimis castitatis donum.

Est in his qui libidinis uruntur ardoribus, jugis corporeæ conjunctionis appetitus, ut mihi quidam retulit qui hoc fuerat expertus, posteaquam resipuerat et jam continentissime vivebat. Immundus sane spiritus, inverecundus, impudicus, immanis est et atrox: qui dum cordis sensum impudenter occupat, facit quoque ut is qui impugnatur, in corpore dolorem sentiat, atque in morem fornacis uratur; Deum denique non timet, æterni supplicii memoriam nihil æstimat, orationem exsecratur, mortuorum reliquias ac si lapides intuetur inanimatos. Atque in ipsa nefariæ actionis consummatione infelicem hominem mentis impotem ac totius rationis expertem facit, jugique concupiscentia inebriat. Cujus nisi breviati essent dies, non esset salva omnis anima luto Matth. xxiv, 22. isto ex sanguine limoque sordido concreto vestita. Nec sane mirum. Omne enim quod factum est, cognationem suam avidissime appetit: utputa, sanguis sanguinem, vermis vermem, limus limum. Et caro igitur appetit carnem: tametsi nos qui naturæ vim inferre ac cœleste regnum concupiscere satagimus, arte et astu seductorem ludere ac fallere conamur.

Beati sane sunt qui hoc pugnæ genus experti non sunt. Nos quoque ut ab hujusmodi periculo immunes simus, Deum suppliciter oremus. Qui enim in hujusmodi foveam lapsi sunt, ab ascensu et descensu scalæ illius quam vidit Jacob, longe remoti sunt. His vero qui ejusmodi sunt, ut surgere possint, sudoribus, doloribus, afflictionibus, laboribus, fame, siti ac summa rerum omnium penuria opus erit.

Advertamus diligenter, et videbimus ipsos spirituales inimicos nostros, ut fit in bello visibili, et in ipso prælio et pugna quam adversus nos instruunt singulos munus aliquod subire proprium.

Quod sane mirum est, animadverti in his qui tentantur casus casibus crudeliores. Ibid. xi, 15. Qui habet aures audiendi, audiat. Consuetudo est dæmoni eos maxime qui in certamine sunt constituti quique solitariam vitam delegerunt, toto malignitatis suæ impetu, omni studio et arte, omnique tentatione et astu, ad ea vitia quæ præter naturam sunt impellere, eisque inde amplius oppugnare. Unde et hi qui nunquam cum feminis degunt, quum nulla hujusmodi concupiscentia uruntur, se beatos dicunt, ignorantes miseri, quod ubi major interitus est, illic minore opus non est. Duabus (reor) ex causis homicidæ illi atque miserrimi in his quæ præter naturam sunt maxime oppugnare nos miseros atque vastare consueverunt: et quia ruinæ materia ubique prompta ac parata sit, et quia huic sceleri supplicium gravius debetur.

Novit quod dictum est juvenis ille qui prius onagris imperans, ad extremum a spiritualibus ac sævissimis onagris miserabiliter dejectus atque illusus est; et qui pridie cœleste nutriebatur pane, postremo tanto ac tam singulari munere privatus est. Quodque mirabilius est, post pœnitentiam suam amarissime ingemiscens præceptor noster Antonius, Columna (inquit) magna cecidit; neque tamen ruinæ illius reserans modum. Sapientissime sane: noverat enim fornicationem esse, quæ corporaliter sine alterius corporis junctione admitteretur.

Est quippe in nobis mors quædam ac ruinæ pernicies, quam in nobis ac nobiscum semper circumferimus, in juventute maxime: quam equidem scripturæ tradere ausus non sum. Continuit enim manum meam is qui ait:1 Quæ enim in occulto a quibusdam fiunt, turpe est et dicere et scribere et audire. Hanc meam nec meam, inimicam amicam carnem, mortem quidem Paulus appellavit: Infelix enim homo, inquit, quis me liberabit de corpore mortis hujus?2 Alius vero theologus, vitiosam, et ancillam, et nocturnam eam vocat. Annuebam autem addiscere cujus rei gratia talibus adversus illam appellationibus utitur. Si ergo, ut prædictum est, caro mors est, profecto qui hanc vicit, omnino non moritur. Et quis, oro, ille homo est qui vivet et non videbit mortem inquinationis carnis suæ?3

Quærendum censeo, quis major sit: ille qui quum mortuus est resurrexit, an qui omnino mortuus non est. Nonnulli secundum beatum dicunt; sed ii profecto falluntur: nam Christus quum mortuus fuisset resurrexit. Qui autem primum beatum putant, nullam volunt inesse morientibus, imo vero cadentibus, desperationem.

