Gradus 21
DE CENODOXIA.
SOLENT plerique dum de vitiis disputant, inanem gloriam seorsum definire a superbia : unde et octo esse principalia et primaria vitia dicunt. Theologus vero Gregorius aliique plurimi doctores, septem ista esse tradiderunt : quos ego maxime sequor. Quis enim inanem gloriam devicit, et superbus fuit? Ea vero est ambarum ad invicem differentia, quæ est naturaliter pueri ad virum, et tritici ad panem : hoc enim principium est, illud finis. Nunc igitur de initio et plenitudine passionum, nefario scilicet tumore, tempore admoniti, paucis loquamur : qui enim de his longissime philosophari nititur, is ei similis est qui de ventorum pondere incassum curiose quærit.
Cenodoxia est specie quidem immutatio naturæ, morumque perversio, et observatio querelæ; qualitate vero, laborum dissipatio, sudorum perditio, thesaurorum insidiæ, perfidiæ alumna, superbiæ præcursor, in portu naufragium, in area formica : quæ etsi tenuis est, laboribus omnibus et fructibus insidiatur. Exspectat formica dum perficiatur triticum; cenodoxia vero dum congregentur opes. Gaudet illa ut furetur; hæc autem ut dissipet.
Gaudet desperationis spiritus quum videt multiplicari vitia; cenodoxia vero, quum virtutem multiplicari videt. Prioris janua, multitudo vulnerum; secundæ vero, divitiæ laborum.
Observa diligenter, et usque ad mortem et sepulcrum invenies hanc nefariam labem quotidie vestibus, unguentis, pompis, aromatibus et aliis florere. Lucet omnibus affatim sol, omnibusque studiis cenodoxia adgaudet. Verbi gratia: jejuno, inaniter glorior; si latendi causa solvo jejunium, tanquam prudens iterum glorior. Si splendide vestitus, vincor ea peste; si vilius induar, denuo glorior. Si loquar, hac superor; si taceam, iterum superatus sum. Quocumque hunc tribulum jeceris, erecto persistit aculeo.
Ejusmodi vero gloriosus, est fidelis idolorum cultor: qui Deum quidem colere et venerari videtur, hominibus vero, non Deo, placere studet. Omnis autem hujusmodi est qui ostentationi obsequitur. — Ejus vero jejunium absque effectu mercedis erit, ejus item improba oratio: utraque ad hominum laudem captandam operatur.
Monachus inaniter glorians, duabus ex partibus læditur: corpus enim per afflictionem conterit, nec ullam inde mercedem recipit. — Quis non rideat cenodoxiæ operarium qui dum ad psallendum stat, ab ea exagitatus [interdum ridet] interdum in oculis omnium deflet?
Abscondit Deus nonnunquam ab oculis nostris etiam quæ possidemus bona; vir autem laudator, imo vero seductor, per laudes oculos aperit nostros: his autem apertis, a nobis evanuere divitiæ. — Adulator est dæmonum minister, superbiæ dux, compunctionis exterminator, bonorum demolitor, erroneus ductor.1 Qui enim beatos vos dicunt, inquit ille, vos seducunt.
Sublime est quidem illatas contumelias fortiter libenterque perferre; sanctum vero ac justum, laudes absque læsione transire. Vidi lugentes, dum laudarentur, iracundiæ facibus succendi, et veluti in mundo passione passionem commutare.2 — Nemo quæ sunt hominis novit, nisi spiritus hominis qui in ipso est. Erubescant igitur et obmutescant qui nos beatos in faciem dicere nituntur.
Quum audieris quod te vel proximus vel amicus tuus maledictis insectatus sit absentem sive et præsentem, tunc ostende caritatis opus atque illum ipse collauda. — Magnum quidem est laudes hominis ab anima excutere, sed longe majus aversari dæmonum laudes. — Non ille humilitatem ostendit qui se ipsum dejicit et vilem dicit (quid enim mirum si se ipsum toleret?), sed qui ab alio probris respersus, caritatem in illum integram atque inviolabilem servat.
