Skip to the text

Gradus 24

DE MANSUETUDINE ET INNOCENTIA PER GRATIAM QUÆSITIS.

PRÆCURRIT quidem solem matutina lux; omnem vero humilitatem mansuetudo præcellit. Quocirca Lucem ipsam audiamus ita eas gradatim ordinantem: Discite (inquit) a me, quia mitis sum et humilis corde.1 Justum ergo est et legitimum ante solem luce illustrari, atque ita demum clarius solem intueri: fieri enim non potest ut hunc intueatur, qui lucem antea non cognoverit, ut vera beatorum docet institutio.

Mansuetudo est animi incommutabilis status, æque in honoribus se et ignominiis habens. Mansuetudo est, in perturbationibus proximi pro illo affectu summo atque integerrimo orare. Mansuetudo est supereminens iracundiæ pelago scopulus.

Mansuetudo est firmamentum patientiæ, caritatis janua, imo vero mater, discretionis argumentum (docebit, inquit, Dominus mites vias suas), veniæ ministra, confidentia in oratione, Spiritus Sancti diversorium. Ad quem enim (inquit) adspiciam, nisi ad mansuetum et quietum et trementem sermones meos?23

Mansuetudo est obedientiæ adjutrix, fraternitatis dux, furentium frenum, irascentium retinaculum, gaudii indultrix, imitatio Christi, angelorum proprietas, dæmonum nexus, atque amaritudinis clypeus.

In cordibus mansuetorum requiescit Dominus; anima vero turbulenta, diaboli est sedes. — Mites hereditabunt terram, imo vero dominabuntur ei; viri autem insani ac furore præcipites ex terra sua vastabuntur. — Mansueta anima, simplicitatis sedes; mens autem iracunda nequitiæ est opifex.4

Mitis anima capiet sapientiæ verba: diriget enim in judicio mansuetos Dominus, imo vero in discretione. — Anima recta contubernalis est humilitatis, iniqua autem superbiæ est adolescentula. — Mansuetorum animæ implebuntur scientia; mens iracundi tenebris iracundiæ vel ignorantiæ cohabitat.

Iracundus et simulator obviaverunt sibi, nec inveniri poterat sermo rectus in discretione eorum. Si cor prioris explices, invenies insaniam; si vero secundi perseruteris animum, adspicies nequitiam.

Simplicitas habitus est animæ varietate carens totiusque perversæ intentionis ignarus, et qui nulla mala cogitatione moveatur. — Nequitia est scientia, imo vero turpitudo dæmoniaca, privata veritate, et quæ plurimos latere videatur.

Hypocrisis est et corporis et animæ contra jus status, adinventionibus omnibus impletus. — Innocentia, lætus ac serenus est animi status, omni adinventione ac figmento liber.

Æquitas est intentio curiositate carens, affectus integer, sermo purus neque ulla fictione vel præparationis arte fucatus, a nequitia remotus; mundissima est natura animi in ea qua creata est animi puritate persistens, atque secundum eam omnibus congrediens. — Nequitia est rectitudinis perversio, intentio seducta, mentita dispensatio, perplexis verbis annexa juramenta, profundum cordis, fraudis abyssus, assuetum transiensque in habitum mendacium, naturalis exinde tumor, humilitatis adversarius, pœnitentiæ simulatio, fletus elongatio, confessionis inimicitia, propriæ sententiæ voluntatisque defensio, lapsus artifex, resurrectionis adversatio, contumeliæ risus, fatua gravitas, ficta religio, dæmoniaca vita. — Malus est diabolo et familiaritate conjunctus et nomine. Quocirca et Dominus illum ita appellandum monuit in oratione quam ipse instituit, dicens: Libera nos a malo.

Fugiamus a simulationis præcipitio et a versutiæ lacu, audientes ejus sententiam qui dixit:5 Quoniam qui malignantur exterminabuntur, et sicut olera herbarum cito decident. Hujusmodi enim pascua sunt dæmonum.

Sicut Deus caritas, ita æquitas quoque appellatur:6 atque ideo Sapiens in Canticis ait ad cor, Æquitas dilexit te; rursusque Sapientis hujus pater, Bonus et rectus Dominus. Eosque qui hoc cum illo appellantur nomine, salvari dicit. Ait enim: Qui salvos facit rectos corde; et rursum: Æquitatem animarum vidit et visitavit facies ejus.

Prima incrementi puerorum proprietas, est simplicitas omni varietate libera: quam quousque habuit ille Adam, non vidit animæ suæ nuditatem, neque carnis suæ turpitudinem. — Bona quidem est ac beata illa simplicitas quæ quibusdam inest naturaliter; longe tamen illa beatior et excellentior quæ laboribus et sudoribus ex malitia traducta est vel fuerit: nam illa quidem a varietate multiplici ac perturbationibus protegitur atque illæsa servatur, hæc vero altissimæ humilitatis et mansuetudinis genitrix et altrix est;78 et priori quidem non minima debetur merces, sequenti vero laudatissima et incomparabilis reddetur.

Quicumque ad nos attrahere Dominum cupimus, simpliciter ad illum et absque ulla fictione et varietate et malitia et curiositate, velut ad magistrum percipiendæ disciplinæ causa, accedamus. Simplex enim ille et integerrimus quum sit, simplices esse vult et innocentes animas quæ ad se conveniunt. Nunquam enim videas simplicitatem ab humilitate separatam.

Malignus est prævisor mendax, ex sermonibus cogitationes, et ex habitu, cordis intima se comprehendere existimans. — Vidi rectos malignari a malis didicisse, atque admiratus sum quomodo proprietatem naturæ atque privilegium amittere tam cito potuerunt.

Ut recti facile decidunt, ita difficile pravi transferri in rectitudinem possunt. — Vera peregrinatio et subjectio, labiorumque custodia, sæpe valuerunt mirabiliter insanabilia plurima transferre et curare.

Si scientia plurimos inflat, vide si forte simplicitas et imperitia humiliare consueverunt.9

Verum documentum certusque finis ac forma beatæ simplicitatis B. Paulus Simplex tibi erit: tantum enim tamque celerem profectum nemo usquam vel vidit, vel audivit, vel videre unquam poterit.

Monachus simplex rationale jumentum est obediens, quod onus suum ductori suo perfecte deposuit, trahentem sequitur ut vult, donec mactetur contradicere non novit.

Difficile divites ingrediuntur in regnum, stultique sapientes in simplicitatem.10 — Ruina sæpe eos qui ex malis acutiores fiunt, frugales facit, salutem illis atque innocentiam invitis largiens. — Pugna et contende totis viribus stultam tuam sapientiam decipere, atque ita faciens, invenies salutem et æquitatem in Christo Jesu Domino nostro. Amen.

Footnotes

  1. Matth. xi, 29. ↩

  2. Pr. xxiv, 9. ↩

  3. Cf. Is. lxvi, 1, 2; LVII, 15. ↩

  4. Pr. xxxvi, 11; Matth. v, 4. ↩

  5. Matth. vi, 13. ↩

  6. Pr. xxxvi, 9, 2. ↩

  7. Gen. ii, 25; iii, 10. ↩

  8. I Joann. iv, 8, 16. Cant. i, 3, juxta LXX. Pr. xxiv, 8. Pr. vii, 11. Pr. x, 8. ↩

  9. 1 Cor. VIII, 1. ↩

  10. Matth. XIX, 23. ↩

Chapter 94 of 100