Skip to the text

Gradus 19

TERRENIS quidem ac mortalibus regibus qui adstant, alii expediti ac nudi fere sunt;1 alii faces, alii clypeos, alii gladios tenent. Est autem ingens atque incomparabilis primorum ad sequentes differentia: quippe illi proprie cognati regis esse atque familiarissimi solent, hi vero servi et ministri. Et ista quidem ita se habent. Age vero jam nos quoque quonam modo in vespertinis diurnisque [et nocturnis] conventibus et orationibus Deo et Regi nostro adsistimus, solertius inspiciamus.

Quidam enim in vespertinis pernoctationibus expeditissimi, ab omni cura nudi, puras ad orationem extendunt manus; alii cum psalmorum modulatione adsistunt in hac; alii lectioni magis incumbunt; quidam per opus manuum ex infirmitate viriliter adversus somnum repugnant; nonnulli mortis meditatione se exercent, ex hujusmodi consideratione compunctionem sibi acquirere studentes. Ex his omnibus primi et postremi divinis excubiis insistunt; secundi vero monasticæ vitæ propiores sunt; tertii vero inferiorem ambulant viam. Verum devotione et virtute offerentium Deus munera suscipit et æstimat.

Vigilans oculus expiavit mentem; immodicus somnus obtudit et excæcavit animum. — Pervigil monachus, fornicationis inimicus; somniculosus vero contubernalis ejus est.

Vigiliæ incendium libidinis frangunt, atque a somniis liberant. — Suffusus lacrimis oculus, tenerumque cor ad sui custodiam erectum, cogitationes cautissime observat, cibos fornacis in morem consumit, passiones edomat, linguam restringit et reprimit, fugatque phantasmata. — Vigilans monachus piscatur cogitationes, easque per tranquillitatem noctis facillime et considerare et capere potest.

Dei amator monachus mox ut sonus tubæ increpuerit ad orationem vocans, lætus et hilaris dicit, Euge, euge; negligens vero, Væ mihi, væ mihi! — Mensæ præparatio gulæ deditos arguit; orationis autem exercitatio Dei amatores probat. Prior ille dum instructam conspicit mensam, gestit lætitia; sequens autem mœstior fit.

Somnus multus, oblivionis opifex; vigiliæ vero memoriam emundant. — Divitias agricolæ ex area et torculari colligunt; monachi vero suas opes et scientiam vespertinis maxime nocturnisque orationibus et animi exercitationibus congregant. — Somnus multus, iniquus est socius, et dimidium vitæ negligentibus, sive amplius, diripit.

Improbus monachus, in collocutionibus vigil et fabulis; quum autem orationis hora supervenerit, somno illi gravantur oculi. — Mollis et lascivus monachus, in loquacitate probatus; ubi lectio illata fuerit, adspicere præ somno non valet. — Quum novissima tuba insonuerit, mortuorum erit resurrectio: ita quum sermo otiosus personare cœperit, dormientium erit evigilatio.

Amicus fallax, soporis tyrannus. Nonnunquam postquam satiati fuerimus cedit, fameque et siti nos acriter oppugnat. Opus manuum quum orare pergimus, ferre nobiscum suggerit: aliter quippe vigilantium orationem demoliri nequivit. Primus hic rudibus oppugnando subrepit, sive ut eos initio negligentiores faciat, sive ut spiritui fornicationis viam paret. Quousque ab eo liberi simus, cum multitudine psallere non devitemus: sæpe enim fit ut adstantium oculos veriti, dormitare erubescamus. Inimicus est leporibus canis: ita et somno, inanis gloriæ spiritus.

Finita die venditor, monachus vero psalmodia finita residens, computat lucrum. — Permane post orationem sobrius ac vigilans, tuncque catervas dæmonum adspicies: nam quia a nobis in oratione expugnati fuerint, post orationem iniquis nos phantasiis circumvenire moliuntur.

Residens observa diligentius, inspiciesque eos qui consueti sunt primitias animæ diripere. Fit nonnunquam ut in somnis ex assiduitate exercitii laudabilis, psalmorum meditemur eloquia; plerumque vero dæmones ea suggerunt nobis, ut nos ad superbiam elevent. Tertium genus dicere nolebam, nisi me quidam coegisset. Anima quæ verbum Dei quotidie sine intermissione meditatur, solet per soporem quoque in eodem morari: est enim hoc secundum primi proprie remuneratio, qua scilicet spiritus phantasmata evitantur.

Footnotes

  1. DE VIGILIIS. ↩

Chapter 89 of 100