Skip to the text

Gradus 17

DE INSENSIBILITATE.

INSENSIBILITAS et in corporibus et in spiritibus, est mortuus sensus ex diutino languore in insensibilitatem desinens. — Indolentia est quæ in habitum transivit negligentia, segnis ac torpens animi intentio, præsumptionis germen, alacritatis impedimentum, fortitudinis laqueus, compunctionis ignoratio, desperationis janua, oblivionis mater, quam quum genuerit, ipsius filiæ suæ fit filia, timoris exclusio.

Indolens est stultus philosophus, a se ipso damnatus expositor, sibimet contrarius locutor, cæcus videndi magister. De sanitate vulneris disputat, atque id fricando exasperare non desinit. Contra morbum loquitur, et quæ sunt noxia manducare non cessat. Adversus se ipsum orat, et protinus ad opus suum proficiscitur. Id dum perficit, sibi ipsi indignatur, nec verborum suorum pudet miserum. Male facio, clamat; et tamen acrius instat. Os contra vitium orat, et corpus pro vitio luctatur. De morte philosophatur, qui quasi non sit moriturus ita vivit. De separatione corporis et animæ severius admonet; et quasi sempiternus futurus sit, dormitat. De continentia disputat, et pro gulæ concupiscentia certat. Quum de futuro judicio legit, subridere incipit. De inanis gloriæ fuga meditatur, et eadem in ipsa lectione capitur. De vigiliis dum loquitur, et ipse somno protinus immergitur. Orationem collaudat, et eam non secus quam flagellum vitat. Obedientiam summis laudibus effert, primusque ipse contra eam agit. Eos qui nulla mundi affectione compediuntur extollit, nec erubescit ipse pro vili panno contendere atque pugnare. Iratus amaricatur, atque in ipsa amaritudine rursus irascitur; nec sentit dum ruinam adjicit ruinæ. Saturatus, pœnitentiam agit; modicumque progrediens, rursus saturitate distenditur. Silentium beatum dicit, ipsumque per loquacitatem laudat. De mansuetudine admonet, et in ipsa doctrina nonnunquam irascitur. Quum resipuerit, ingemit; atque agitans caput, rursus perturbatione corripitur. Vituperat risum, ac subridens de gemitu docet. Semetipsum ut inanis gloriæ cupidum in plerisque accusat, et per eam sui vituperationem sibi gloriam quærit. Affectu libidinis in faciem respicit, et de pudicitia disputat. Deserti et quietis sectatores ipse in sæculo degens collaudat. Misericordes glorificat, et pauperes exprobrat. Semper sui accusator est, et tamen resipiscere non vult, ne dicam non potest. Vidi ego hujusmodi plurimos, quum de exitu æternoque judicio verba fieri audirent, illacrimari, et quum adhuc essent in oculis lacrimæ, ad mensam sollicite accurrere; admiratusque sum quomodo luctum quoque hæc perniciosa et male olens domina captivare potuit, ingenti insensibilitate captivata vel roborata.

Sed lapideæ hujus et præcipitis insanæque simul et fatuæ dominæ vulnera et dolos, quam satis visum est, pro tenui cognitione et facultate mea denudavi, neque diu adversus illam verbis pugnare consilii est. Porro si quis in Domino est qui experimento suo possit vulneribus afferre remedia, non illum pigeat id exsequi. Ego enim imbecillitatem in hoc meam ingenue confiteor, quippe qui ab hujusmodi peste forte detineor: nam neque fraudes illius et artes a me ipso potuissem deprehendere, nisi hanc summa vi tenuissem, eamque diligenter examinans, quæ prædicta sunt confiteri fecissem, timoris Domini et infatigabilis orationis illam duplici flagello cædens.

Nuditas rerum omnium, curarum est depositio, securitas vitæ, viator omnibus impedimentis liber, mœroris alienatio, mandatorum fides.

Nudus monachus mundi totius est dominus: Deo enim curam sui credidit, et per fidem omnes possidet servos. Non dicet homini necessitatem suam; sed quæ afferuntur, quasi de manu Domini suscipiet. — Nudus operarius, totius mortalis affectionis inimicus, quæ sibi adsunt, quasi non sint ita existimat: et si apprehendit anachoresin, omnia arbitrabitur ut stercora; sin vero contristetur in aliquo, nondum quæ sit vera nuditas agnovit.1

Vir nudus purissimam orationem emittit; qui vero cupidus est, materiæ imagines in oratione versat.

Qui in sancta subjectione durant, a cupiditate longissime remoti sunt. Quid enim jam habeant proprium, qui ipsum quoque corpus suum alieno imperio exposuerunt? Hujusmodi uno hoc tantum detrimento affici consueverunt, quod ad migrandum prompti semper ac parati sunt. Vidi plerumque monachos in loco ex aliqua materia sibi tolerantiam acquisivisse: quibus tamen eos ego beatiores censui, qui propter Dominum virtutem illam sectantur.