Animadverti cenodoxiæ dæmonem, dum cogitationes Fratri suggerit, alteri quoque prius eas revelasse, ut quum ab eo quæ in corde suo versarentur audiret, hunc veluti præcognitorem ac beatum diceret. — Ipsa quoque corporis membra carpere, repentinosque corpori tremores excitare, consuevit impurus hic spiritus. — Non illum audias quum tibi ut episcopatum vel monasterii principatum suscipias ingerit: est enim laboris immodici, canem a macelli mensa amovere. — Solet quum viderit aliquos vel modicum in quietis proposito ac tranquillo statu profecisse, mox ut relicta eremo ad sæculum proficiscantur hortari. Abi, inquiens, in salutem animarum pereuntium.
Alia Æthiopum est, et alia statuarum forma: ita et alius modus est inanis gloriæ eorum qui in cœnobio morantur, alius eorum qui in desertis degunt.
Sæcularium adventus prævenit inanis gloria, levioresque monachos advenientibus obviam progredi hortatur, eorumque provolvi pedibus: itaque quum sit superbia plenissima, humilitatem simulat, mores, habitum incessumque moderando componit, submissaque loquitur voce; atque ad manus pervenientium, ut aliquid accipiat, respicit, dominos ac patres et primarios appellat, et qui post Deum sint vitæ illorum causa. Ad mensam residentes abstinere hortatur; et inferiores absque misericordia exagitat. Eos qui in psalmodia negligentiores esse solent, fortiores facit; mutisque et sine voce venustatem vocis adjicit, somniculososque vigilantes efficit. Adulatur ei qui præest canoni, primatumque sibi largiri affectat, et dum hospites abscedant, patrem illum et magistrum nominat. Eos qui honorati sunt, superbos facit; et qui despecti, injuriæ memores ostendit.
Cenodoxia nonnunquam pro honore ministravit ignominiam: suis enim discipulis irata, confusionem illis maximam induxit. — Cenodoxia fervidos iracundia, mites in conspectu hominum et mansuetos fecit. — Hæc naturalibus bonis et donis ut plurimum insilit, et per ea infelices trahit vel sternit.
Vidi dæmonem socium ac fratrem suum perturbasse atque effugasse. Nam quum aliquando Frater irasceretur, advenirentque interea sæculares hospites, ex iracundia in cenodoxiam translatus est miser: simul enim utrique servire non poterat.
Is qui se ipsum cenodoxiæ vendidit, duplicem vivit vitam: nam inter monachos habitu degens, in sæculo mente et cogitatione versatur. — Si ad supernam gratiam festinamus accurrere, supernam gloriam degustare studeamus. Qui enim illam degustaverit, terrenam omnem protinus contemnet: miror enim si quis absque illius gustu hanc possit aspernari.
Sæpe fit ut qui ab inani gloria prædati ac vastati fuimus, conversi postmodum illam acrius vastemus. Vidi quosdam operarios spirituale exercitium ex inani gloria cœpisse, abjectoque postmodum noxio vitiosoque principio, correcta intentione, laudabili fine quod minus recte cœperant consummasse.
Qui in prærogativis naturalibus, puta acumine, peritia, lectione, pronuntiatione, ingenio, ceterisque omnibus quæ nobis sine nostro labore proveniunt, extollitur: hic nunquam eis quæ supra naturam sunt bonis potietur: qui enim in modico infidelis Luc. XVI, 10. est, in multo quoque infidelis erit. Ejusmodi vero est servus inanis gloriæ.
Plerique ut supernam tranquillitatem divitiasque gratiarum ac miraculorum perpetrationem et virtutem prænoscendi adipiscantur, corpora sua incassum contriverunt: ignorantes, miseri, quod non labores, sed summa humilitas hujusmodi munera pariat. — Qui munera pro laboribus exigit, hic periculosum jecit fundamentum; qui vero se ipsum debitorem æstimat, is insperatas gratiarum opes repente suscipit.
Cave ne proditori unquam obtemperes, quum te quasi pro audientium utilitate virtutes propalare suggerit. Quid enim proderit homini, si mundo universo prosit, sibi vero ipsi detrimentum faciat? Nihil æque ut humilis nec ulla simulatione fucatus habitus, intuentes ædificare poterit. Fit enim et aliis viaticum, nunquam extolli: quo quid majus ad utilitatis rationem esse possit, non video. Matth. XVI, 26; Luc. IX, 25.
