Gradus 20
DE IGNAVA FORMIDINE.
QUI in cœnobiis sive conventibus virtutem arripit, non valde consuevit oppugnari formidine; qui vero in remotioribus locis solitarius degit, caveat ne unquam sibi formido dominetur, cenodoxiæ germen et infidelitatis filia.
Formido puerilis est mos in vetula ab inani gloria oppressa anima. Formido est fidei aversio in exspectatione earum rerum quæ non videntur. — Timor est præmeditatum prævisumque periculum. Sive ita: timor est sensus tremulus cordis qui de incertis calamitatibus jugiter agitatur indignans. Timor est certæ confidentiæ ac securitatis privatio.
Superba anima est formidinis ancilla, sibi ipsi fidens, sonitusque et umbras rerum quarumlibet metuens. Hi quidem qui amant nec dolent, formidine omnino carent. Qui vero formidolosi sunt, lugent et desperant, stuporem mentis plerumque patiuntur: et merito sane. Justus enim quum sit Deus, superbos deserit, ut relicti non extolli doceamur.
Cuncti quidem formidolosi sunt, qui inanem gloriam sequuntur; non autem ideo omnes quoque qui carent formidine sunt humiles: nam et latrones et qui sepulcra violant, nulla formidine trepidant.
In quibus locis consuesti expavescere, ad ea non te pigeat noctu proficisci : nam si his quæ prava sunt cedas, consuescet tecum puerilis ista et ridiculosa perturbatio. Dum vero ad ea proficisceris, orationis arma accingere; et quum perveneris, extende manus, et Jesu nomine cæde inimicos : nulla enim neque in cœlo neque in terra sunt arma potiora. Liberatus ea peste, liberatorem tuum collauda : nam si illi gratias referas, in æternum proteget te.
Nunquam poteris ventrem subito implere : ita ne formidinem quidem statim vincere valebis. Pro mensura luctus formido citius vel serius recedit.
Inhorruerunt pili carnis meæ, inquit Eliphaz, dæmonis astutiam enarrans.1 — Aliquando quidem anima, nonnunquam vero corpus, ante formidare incipit; alterumque alteri passionem communicat. Quoties formidine concepta in carne, metus improbus in animam erumpere non potest, juxta est infirmitatis hujus liberatio; at quum per contritionem cordis insperata omnia prompte exspectamus, tunc revera formidine sumus liberati. Non tenebræ, non locorum solitudo dæmones contra nos roborant, sed animæ sterilitas; plerumque vero etiam disciplina, divina nobis dispensatione permissa.
Qui verus servus est Domini, proprium solumque Dominum timebit; qui autem eum necdum metuit, umbram suam sæpius extimuit.
Instante quidem invisibiliter spiritu, terretur corpus; adstante vero angelo, exsultat humilium animus. Quocirca ex effectu hujus præsentiam agnoscentes, ocius ad orationem recurramus : nam ut nobiscum oret nosque adjuvet clementissimus custos ad nos advenit.
Footnotes
-
Job IV, 15. ↩
Chapter 90 of 100