Qui superna gustavit, facile terrena contemnet; qui vero sine gustu illorum est, terrenis lætatur possessionibus. — Is qui sine ratione nuditatem hanc sequitur, duabus ex partibus læditur: nam et præsentibus abstinet, et futuris privatur. Caveamus ergo, o monachi, ne avibus infideliores videamur:2 illæ enim non sollicitæ sunt, neque congregant.

Magnus et ille quidem est qui pecuniis gratis renuntiat; sed ille profecto sanctus est qui voluntati suæ abrenuntiavit: nam alter quidem centuplum sive per pecunias sive per gratias accipiet;3 alter autem sempiternam vitam hereditario jure possidebit.4

Neque fluctus unquam deerunt mari, neque avaro iracundia et mœror deesse poterunt. — Qui avaritiæ materiam contempsit, hic lite omni et controversia liber evasit; qui vero possidere amat, pro acu etiam usque ad mortem corrixabitur. — Fides constans recidit curas; porro mortis memoria corpus ipsum quoque abnegabit. Non fuit in Job ullum avaritiæ vestigium, atque privatus omnibus, sine turbatione perstitit.

Merito radix malorum omnium et est et dicitur avaritia.5 Hæc enim et scelera et furta, invidias, cædes, divortia, inimicitias, procellas, injuriarum memoriam, crudelitatem, mala denique omnia invenit. Modica ignis scintilla ingentem silvam plerique succenderunt; una virtute, qua scilicet nullis mortalium rerum afficimur, universa vitia illa diffugiunt. Porro hujusmodi virtutem experimentum gustusque Dei parit, et cura sollicita reddendæ a nobis in fine rationis.

Non ignorat qui intentius legit, matris malorum rationem: ait enim in sua nequam et exsecrabili stirpe secundam suam esse progeniem lapideam insensibilitatem.6 Sed prohibuit me proprium illi ordinem distribuere serpens ille multiceps, idolorum servitus, qui (nescio quo pacto) tertium ordinem apud Patrum discretissimos in octo principalium vitiorum catena sortitus est. Quem nos quum mediocriter tetigimus, loqui jam de insensibilitate volumus: quippe quæ tertia ab ea dicitur, quæ secunda in ordine generationis est. Post quæ rursus de somno et vigiliis, præterea etiam de puerili atque ignava formidine, paucis disseremus: hi enim morbi proprie illorum sunt qui adhuc rudes imbuuntur.7

Quocirca et hoc dicere videbatur violenta illa et nequissima domina : Hi qui mihi fœdere devincti sunt, mortuos videntes rident; in oratione stantes, lapidei toti et duri tenebrisque pleni sunt; sacramque intuentes mensam, quasi ad gustandum communem panem, quum venerint, affecti sunt. Ego quum aliquos compungi video, irrideo; cuncta quæ ex affectus alacritate gignuntur bona, is qui me genuit pater necare me docuit. Ego risus mater, ego somni sum nutrix, ego satietatis amica; ego quum reprehendor non doleo; ego falsæ religioni specialiter connexa sum.

Itaque stupore percussus atque insanæ sermonibus territus, interrogabam quod esset ejus genitoris nomen. Illa vero ad me : Ego, inquit, non tantum unam nativitatem habeo, sed innumerabilis quodammodo instabilis ratio meæ conceptionis est. Me satietas roborat; me tempus auget. Me pessima consuetudo consolidat; ea vero qui detinetur, a me nunquam liberabitur. Insiste ingentibus vigiliis; judicium sempiternum infatigabili studio meditare : ita tibi forsan parumper cedam. Intuere diligentius occasionem ex qua tibi nata sum, et adversus matrem meam constanter certa : neque enim una mihi indifferenter est mater. Inter sepulcra frequenter ora, eorumque indelebilem imaginem in corde tuo pinge : hanc enim nisi jejunii stilo tibi descripseris, me in æternum vincere non poteris.

Footnotes

  1. Philipp. III, 8. ↩

  2. Matth. VI, 26. ↩

  3. Matth. XIX, 20. ↩

  4. INSENG. lang. negli impedimentis, obliobivionis. Indolent. locutor, con sperare non. Adversus: ipsi indigent. acrius inst. tur, qui quæ admonet; gulae congel. glorieæ fugae. ipse somnolum vitat. qui nulla contendere. nee progredie. citatem la. Quum res perat ris. plerisque in faciem degens col. est, et tam quum de essent in luctum quæ bilitate ca. ↩

  5. I Tim. VI, 10. ↩

  6. Cf. p. 560, lin. 11. ↩

  7. Sed lap. quam satis sus illam suo possit tatem in h. nam nequam vi tenuisse ris. Domin ↩

Chapter 87 of 100