Gradus 22
DE SUPERBIA.
SUPERBIA est Dei abnegatio, inventio dæmonum, aspernatio hominum, condemnationis mater, sterilitatis augmentum, laudum progenies, divini adjutorii expulsio, stuporis præcursor, lapsuum ministra, casus materia, iracundiæ fons, simulationis janua, firmamentum dæmonum, delictorum custos, duritiæ et crudelitatis artifex, compassionis et misericordiæ ignoratio, amarus exactor, immitis judex, Dei adversatrix.
Initium superbiæ, finis est inanis gloriæ; medium vero, despectio proximi et laborum suorum impudens divulgatio, laudis amor, ex corde reprehensionis odium; finis autem, est abnegatio divini adjutorii, propriique studii elatio et confidentia, dæmoniacus mos.
Audiamus intentius, omnes qui foveam istam cupimus effugere. A gratiarum actione plerumque hæc pestis teterrima solet incrementa suscipere: neque enim initio improbe Deum abnegare suggerit. Vidi quemdam Deo gratias ore agentem, sensuque superbe gloriantem. Testatur id apertissime Pharisæus ille qui dixit:1 Deus, gratias ago tibi.
Ubi ruina contigit, ibi antea superbia tabernaculum fixerat: prius enim illud, hoc subsequens inducit.
Audivi insignem quemdam et honorabilem dixisse virum, duodecim esse passiones ignominiæ, e quibus si unam harum (elationem dico) voluntate diligas, sola ea reliquarum undecim locum implebit.
Altum sapiens monachus contradicit vehementer; humiliter autem sentiens contradicere nescit. — Non sustinet cypressus in terram inclinari, neque monachus elatus corde obtemperare. — Vir excelso corde dominari appetit: aliter enim perire utcumque non potest, imo non vult.
Superbis Deus resistit: quis jam illos miserari potest?23 Immundus apud Deum est omnis elato corde: quis jam hujusmodi mundare poterit?
Disciplina quidem, superborum lapsus est; stimulus, dæmon; derelictio autem, stupor. Et in illis quidem prioribus homines ab hominibus sæpe curati sunt, extremum vero curari ab hominibus non potest.
Qui reprehensionem ab se excutit, hoc se morbo laborare significat; qui vero illam admittit, pestis ejus vinculo solutus est. — Si absque alio vitio, hoc solo cœlestis quidam de cœlo corruit, quærendum an forte humilitate sola sine virtute alia possibile sit in cœlum conscendere.
Superbia est divitiarum virtutis sudorumque perditio.4 Clamaverunt, nec erat qui salvos faceret: idcirco penitus quia superbia id fecerunt. Clamaverunt ad Dominum, et non exaudivit eos: ideo omnino quia causas contra quas orabant non absciderunt.
Superbientem Fratrem probatissimus quidam ac discretissimus senior spiritualiter corripuit. Ad quem ille cæcutiens ait: Ignosce, Pater, neque inaniter glorior, neque superbus sum. Tunc sapientissimus senior ad eum: Et quonam (inquit) modo, fili, declarare manifestius potuisses te hoc morbo laborare? — Talibus itaque plurimum confert subjectio devota, crassius atque ignobilius institutum vitæ, virtutumque clarissimorum Patrum, earum quæ naturam excellere videntur, intentissima lectio. Fortasse vel sic erit hujusmodi languentibus aliqua salutis spes.
Pudor est alieno ornamento gloriari, extremæque dementiæ de donis extolli. Quæcumque tibi ante nativitatem fuere virtutum bona, eis solis gloriare: nam quæ post generationem, tibi Deus largitus est, ut ipsam quoque nativitatem. Quas ergo virtutes præter mentem acquisisti, illæ solæ tuæ sunt: mentem enim tibi largitus est Deus. Et quæ extra corpus exegisti certamina, ex tuo solo studio fuerunt: corpus quippe non tuum est opificium, sed Dei.
Noli confidere quoad sententiam suscipias, quum videas quemdam qui postquam introductus in thalamum fuerat atque discubuerat, ligatis manibus et pedibus in exteriores relegari tenebras.5 Noli elata cervice gloriari, luteus quum sis: plurimi enim qui sancti atque omni materiæ pondere fuerant liberi, de cœlo dejecti sunt.
