Gradus 25
DE VICTRICE PASSIONUM OMNIUM ALTISSIMA HUMILITATE.
QUI divinæ caritatis proprie, sanctæque humilitatis competenter, et beatæ castitatis vere, ac divinæ illustrationis firmiter, timorisque Domini sine mendacio et certo, cordis fiduciæ sine errore, sensum atque effectum et vim visibili modo enarrare vult, eosque qui hactenus non gustaverunt, hujusmodi narratione se illustrare putat, simile aliquid ei facere videtur qui eos qui mel nunquam gustaverunt, hujusmodi illius dulcedinem verbis et exemplis docere nititur. Sed hic sane frustra desudat, et incassum et superflue loquitur: nunquam enim id efficit quod vult. Prior autem ille aut imperitus est narrationis suæ, aut inani gloria vehementer illuditur.
Adjecit sermo thesaurum includere in vasis fictilibus, imo vero in corporibus reconditum, cujus vis neque agnosci neque ullis verbis exprimi possit.1 Solus enim titulus superne incomprehensibilis, ingentem atque infinitum perscrutandi laborem verbo quærentibus præstat. Erat autem titulus hujusmodi: Sancta humilitas.
Quicumque Dei Spiritu aguntur, ii nobiscum ad intellectuale hoc sapientissimumque concilium conveniant, scientiæ tabulas divinitus scriptas manibus intellectualiter ferentes.
Et convenimus, et quæsivimus ac discussimus venerandi tituli virtutem. Et alius quidem hanc esse dicebat recte factorum intentissimam oblivionem; alius vero, extremum se omnium magisque peccatis obnoxium existimare; alius, mentis cognitionem, qua scilicet imbecillitatem propriam infirmitatemque cognoscit; alius vero, in irritationibus anticipare proximum, primumque iracundiam solvere; alius, gratiæ Dei et misericordiæ agnitionem; alius rursum, contriti animi sensum, ac voluntatis propriæ abnegationem.
Ego vero quum omnia audissem, apud me ipsum diligenter et vigilanter examinans, beatissimum illius sensum per auditum addiscere non potui. Quocirca et omnium novissimus, velut canis cadentes micas ex mensa probatissimorum beatissimorumque Patrum colligens, de hac singulari virtute ita definiens dixi:
Humilitas est animæ gratia sine nomine, solos apud eos nomen habens qui illius experimentum ceperunt. Humilitas est ineffabilis divitiarum Dei appellatio et donum. Discite enim, inquit, non ab angelo, non ab homine, non a tabula, sed a me, hoc est a mea in vobis habitatione et illustratione et operatione, quia mitis sum et humilis corde, et cogitatione et sensu;2 et invenietis bellorum requiem et allevationem cogitationum animabus vestris.
Aliud est vitis hujus in perturbationum adhuc tempestate spectaculum, aliud jam in verno fructuum tempore, aliud in æstate virtutum: etsi in unam lætitiam et frugem vitis unius spectacula ista concurrant; unde vera et propria signa et argumenta fructuum habent. Denique quoties in nobis sanctæ hujus vitis florem ceperit botrus, mox humanam omnem gloriam et famam cum dolore exsecramur, iracundiamque et furorem a nobis penitus eliminamus. At quum jam spirituali ætate in animo profecerit hæc regina virtutum, in nihilum, imo vero in exsecrationem cuncta quæ a nobis geruntur bona existimamus, et in diebus singulis oneri nostro nos adjicere per occultam dissipationem arbitramur; porro divinorum copiam nobis indultorum munerum, ut qui hanc præter meritum nostrum acceperimus, additionem fore cruciatus amplioris suspicamur. Idcirco tunc quoque manet inviolabilis mens nostra, se ipsam intra mediocritatis sacculum tutissime continens, furumque tantummodo strepitum ac ludibria audiens, atque in his omnibus inviolabilis permanens: siquidem inviolabile penetrale hujusmodi est mediocritas.
