Gradus 23
DE INEFFABILIBUS COGITATIONIBUS BLASPHEMIÆ.
SÆVÆ radicis et matris sæviorem esse progeniem, in superioribus audivimus, videlicet nefariæ superbiæ sceleratam filiam blasphemiam : idcirco necesse est eam in medium adduci. Neque enim quivis est inimicus, sed hostibus omnibus immanior et gravior. Et quod durius est, non facile spirituali medico enuntiari aut confitendo denudari potest : quocirca plurimis nonnunquam desperationis et diffidentiæ causa fuit, omni illorum consumpta spe, non secus quam a verme consumitur lignum.
Iste igitur sceleratissimus, ut sæpe alias, ad sanctam synaxim et ad ipsam horrendam sacrorum mysteriorum horam blasphemare Dominum, et in ipsa qua consummantur sacra, solet. Ex quo maxime manifeste colligimus, non esse animam nostram quæ illa intus verba locuta sit impia et non ferenda, sed dæmonem, Dei bonorumque omnium adversarium, qui de cœlis dejectus est eo quod illic dum se per superbiam extulit, in Deum quoque blasphemias et contumelias jaculari visus est. Nam si mea sunt turpia illa et scelerata verba, quid est quod donum cœleste suscipiens adoro? Quomodo possum una et benedicere et maledicere?
Plurimos seductor iste animarumque corruptor in stuporem et amentiam sæpe deducit. Nulla enim alia cogitatio ita difficile ut ista enuntiari potest : quocirca et multis plerumque consuevit evenire. Nihil enim ita dæmones cogitationesque contra nos roborat, ut eas inconfessas in corde nutrire atque occulere.
Nemo sibi verborum blasphemiæ causam imputet : cordis quippe cognitor Dominus novit nostra non esse hujusmodi verba et inventa, sed hostium nostrorum. Ebrietas offendendi causa est, et superbia, cogitationum indecentium : atqui is quidem qui offendit, non quia offenderit, sed quia ebrietatis causa id passus est, omnino punietur.
Quum ad orationem stamus, immundæ illæ infandæque cogitationes nobis importune obstrepunt. At quum orationem finierimus, protinus excedunt : neque enim oppugnare eos solent qui adversum illas non dimicant.
Non solum autem Deum et divina omnia impius ille spiritus blasphemat, sed et turpissima quædam et teterrima verba in nobis intellectualiter loquitur, ut aut orationem deseramus, aut nos ipsos in desperationem dejiciamus. Plurimorum quidem intercepit orationem ; multos a sacrorum mysteriorum communione separavit; quorumdam corpora mærore tabefecit; alios per jejunium domuit nequam hic et inanis tyrannus, nullamque eis requiem concessit. Idque non solum in sæculi hominibus, verum et his quoque qui monasticam vitam subierunt fecit, nullam eis jam salutis spem reliquam improbissime suggerens, infidelibusque omnibus et ipsis quoque gentilibus miserabiliores esse denuntians.
Qui blasphemiæ spiritu se perturbari sentit, atque eo liberari cupit, pro certo habeat non suam animam hujusmodi cogitationum esse causam, sed impurum illum spiritum qui aliquando Domino dixit : Hæc omnia tibi dabo, si procidens adoraveris me. Idcirco nos quoque contemnentes ipsum, et quæ ab illo dicuntur nihil existimantes, securi et intrepidi dicamus : Vade post me, Satana, Dominum Deum meum ado-12 rabo, et illi soli serviam; sermo autem dolusque tuus in caput tuum convertetur, et in verticem tuum blasphemia tua descendet in præsenti et in futuro sæculo.
Qui præter hunc modum adversus blasphemiæ spiritum pugnare vult, is ei similis est qui manibus suis coruscationem continere nititur. Nam quomodo vel comprehendere vel resistere aut reluctari adversus eum poterit, qui repente in cor, venti instar pertransit, habetque verbum momento velocius, confestimque evanescit? Nam hostes quidem reliqui insistunt, perstant, morasque trahunt, tempusque adversum se pugnantibus præbent; hic autem simul quum apparuerit, abscondit se, statimque ut locutus est, mentem pertransiit.
Solet plerumque in simpliciorum atque puriorum mentibus hujusmodi dæmon immorari, quod hi maxime vehementius ceteris concuti et perturbari consueverunt. Quibus sane non dicimus id ex superbia aliqua proprie, sed ex dæmonum invidia et calliditate contingere. — Desinamus tandem judicare et condemnare proximum, et cogitationes blasphemiæ non metuemus: id enim hujus et occasio et radix est.
Sicut qui in domo inclusus, audit exterius prætereuntium verba, nec tamen cum eis ipse colloquitur; ita et anima quæ in se ipsa degit, dæmonis blasphemias auscultans quas per illam transiens loquitur, non turbatur. Qui hunc spiritum despicit, liber evasit; qui vero illi aliter reluctari nititur, tandem subjacebit: qui enim verbis spiritum continere vult, is ei similis est qui ventos includere nititur.
Monachus quidam studiosus quum ab eo perturbaretur ad viginti annos, carnem suam jejuniis et vigiliis macerare non destitit. Quum vero nullam utilitatem se inde cepisse sentiret, profectus conscriptam in charta perturbationem ac tentationem suam sancto cuidam ac probatissimo seni obtulit, in faciem prostratus, nec illum intueri valens. Ut autem legit senior, subrisit, Fratremque erigens dixit: Pone, fili, manum tuam super collum meum. Quod quum fecisset, ait illi senior: Super collum meum sit, frater, hoc peccatum, quotquot annis te oppugnaverit vel oppugnaturum sit; tu autem id observa, ut hoc jam flocci pendas et nihil æstimes. Quibus verbis ita roboratus est Frater, ut non ante cella senis excederet, quam hujusmodi morbus evanesceret. Hoc autem is qui expertus est, mihi postea enarravit, Deo gratias referens.
Footnotes
Chapter 93 of 100