Clementissimum Deum esse immanis ille inimicus, fornicationis auctor, dicit; hinc vitio (quippe naturali) facile ignoscere. Si vero fraudes dæmonum observemus diligentius, inveniemus eos post fœdam actionem, justum illum judicem durum atque inclementem appellare. Nam prius quidem, ut nos ad peccatum hortarentur, clementiam illius suggerebant; post lapsum vero, illius inviolabilem justitiam suggerunt, ut nos in desperationem præcipitent. Quum vero mœrori et desperatio conjungitur, nos ipsos miseros agnoscere et dicere, aut accusare vel ulcisci pro culpa non possumus; hac vero amota et exstincta, rursus qui nimiam Dei clementiam suggerebat tyrannus insequitur.

Quia incorruptibilis atque incorporeus Deus est, idcirco maxime castitate atque integritate corporis nostri delectatur. Aiunt quidam, nulla re ita ut fœtore dæmones delectari: itaque vitio nullo ita delectantur ut inquinatione corporis nostri. — Castitas hominem Deo maxime familiarem et (quantum possibile est homini) similem facit.

Mater quidem dulcedinis terra perfusa rore; castitatis autem mater est quies obedientiæ conjuncta. — Nonnunquam corporis beata illa immobilitas quam ex quiete acquisivimus, non inconcussa permanet; ea vero quæ ex obedientia provenit, ubique probabilis, firma atque immota perdurat.

Vidi plerumque superbiam humilitatis auctorem, venitque in mentem ille qui dixit: Quis agnovit sensum Domini? — Ruinæ foveam fastus ac superbia gignit;4 ruina volentibus sæpe fuit humilitatis occasio.

Qui concupiscentia gulæ ac satietate, fornicationis spiritum vincere vult, is ei similis est qui oleo exstinguit incendium. Qui vero sola continentia bellum hoc sedare vel superare nititur, ei similis est qui una manu natans, pelago liberari contendit. Sit ergo humilitas continentiæ conjuncta: nam sine illa prior hæc inutilis agnoscitur.

Is qui se uno quodam vitio amplius urgeri conspicit, contra ipsum et solum ante omnia se ipsum armet; et maxime si hostis intestinus sit: nisi enim iste profligatus fuerit, nihil nobis reliquos vicisse proderit. Quum vero Ægyptium hunc nos quoque percusserimus, omnino Deum in humilitatis rubo intuebimur.5 Sensi ego aliquando quum tentarer, gaudium quoddam irrationabile et consolationem animæ lupum istum ad me fallendum excitasse, pueriliterque nimium fructum me, non corruptionem, tenere putabam.

Si omne peccatum quodcumque homo peccaverit, extra corpus est, qui autem fornicatur, in corpus suum peccat (quod idcirco ita dictum est, quia ipsius carnis substantiam fluxu inquinare consuevit);6 quid est quod in aliis peccatis reliquis seductos homines consuevimus dicere, quum vero quempiam fornicatum fuisse audiverimus, cum dolore dicimus, Ille cecidit?

Fugit hamum celeriter piscis: ita et animus voluptati deditus aversatur solitudinis quietem. — Quoties aliquos sibi invicem turpi et nefario vinculo diabolus ligare voluerit, utrasque partes diligenter explorans, illic ignem immittere incipit, ubi concupiscentiæ flammam facilius excitare posse animadvertit. — Nonnunquam hi qui circa voluptatem proni sunt, compati, misereri ac facile compungi videntur; qui vero castitati student, non sic talia possident.

Vir quidam scientissimus problema terribile quæsivit ex me: Quod (inquiens) peccatum omnibus gravius est, homicidio Christique abnegatione exceptis? Quumque illi respondissem, in hæresim labi: Et quonam (inquit) modo catholica Ecclesia hæreticos quidem, quum hæresim priorem toto animo repudiaverint atque anathematizaverint, suscipit ad sanctorum mysteriorum communionem et ut idoneos admittit, eum vero qui in fornicationem lapsus fuerit, confitentem atque peccatum ipsum omnino deserentem, introrsus suscipiens, per annos aliquot eum a venerandis immaculatisque mysteriis ex traditione apostolica separare permittit? Hac ego ambiguitate percussus stupui, ambiguumque illud permansit ambiguum.