Notavit quidam ex his qui videre acutius poterant, narravitque quod viderat: Quum sederem, inquit, in cœtu quodam, advenientes ad me cenodoxiæ et superbiæ dæmones, juxta me ex utraque parte sederunt. Et unus ex his quidem digito suo illo vanissimo pulsavit latus meum, hortans ut aliquid quod ad contemplationem pertineret, sive opus quodlibet in deserto a me gestum, loquerer. Quem quum a me expulissem dicens, Convertantur retrorsum et erubescant qui mala cogitant mihi; protinus is qui a sinistris erat, ad aurem mihi dixit: Eia, bene fecisti, magnusque effectus es, quippe qui impudentissimam matrem meam viceris. Ad quem ego rite sequentes versus assumens, dixi: Avertantur statim erubescentes, qui dicunt mihi, Eia, bene fecisti. — Eumdem ego quum interrogassem quomodo inanis gloria sit superbiæ mater, ita respondit: Laudes (inquit) animam elevant et inflant: porro quum anima ad elationem venerit, jam tunc illam superbia assumens, in cœlum usque attollit et usque ad abyssos dejicit. Ps. XXXIX, 15; LXIX, 4. Ps. XXXIX, 16; LXIX, 4.
Quædam gloria est quæ a Domino provenit. Ego enim, inquit, eos qui me glorificant, glorificabo. Est et alia quæ ex diabolico apparatu et fraude proficiscitur. Væ enim, inquit, quum vos benedixerint omnes homines. Priorem apertissime cognosces, 1 Reg. II, 30. Luc. VI, 26. quum illam ut detrimentum existimans, omni conatu aversatus fueris, et quocumque proficisceris, conversationem tuam occultaveris. Secunda vero, quum vel parum aliquid, ut ab hominibus inspiciaris, operatus fueris, fingere eam quæ in nobis non est virtutem, scelerata suggerit. Sic enim, inquit, luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum qui in cœlis est.34
Plerumque Dominus inanis gloriæ cupidos in illius odium per aliquam contingentem sibi ignominiam traduxit. Cujus odii initium, est oris custodia amorque vilitatis et ignominiæ; medium vero, intellectualium omnium inanis gloriæ studiorum amputatio; finis vero (si tamen ullus est abysso finis), ea omnia coram multitudine studiose ac sine ullo doloris sensu quærere, quæ ad ignominiam pertinent nostram. Noli confusionem tuam abscondere, quasi id veritus ne alii videaris offendiculum ponere.
Jam vero etiam secundum culpæ et erroris speciem, non eodem fortasse medicamine semper utendum est. Quoties nos gloriam advocaverimus, sive quum invocata, ab aliis tamen ad nos præmissa pervenerit, sive quum ad inanem gloriam studiose aliqua facere tentamus, luctus nostri meminerimus, ac nostræ secretioris ac trepidæ orationis, prorsusque illius improbitatem obtundemus atque in reverentiam transferemus, si tamen veræ orationis nobis cura est; sin autem, vel mortis nostræ considerationem citius arripiamus; si vero ne id quidem possumus, vel eam confusionem metuamus quæ gloriam inanem sequitur. Qui enim se exaltat, humiliabitur, non futuro tantum sæculo, sed etiam in præsenti.5 — Quoties nos laudatores, imo vero seductores, laudare cœperint, citius iniquitatum nostrarum multitudo memoriæ occurrat, et inveniemus nos ipsos indignos his quæ in nostram laudem dicuntur vel geruntur.
Sunt inter inanis gloriæ studiosos, qui in quibusdam petitionibus suis exaudiri a Deo debeant: quorum Deus ideo anticipare orationes et preces consuevit, ne per orationis studium id quod petierant accipientes, superbiores fiant. Non valde solent qui simpliciores sunt, in venenum istud incidere: cenodoxia quippe est simplicitatis amissio, fictaque institutio.
Vermis plerumque dum excreverit, natis alis in sublime subvectus est: ita et consummata inanis gloria superbiam peperit, quæ malorum omnium dux, princeps et consummatio est.
Footnotes
Chapter 91 of 100