De florum itaque parturitione celerique profectu virtutis hujus sempiterne fructificantis, brevibus disseruisse satis est. Jam vero quod sit hujus virtutis perfectum præmium, quicumque Domini familiares estis, ipsum interrogate. De quantitate igitur ipsius dicere non possum; rursus de illius qualitate loqui, longe impossibilius censeo. De proprietate ergo ejus, ut initio institueramus, dicere conemur.
Solers et accurata pœnitentia luctusque, quibus omnis macula diluitur, sanctissimaque rudium humilitas, tantum invicem differunt, quantum a pane frumentum et farina. Conteritur quippe prius animus et per efficacem pœnitentiam exterminatur; unitur vero quodammodo atque (ut ita dixerim) admiscetur Deo per aquam integerrimi luctus: ex quo etiam igne Domini succensa, solidatur in panem sancta humilitas, fermento jam omni et tumenti fastu libera. Unde et in unam virtutem actionemque se ipsam conglobans sancta hæc constans tribus annulis catena, imo vero cœlestis iris, suas quodammodo proprietates habet, quodque alterius signum esse dixeris, hoc alterius quoque notionem esse reperies. Ideoque quod breviter a me dictum est, curabo exemplis atque auctoritate firmare.
Proprietas quippe honestissimæ hujus atque omni admiratione dignissimæ trinitatis prima atque præcipua, est ignominiæ suavissima et jucundissima perpessio, quam anima ut morbos suos et peccata maxima sedet atque consumat supinis manibus expectat atque complectitur. Secunda vero, est omnis iracundiæ victoria, atque in ejus exstinctione servata mediocritas. Tertius autem gradus optimus, est ut et bonis suis nunquam aliquis fideliter credat, jugiterque addiscere desideret.
Rom. x, 4. Finis quidem legis et Prophetarum Christus ad justitiam omni credenti; finis vero immundarum passionum inanis gloria et superbia omni non advertenti: quarum quum interemptrix sit intellectualis ista cerva, contubernalem suum omni veneno mortifero servat illæsum. Ubi in illa hypocrisis appareat venenum? Ubi detractionis rubigo? Ubi serpens aliquis occultari in ea possit, quin statim ex cordis cavernis et terra in lucem adductus occidatur? Non apparet in hujus conjunctione odium, non detractionis species, non inobedientiæ ullus odor, nisi forte fidei ratio periclitetur: tunc enim obtemperare perfidiæ, consilium non fuerit. Qui huic veluti sponsæ sponsus unitur, mitis, placidus, ad compunctionem facilis, atque misericors est; super omnia autem tranquillus, serenus, obtemperans et freni patiens, hilaris, vigil, impiger erit. Et quid me necessarium erit multa prosequi? Placida semper animi tranquillitate beatus erit: siquidem in humilitate nostra memor fuit nostri Dominus, et redemit nos de inimicis nostris.3
Monachus humilis non curiose abdita requiret, superbus vero judicia quoque Dei curiositate illicita discutiet.
Quemdam probatissimum et discretione maxime ornatum Fratrem, adstantes dæmones, ita ut oculis ejus apparerent visibiliter, beatum illum prædicabant. Ad quos ille sapientissime: Si quidem me in mentis ac animæ cogitationibus laudare destiteritis, ex discessu vestro magnum me existimabo; sin vero me laudare non desinitis, ex laudibus vestris fœditatem meam conjicio: immundus quippe est apud Deum omnis sublimis corde. Aut igitur abite, et magnus factus sum; aut si placet, laudate, et ampliorem vestri causa acquiram humilitatem. Moxque illi ancipiti verbo stupefacti evanuerunt.
Cave ne sit anima tua canale hujus undæ vitalis, ut eam quidem nunc emanet, nunc vero emanare desinat, gloriæ et elationis ardore consumpta; sed sit beatæ tranquillitatis fons, paupertatis fluvium semper ex ipso gignens.
Memento, carissime, quod valles in se ipsis frumentum spiritualemque multiplicant fructum.4 Vallis est humilis anima, inter medium montium [laborum et virtutum] sine arrogantia semper atque immobilis permanens.