Perscrutemur et diligenter metiamur atque observemus, quæ nobis dum psallimus jucunditas ac suavitas ex fornicationis spiritu, quænam vero ex spiritualibus eloquiis atque ex eorum virtute et gratia obveniat. — Noli, o juvenis, tibi ipsi occultus et ignotus esse. Vidi enim quosdam dum ex animo pro suis caris ac dilectis orarent, ex hujusmodi memoria in nequitiæ concupiscentiam præcipitatos, caritatis legem se implere putavisse.

Fit nonnunquam ut ex solo tactu corpus inquinetur: nihil quippe sensu isto gravius, nihil periculosius. Admoneat te is qui matris pallium manui circumdedit, atque ab his quæ vel naturalia vel præter naturam sunt, proprio atque alieno corpore comprime manum. — Nemo, ut reor, omnino sanctus dicitur, nisi prius lutum hoc in sanctificationem traduxerit, si tamen traduci potest.

Quum in lectulo decumbimus, tunc maxime sobrii ac vigilantes simus: tunc enim mens exuta corpore, cum dæmonibus luctatur, et si inveniatur voluptatibus addicta, libenter in proditionem labitur. — Memoria mortis tecum semper quiescat, tecumque simul evigilet, solaque semper ruminanda Oratio Jesu: nullum enim adjutorium in somno his præstantius atque efficacius invenies.

Sunt nonnulli qui sola ciborum causa hujusmodi bella adversum nos excitari atque obsceni humoris profluvium fieri putant atque asseverant; ego autem extrema fatigatos ægritudine et ad summum jejunantes, valide hujusmodi adspergine fœdari cognovi. Interrogavi aliquando probatissimum quemdam ac discretionis gratia ornatum monachum, quid de his sentiendum esset; mihique admodum lucide beatus ille respondit. Est, inquit, quidem in somnis quædam seminis emissio quæ ex ciborum multitudine et requie est; et alia quæ ex superbia contingit, quum scilicet diutius mundi a fœda hac respersione perstiterimus, et per hoc in superbiam efferimur. Fit rursus plerumque quum judicamus atque condemnamus proximum. Horum (inquit) generum duo contingere etiam infirmis possunt, fortassis et omnia. Porro si quis se ipsum prædictis omnibus causis mundum esse conspicit, hic ex hujusmodi tranquillitate beatus est. Qui vero ex dæmonum invidia id patitur, Deo id fieri ad tempus permittente, fit ut per hanc calamitatem quæ sine peccato est, altissimam tuto possideat humilitatem.

Nemo nocturna phantasmata quæ in somnis viderit, per diem secum volvere ac retractare velit: id enim dæmones idcirco moliuntur, ut ex hujusmodi somniis vigilantes inquinent. — Aliam quoque hostium nostrorum audivimus astutiam. Sicut cibi qui corpus lædunt, post annum sive diem infirmitates in nobis gignere consueverunt, ita nonnunquam et in eis causis fit quæ animam inquinant.

Vidi quosdam quum delicatius viverent, non statim oppugnari. Vidi item alios cum mulieribus cibum una sumere ac degere continuo, nec unquam cogitatione pulsari: qui tamen hac fiducia decepti ac negligentiores facti, quum in cellula sua pacem atque securitatem esse putavissent, continuo in interitum præcipitati sunt. Cujusmodi autem iste interitus sit, qui singulatim in iis solis et in corpore et in anima contingit, is qui expertus est novit; qui vero expertus non est, scire non potest. Quo in tempore summum nobis adjutorium præstabit cilicium et cinis, totisque noctibus statio immobilis, panis desiderium, ardens lingua modiceque irrorata, sepulcrorum habitatio, atque omnia ante humilitas cordis; et si fieri potest, Pater spiritualis aut Frater sollicitus cautusque sensu ad auxilium adhibeatur. Miror enim si quispiam solus ex hujusmodi pelago navem servare integram possit. — Eidem vero sceleri non eadem semper debetur pœna, neque idem indifferenter a quocumque admittitur, sed ex eodem lapsu centuplum alius quam alius puniri merebitur. Intelligitur autem hæc differentia ex locis, profectibus moribusque, aliisque plurimis.

