Skip to the text

Gradus 18

DE SOMNO, ORATIONE, PSALMODIA IN CONVENTU.

SOMNUS est naturæ ex parte constantia, imago mortis, sensuum feriæ. — Unus quidem est somnus, habet autem plurimas (sicut et concupiscentia) occasiones sive causas. Fit enim verbi gratia, ex natura, ex cibis, ex dæmonibus, fortassis vero ex summo immoderatoque jejunio, ex quo dum caro lassescit, se ipsam jam per somnum consolari quærit. — Sicut immoderatus potus ex consuetudine pendet, ita et de somno sentiendum est. Quocirca in initiis renuntiationis contra hoc vigilantissime pugnandum est : perdifficile est enim longam consuetudinem curare.

Observemus diligentius, et inveniemus quum insonuit signum spiritualis tubæ, visibiliter quidem congregari Fratres, invisibiliter vero convenire inimicos; atque hos quidem, quum experrecti fuerimus, adstare lectulo, nosque ut iterum decubemus lectulo hortari. Exspecta, inquiunt, dum compleantur principales hymni, sicque demum in ecclesia proficisceris. Alii, quum ad orationem adsistere cœperimus, nos in somnum præcipitant; alii præter consuetudinem ventrem immoderate stimulant; alii ut invicem colloquamur hortantur; alii mentem nostram in turpes cogitationes pertrahunt; alii super parietem reclinare nos ut debiles admonent. Nonnunquam vero oscitare etiam immodice faciunt. Nonnulli illorum orationis tempore risum nobis movent, ut per hunc ad indignationem contra nos Deus provocetur. Alii per summam desidiam festinare nos in versuum pronuntiatione impellunt; alii contra, psalmodiam protrahere voluptatis causa hortantur. Nonnunquam vero ori etiam assidentes nostro, ita illud claudunt, ut vix aperiri posse videatur. Is qui dum orat, Deo se adsistere intimo cordis affectu existimat, ut columna perstabit immobilis, nec ab ullo horum irridetur quos modo prædiximus.

Verus obediens mox ut ad orationem stare cœperit, illustratur totus, nonnunquam vero etiam exsultatione perfunditur : est enim hujusmodi pugil præparatus, et per integerrimum purissimumque ministerium jam antea ignitus.

Omnibus quidem possibile est cum multitudine orare; plurimi vero cum uno solo unanimi Fratre convenientius orant; paucorum vero valde est solitaria oratio. Si cum multitudine psallas, purgatissimam et ab omni materia remotam orationem offerre non poteris. Ceterum pro exercitatione mentis, ea quæ canuntur eloquia tunc speculare; vel rursus dum ut versus proximus finiatur exspectas, intentius ora.

Nihil dum oras immiscere orationi decet, sive illud inutile sit et otiosum, sive utile et necessarium; sed orationi et operi distribuenda sunt tempora: quod manifeste docuit is qui magnum Antonium erudivit angelus. — Probat quidem aurum fornax, sed studium et caritatem in Deum, monachorum probat orationis intentissima qualitas.1

Footnotes

  1. Prov. xvu, 3. ↩

Chapter 88 of 100