Non ait Scriptura, Jejunavi, non ait, Vigilavi, non habui requiem;5 sed, Humiliatus sum, et salvavit me celeriter Dominus. Pœnitentia quidem suscitat, luctus vero cœlum pulsat, sed sancta humilitas aperit. Ego autem trinitatem in unitate, et in trinitate unitatem dico atque adoro.
Cuncta quidem quæ videntur sol illuminat; omnia vero quæ geruntur ratione, roborat humilitas. — Si non adsit sol, plena sunt tenebris omnia; et nisi adsit humilitas, nostra omnia et fœtida et extrema erunt.
Unus in omni creatura locus semel adspexit solem, et una plerumque cogitatio peperit humilitatem. — Uno et solo die mundus omnis exsultavit, et una virtus hæc est quam imitari non possunt dæmones.
Aliud esse dicitur extolli, aliud non extolli, et aliud humiliari.6 Prior enim omnem diem judicat; sequens vero non judicat; porro tertius quum indemnatus sit, semper se ipsum condemnat. — Aliud est humilem esse, aliud conari esse humilem, et aliud laudare humilem. Prius illud perfectorum est, secundum veracium obedientium, tertium vero omnium fidelium.
Qui in intimis humilis est, a labiis non lædetur: quod enim thesaurus non habet, hoc janua non prodit. — Solitarius equus nonnunquam currere videtur; at si gregi societur, tunc suam agnoscit tarditatem. — Si jam in naturæ bonis cogitatio gloriari desinat, principii sanitatis argumentum est; sed quousque fœtorem illum hauriet, unguenti odorem sentire non poterit.
Non increpabit, non judicabit, non dominari appetet, non circumvenietur is qui amori meo est deditus, quoad mihi conjungatur, ait humilitas sancta: nam post conjunctionem meam, ei jam lex posita non est.7
Cuidam fortissimo athletæ Christi qui ad hanc beatissimam virtutem festinabat, impuri dæmones laudem in corde subseminabant. At ille divina inspiratione, malignorum spirituum nequitiam pio et religioso compendio vincere aggreditur. Describit in cellulæ pariete altissimarum virtutum appellationes, puta perfectæ caritatis, angelicæ humilitatis, mundissimæ orationis, incorruptibilis castitatis, et hujusmodi virtutum reliquarum. Quum ergo illum cogitationes extollere cœpissent, dicebat illis, Eamus ad arguentem: adveniensque relegebat appellationes illas, sibique ipsi clamabat: Quum has omnes possederis, tunc scies quam longe adhuc a Deo sis. Quum enim eas possederis, servus eris inutilis: fecisti enim quod facere debuisti.8
Quænam sit solis hujus virtus et substantia, dicere ipsi non possumus. Ceterum ex effectibus ejus et proprietatibus quæ sit illius substantia colligimus. Humilitas est protectio divina ex qua fit ut recta facta nostra non videamus. Humilitas est vilitatis abyssus furibus omnibus inviolabilis. Humilitas est turris fortitudinis a facie inimici.9 Non proficiet inimicus in eo, et filius (imo vero cogitatio) iniquitatis non apponet nocere ei;10 et concidet a facie ejus inimicos ejus, et eos qui oderunt eum in fugam convertet.
Sunt et aliæ magnifico huic possessori in animo proprietates, præter illas quæ supra demonstratæ sunt. Illæ enim, una excepta, divitiarum intuentibus indices sunt. Agnosces autem illas, nec decipieris, quum sanctam hanc substantiam in te ipso esse perspicias in multitudine ineffabilis luminis, in amore orationis incredibili. Anticipabit hæc innoxium cor, et quod aliena peccata accusare nescit. Præcurrit hanc quam diximus substantiam, inanis gloriæ totius odium.
Qui se ipsum ex intimo animi sensu et affectu novit, jam in terra seminavit:11 nam nisi ita seminemus, fieri non potest ut floreat humilitas. — Qui se ipsum agnoscit, divini timoris intimam notionem comprehendit: per quam sollicite incedens, ad caritatis januam perveniet. — Humilitas est regni cœlestis janua, sibi propinquantes introducens. De hac reor Dominum dixisse, quod ingredietur, et ex hac vita egredietur intrepide, et pascua inveniet et viriditatem in paradiso.12 Omnes qui per aliam portam in habitu tantum venerunt, fures vitæ suæ sunt et latrones.