Mirabile mihi quidam supremumque castitatis insinuavit culmen. Quidam (aiebat) quum pulchritudinem atque venustatem intueretur corporum, ex ea admonitus magnifice glorificavit opificem; atque ex solo hujusmodi spectaculo, in amorem Dei fontemque lacrimarum excitatus est: eratque stupor ingens, videre quod alteri fovea ruinæ fuisset, id alteri coronarum causam præter naturam fieri. Hujusmodi vero si semper hoc sensu atque actione perdurat, ante communem resurrectionem jam in incorruptionem transiit. — Eadem regula et in melodiis et canticis utemur: nam ii quidem qui Deum diligunt, in hilaritatem divinamque dilectionem atque in lacrimas et ex mundanis et ex spiritualibus canticis excitari solent; contra autem qui voluptatibus addicti sunt, undique sibi perditionis materiam colligunt.

Quidam, ut supra jam diximus, in remotioribus locis oppugnari amplius solent. Quod mirum non est: habitant enim illic libentius dæmones, quippe qui a Domino in desertis atque abyssis ad salutem nostram relegati sunt.7 Solitarium acerrime oppugnant nequitiæ spiritus, ut ex desperatione profectus, e deserto ad sæculum revocent. A nobis, si in sæculo degimus, discedunt, ut dum illic nos minime oppugnari perspicimus, sæcularibus rebus jam securi immoremur. Ubi sane oppugnamur, illic profecto adversus inimicum pugnamus: nam nisi oppugnetur a nobis, ipse quoque amicus noster efficitur. — Dum vero alicujus necessitatis gratia in sæculo versamur, manu Domini protegimur, fortassis per orationem spiritualis Patris, ne Dominus per nos blasphemetur. Nonnunquam vero id fit per indolentiam nostram, quod his quæ dicuntur ac geruntur in sæculo diutius assuefacti occalluerimus; sive quod dæmones sponte secesserint, nobisque elationis ac tumoris locum reliquerint, quo uno vitia omnia implentur.

Audite astum alium atque versutiam seductoris hujus, omnes qui castitatem exercere atque servare delegistis. Enarravit mihi quidam ex his qui fraudem hanc experti fuerant, quod is fornicationis spiritus se ipsum ad finem usque subducit, summamque monacho interim religionis reverentiam suggerit, fortassis vero etiam lacrimarum flumina, per id maxime tempus quo cum mulieribus sedet ac loquitur; suadetque ut eas de memoria mortis, de judicii die, de pudicitia admoneat, ut per hos sermones fictamque religionis speciem ad lupum tanquam ad pastorem infelices ac miseræ accurrant, factaque jam fiducia et consuetudine, demum tunc infelix monachus in flagitii ruinam præcipitatur. Solerter, quæso, fugiamus, caveamusque eum fructum vel videre vel audire, quem ultra gustare non instituimus. Miror enim si David sublimi illo propheta nos ipsos fortiores arbitremur: quod fieri non potest.

Nempe adeo sublimis ac singularis castitatis laus est, ut eam plerique Patrum impassibilitatem appellare ausi sunt. Aiunt quidam, post peccati gustum impossibile esse quemquam castum nominari. Ab his ego longe dissentiens, ita definio, et possibile esse et facile ei qui silvestrem et inferacem oleam in decoram ac frugiferam velit inserendo convertere: nam si corpore ille virgo fuisset cui cœlorum creditæ sunt claves, juste fortassis isti prudenterque discernerent; sin vero, ille eos confundat, qui et socrum habuit, et castus fuit, et regni claves a Domino suscipere meruit.8

Varius ac multiplex est fornicationis serpens, eosque qui concubitum nunquam experti sunt, ut solummodo experiantur ac desinant, importune sollicitat; eos vero qui jam experti sunt, ex memoria obsceni facti, ut iterum experiri velint, infelix hortatur. Plurimi ex prioribus per ignorantiam mali hujus minus impugnantur; at qui jam sceleris hoc periculum fecerunt, perturbationes infestius et bella patiuntur: verumtamen contra nonnunquam contingit.