Quum in suis operariis locum ceperit dæmon, tunc jam ipsis in somnis aut per visum in figura sancti angeli vel martyris alicujus apparens, mysteriorum revelationem vel gratiarum munera largitur, ut per hunc modum seducti miseri, perfecte demum sensu integro et sanitate mentis excidant.
Etiam si mille mortes pro Christo pateremur, ne sic quidem satisfacere aut debitum nostrum implere possemus: alius quippe est Dei, alius servorum sanguis: secundum dignitatem dico, non secundum substantiam. — Nunquam nos ipsos disquirere et dijudicare desinamus; jugiter probatissimorum Patrum qui ante nos luminarium in modum splenduerunt, vitam ac mores intueamur, nosque ad illorum comparationem studiosius examinemus: tunc sane, tunc nos ipsos ne vestigium quidem diligentioris conversationis attigisse inveniemus, sed sæculari adhuc instituto immorari.
Monachus proprie est animi oculus omni elatione carens, immobilisque corporis sensus. Monachus est qui hostes ferarum in morem provocat et irritat quum illi ab ipso fugiant. Monachus est jugis excessus mentis ac mœror vitæ. Monachus est qui ita virtutibus affectus est, ut esset voluptatibus alius. Monachus est lux, cordis oculos jugiter irradians. Monachus est humilitatis abyssus spiritum omnem præcipitans et suffocans.
Superbia est fastus oblivionem peccatorum ingerens: nam illorum perpetua memoria humilitatis est opifex. Superbia est animæ suprema inopia, dum illa divitias imaginatur, lucemque esse in tenebris existimat. — Non solum non permittit hæc exsecrabilis pestis in anteriora progredi, sed etiam ex altitudine dejicit.
Superbus est punicum malum interius putridum, exterius vero decorem præferens. — Superbus monachus dæmone opus non habet: ipse enim sibi jam et dæmon et hostis et inimicus est.
Alienissimæ sunt a luce tenebræ, et ita superbus a virtute omni alienus est. — Sunt in superborum cordibus blasphemiæ verba, in animabus autem humilium cœlestia dona. — Solem exsecratur fur, superbus vero mites aspernatur.
Nescio quo pacto se ipsos plerique superbi latuerunt, et quum se putarent esse impassibiles, in exitu paupertatem suam cognoverunt. — Qui hac labe deprehensus fuerit, Domini auxilio illi opus est: vana est enim illi salus hominis.
Deprehendi ego seductricem hanc sine capite, mecum advenisse matris suæ humeris invectam; ambasque obedientiæ vinculo illaqueans vilitatisque flagello verberans, qualiter in me essent ingressæ dicere cogebam.
Itaque quum cæderentur aiebant: Nos neque initium habemus neque nativitatem: principes enim et genitrices sumus omnium vitiorum. Oppugnat autem immodice nos contritio cordis ex subjectione initium sumens. Nullius imperio subjici patimur: ideo in cœlis quoque seditiones movimus. Nos, ut totum simul audias, omnium quæ sunt contraria humilitati genitrices sumus: cuncta quippe quæ illi suffragantur, nobis adversissima sunt. Nos ignominias, obedientiam, inirascentiam, oblivionem injuriarum et ministerium sequi sæpe consuevimus. Porro stirpes nostræ sunt: spiritualium lapsus, iracundia, detractio, amaritudo, clamor, furor, blasphemia, hypocrisis, odium, invidia, contradictio, suo quam alterius malle regi moderamine, inobedientia. Unum et solum est in quo conatus omnes virium nostrarum deficiunt, idque tibi coacte dicimus: si te ipsum coram Domino ex intimo cordis affectu semper accuses, nos ut araneas contemnes. Nam ut vides, superbiæ est equus cenodoxia quam conscendi; sed sancta humilitas et sui ipsius jugis accusatio ridebunt et equum et ascensorem ejus, triumphaleque carmen suavissime canentes:6 Cantemus (inquient) Domino, gloriose enim honoratus est; equum et ascensorem projecit in mare, et in humilitatis abyssum.
Footnotes
Chapter 92 of 100