Quoties ex somno pacifici quidam et tranquilli exsurgimus, scilicet nos angeli latenter consolantur; idque tamen maxime fit quum in summa orationis ac sobrietatis intentione obdormierimus. Plerumque vero etiam ex iniquis somniis et visionibus læti somno expergiscimur. — Vidi impium superexaltatum et elevatum et perturbatum [et furentem] in me sicut cedros Libani:9 et transivi per continentiam, et ecce non erat ut prius furor ejus; et quæsivi eum dum humiliassem cogitationem meam, et non est inventus locus ejus aut vestigium.

Qui corpus vicit, is etiam naturam superavit; qui vero naturam superavit, is profecto supra naturam effectus est; porro is cui id contingit, modicum quid minus quam angeli habet, ut non dicam nihil. Mirum non est, ab incorporeo et omni materia remoto eum qui ex corpore et materia consistat, oppugnari, atque etiam vinci; sed illud sane mirum atque admiratione dignissimum, si is qui corpore indutus est, cum hac inimica et insidiosissima materia pugnans, incorporeos hostes in fugam convertat ac superet. — Summam circa nos Deus in hoc quoque providentiam gerens, procacitatem feminæ, quasi freno quodam, pudore restrinxit: nam si hæc ad marem sponte accurreret, non fuisset salva omnis caro.

Plerique Patrum discretionis gratia maxime insignes, aliud esse definiunt primum impetum, aliud in cogitando moram, aliud consensum, aliud captivitatem, aliud luctam, et aliud eam quæ passio sive perturbatio in animo dicitur. Impetum enim illi beati esse aiunt sermonem simplicem sive imaginem cujuscumque rei cordi recenter injectam; moram vero, quum quis ei imagini sive cum passione aliqua sive præter passionem immoratur; consensum vero, nutum atque inclinationem animæ ad eam imaginem cum voluptate; captivitatem vero, violentam inviti cordis abductionem, sive jugem ad quæcumque ingressum, atque optimi nostri status exterminium. Luctam vero esse definiunt, quum pari virtute pugnatur et sponte sua quisque vel superatur vel vincit. Passionem autem eam proprie esse dicunt quæ tempore longiori in animo vitiosius insedit, eumque jam sui consuetudine in suum habitum transduxit, adeo ut sua sponte propriaque jam voluntate ad eam currat. Ex his omnibus gradibus, prior quidem sine peccato est; secundus non ita, sed cum aliquo peccato est; tertius vero pro certantium colligitur statu; porro lucta, vel coronæ vel supplicii causa est; nempe captivitas aliter orationis tempore, aliter præter orationis tempus judicatur, aliter item in mediis atque in omnibus malis cogitationibus æstimatur; sed passio sane in omnibus absque ulla controversia, vel dignæ pœnitentiæ, vel futuro cruciatui subjecta est. Ita is qui primum illum impetum sine ullo passionis sensu aversatur, extrema illa omnia penitus abscidit.

Est apud diligentissimos et maxime discretos Patrum alia quoque horum subtilior ratio et notio, quam pararipismum quidam appellari dicunt, id est subtilissima animi quædam latensque subreptio, quæ flatus instar tenuis, sine ulla temporis mora dictoque omni et imaginatione celerius, passionem patienti insinuare consuevit.10 Nullum hoc spiritu celeriorem, nullum occultiorem invenies, quippe qui tenui mora, absque ulla consensus immoratione, absque tempore, absque attactu, apud quosdam vero absque notione ulla, adventum suum animo indicat. Si quis igitur hujusmodi subtilitatem per gemitum comprehendere potuit, hic nos instruere jam ac docere poterit ut solo oculo simplicique adspectu, et tactu manus audituque cantici cujusdam, præter intentionem omnem atque cogitationem fornicari anima latenti voluptate potest.

Aiunt quidam, ex cogitatione fornicationis ad actum nefarium corpus deduci; alii econtra, ex corporis sensibus iniquas cogitationes gigni asseverant. Atqui priores quidem illi hac ratione nituntur, quod nisi mens atque animus occurrerent, nunquam sequi poterit corpus, esse enim id sub ditione animi. Sequentes vero, corporalis vitii malignitatem ita pro affirmatione sensus sui allegant, ut dicant, nonnunquam ex venustissimo adspectu, vel tactu manuum, vel olfaciendi suavitate, vel suavissimæ vocis auditu, cogitationibus nequitiæ aditum patere ad cor. Sed de his qui in Domino potest doceat. Sunt enim ista his qui discretionis actione imbui cupiunt, nimium et necessaria et utilia. Nam eis quidem qui in simplicitate ac rectitudine cordis operantur, nulla horum ratio habenda est: neque enim est omnium scientia; neque rursus est omnium beata simplicitas, certa ac tuta contra hostiles nequitias lorica. Nonnulla quidem vitia ex intimis progrediuntur ad corpus;11 quædam vero contra per corporis sensus ad animam penetrant: atque hoc ultimum sæcularibus maxime, primum vero illud eis qui solitariam vitam delegerunt, quod eis materiæ non adsint, contingere videas. Ego de hoc illud interim dixerim: quæres apud malos prudentiam, et non invenies.

Quoties intensius adversus fornicationis spiritum impugnantes, hunc ex corde per jejunii lapidem atque humilitatis gladium excruciatum ejecerimus, tunc jam corpori nostro velut vermis quidam insidens, improbos quosdam ac irrationabiles motus miser ille pelliciens, nos inquinare conatur: quod illi maxime perpeti solent qui inanis gloriæ spiritum sequuntur. Dum enim se hac peste liberatos gloriantur, nulla etiam cogitationum nequam assiduitate pulsari, in morbum illum prolapsi sunt. Atque quod id verum sit, quum se isti ad solitudinis quietem contulerint, se ipsos diligenti inquisitione discutiant: invenient profecto cogitationem quamdam in cordis abditis veluti serpentem in sterquilinio delituisse, quæ proprio illos studio atque alacritate virtutem intimæ castitatis acquisisse suggerit. Non intelligunt, miseri, illud Apostoli: Quid habes quod non acceperis gratis, vel ex Deo, vel ex alterius opere et oratione?12 Inspiciant ergo isti diligenter, atque omni studio prædictum colubrum ex cordis sui latebris summa humilitate mortificatum abstrahant, ut ab ipso liberati, possint et hi fortasse aliquando tunicas pelliceas exuere, triumphalemque castitatis hymnum, ut illi castissimi infantes, Deo canere; si tamen exuti non inveniantur illorum humilitate nudi.

Observat et hic ipse spiritus longe amplius ceteris tempora, et quum corporis habitu adversus ipsum orare non possumus, tunc maxime nos impurus oppugnare nititur. Convenit illis qui nondum veram cordis orationem possederunt, corporeæ exercitatio orationis, videlicet, manuum extensio, tunsio pectorum, gemituum singultuumque perturbatio, sincerus ac jugis in cœlum conspectus, perpetua genuum curvatio. Quæ omnia dum nonnunquam propter præsentes facere non possumus, tunc maxime nos oppugnant dæmones; quumque necdum mentis soliditate orationisque secretissima virtute contra hostes nostros insurgere valemus, necessario fortassis illis cedimus. Exsili cito, si possibile est, abscondere modicum secretius. Eleva animæ aciem, si potes; sin vero, vel exterioribus luminibus in cœlum adspice. Extende in figuram crucis immobiles manus, ut per ipsam quoque formam et habitum orantis, Amalec confundas et superes. Clama ad eum qui salvare te potest, non in sapientia ornatuque verborum, sed in simplicitate atque humilitate sermonis, ante omnia ita semper exordiens: Miserere mei, quoniam infirmus sum.13 Tunc experieris Altissimi virtutem, atque invisibiliter invisibiles per invisibile persequeris auxilium. Qui sic pugnare assuefactus est, cito ac solo nutu animi persequi hostes ac fugare poterit; sed prioris illius laboris hoc extremum in remunerationem datur Dei operariis, et merito sane.

Quum aliquando in congregatione quadam essem, notavi sollicitum atque studiosum Fratrem, dum a malis cogitationibus molestiam pateretur, nec inveniret illic locum idoneum orationi, ad naturæ necessaria simulata necessitate exisse, atque illic adversus hostes validissima oratione confligere. Quum vero loci indignitas Patrem permoveret, Cur, inquit, loci hujus quasi minus idonei te facies movet? Persequebantur me immundæ cogitationes, ego in loco immundo ut sordibus mundarer oravi.

Omnes quidem dæmones primo intellectum nostrum obnubilare contendunt, atque ita demum ea quæ sibi amica sunt suggerunt: nisi enim mentis nostræ claudantur oculi, thesaurum nostrum furari non poterunt. Sed fornicationis spiritus multo ceteris velocius instat. Hic denique quum nonnunquam principem mentem tenebris obduxerit, ea homines facere inducit quæ soli amentes operantur. Quæ quum post aliquod intervallum temporis mente resipiscente agnoscimus, non eos solum qui viderunt, sed nos ipsos quoque erubescimus, turpes actus nostros vel locutiones vel habitus recolentes, prioremque nostram obcæcationem obstupescimus. Denique plures sæpe ex hujusmodi discretione ab hac peste quieverunt.

Aversare totis viribus eum hostem qui te post actum fœdum orare vel religiose agere vel vigilare prohibet, memor ejus qui dixit: Idcirco autem quod mihi molesta sit anima mea anticipationibus violenter oppressa, faciam ultionem ejus ex inimicis ejus.

Quis est qui corpus vicit? Qui contrivit cor. Quis cor contrivit? Qui se ipsum abnegavit: nam quomodo non conteretur is qui voluptati mortuus est?

Est inter vitiosos alius alio vitiosior, videasque nonnullos ipsas quoque sordes ac scelera sua suaviter et cum voluptate confiteri.

Solent immundæ turpesque cogitationes a seductore cordis, fornicationis spiritu, suscitari: quarum tamen medicina continentia est, atque eas nihil existimare.

Quonam autem more et modo meum hunc amicum vinciens in morem ceterorum dijudicem, nescio: prius enim quam illum vinciam, solvitur; et antequam dijudicem, cum illo in gratiam redeo; et antequam puniam, flector. Quomodo illum vinciam, quem ut amem a natura suscepi? Quomodo ab eo liberabor, cui in sæculum colligatus sum? Quomodo mecum etiam surgentem destruam? Quomodo incorruptibilem ostendam, qui naturam accepit corruptibilem? Quid illi rationabile dicam, qui per naturam mille rationibus ac persuasionibus mentitur? Si enim ipsum jejunio vinciam, rursus illi, proximum judicans, trador; si et judicare desistens, hunc superem, elatus corde, in eumdem præcipitor. Estque cooperator et hostis, adjutor atque adversarius, auxiliator simul et insidiator. Si foveatur, oppugnat; si affligatur, debilior fit; lascivit per quietem, rursus verbera et flagella non sustinet. Si illum contristem, periclitor; si foveam, per quem virtutes acquiram non habeo.

Quid sit circa me sacramenti, quænam sit meæ concretionis ratio, quomodo mihi et amicus sim et inimicus, quis videat? quis intelligat? Dic tu, dic mihi, o conjux mea, o natura mea: neque enim de te ab alio quam abs te discere curabo. Quomodo ex te invulneratus maneam? Quomodo possum naturale periculum effugere, quando jam bellum adversum te gerere Christo pollicitus sum? Quomodo tuam tyrannidem superem, ex quo vim tibi inferre delegi?

Illa vero adversus se ipsam (ut ita dixerim) respondens, ita dicere videbatur: Non tibi id loquar quod ipsa non nosti, sed quod simul ambæ cognovimus. Ego in me ipsa dilectione glorior matre. Exterioris quidem incendii genitrix et causa in primis est cura nimia atque immodica requies; porro interioris flammæ motusque cogitationum ex præcedente requie actibusque præteritis occasio gignitur. Ego quum iniqua concepero, pario scelera, quæ simul ut nata fuerint, per desperationem generant mortem. Si meam tuamque profundam infirmitatem noris, penitus meas vinxisti manus; si gulæ concupiscentiam fregeris, meos obligasti pedes, ne gradi in anteriora possint; si obedientiæ collum submittas, a me disjuncta es; si possideas humilitatem, amputasti caput meum.

Footnotes

  1. Ephes. v, 12. ↩

  2. Rom. vii, 24. ↩

  3. Ps. lxxxviii, 49. ↩

  4. 1 Cor. u, 16. ↩

  5. Exod. u, 12; 11, 2. ↩

  6. 1 Cor. vi, 18. ↩

  7. Cf. p. 562 post medium. ↩

  8. Luc. IV, 38. ↩

  9. Ps. XXXVI, 35, 36. ↩

  10. παραρριπισμόν ↩

  11. 1 Cor. viii, 7. ↩

  12. 1 Cor. iv, 7. ↩

  13. Ps. vi, 3. ↩

Chapter 85 of 100