Nunquam disquirere nos ipsos desinamus, si veraciter agnoscere nos volumus. Quod si proximum nostrum ubique ex intimo affectu cordis meliorem nobis esse arbitramur, juxta est divina misericordia. — Impossibile est enim ex nive progredi flammam, sed longe impossibilius ut in eo qui alterius sectæ et opinionis sit, humilitas, propria fidelium ac religiosorum virtus, oriatur. — Plurimi nos ipsos peccatores dicimus, et fortasse ita existimamus; ignominia vero hoc probat.
Nunquam desistet is qui ad tranquillissimum hunc portum festinat, mores, verba, cogitationes, intentiones, quæstiones, exquisitiones, instituta, conatus, vota, orationes facere, intelligere et excogitare, quoad cooperante Domino ac ignobilioribus institutis, infestissimo et procellosissimo elationis pelago animæ suæ naviculam liberet : qui enim hac liber evaserit, in omnibus reliquis peccatis facile ut publicanus ille satisfaciet.13
Nonnulli quidem propter peccata præterita, postea etiam quam remissione potiti sunt, humilitatis materiam usque in finem tenuerunt, per eam tumorem immanissimum colaphis cædentes. Alii rursus considerantes Christi passionem, se ipsos debitores constanter esse tenent. Alii ex quotidianis defectibus semetipsos humiliant et vilissimos existimant. Plerique ex accidentibus tentationibus, morbis et lapsibus, gratiarum matrem sibi familiarissimam fecerunt. Sunt item nonnulli (qui tamen an modo supersint, definire non possum) qui ex ipsis Dei muneribus, quantumlibet in eis profecerint, semetipsos humiliant, seque indignos esse hujusmodi divitiis existimant, sicque afficiuntur tanquam debitis suis quotidie adjiciant. Hæc igitur humilitas, hæc beatitudo, hoc perfectum consummatumque præmium est. Quoties aliquem audieris infra paucos annos altissimam acquisisse tranquillitatem, noli hunc existimare aliam quam hanc beatam celeremque viam pedibus ambulavisse.
Sacra est biga caritas atque humilitas : quippe illa exaltat, hæc exaltatos ne unquam decidant tenet.
Aliud est contritio, aliud cognitio, et aliud humilitas. Contritio ex ruina nascitur. Qui enim cadit conteritur, cadensque, sine confidentia in oratione cum laudabili verecundia adsistit; speique baculo ut confractus et collisus nititur, ipsoque desperationis canem a se abigit. Cognitio est vera et tuta propriæ mensuræ comprehensio, jugisque leviorum quoque peccatorum memoria. Humilitas est doctrina intellectualis Christi, spiritualiter ab his qui digni fuerint, in penetralibus animæ recondita, verbisque sensibilibus inaccessibilis. Qui se dicit hujusmodi unguenti fragrantiam penitus sensisse, et quum laudatur, vel parum movetur corde, aut vim verborum intelligit, rapiturque vel modice laudibus : hic non se fallat, seductus est.
Quemdam toto affectu animi audivi dicentem :1415 Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam. Sciebat enim naturam non facile ab hac illæsam servari posse.
Abs te ergo, inquit, laus mea in Ecclesia magna, futuro scilicet tempore :16 prius enim quam illud adveniat, hanc sine periculo ferre non possum.
Si hic tandem finis et ratio et modus est supremæ superbiæ, virtutes quæ non adsint, gloriæ causa simulare, id profecto erit altissimæ humilitatis argumentum, culpas quæ itidem non adsint, in quibusdam rebus vilitatis causa vel gratia confingere. Quod fecit qui panem et caseum sumpsit in manibus, abjectionis suæ gratia, et Sanctus ille qui veste rejecta, absque ulla passione, quippe castissimus, civitatem circuivit nudus.
Non metuent hujusmodi jam neque curabunt hominum offensam, quum jam per orationem virtutem eam consecuti sunt, ut omnes invisibiliter ædificent cunctisque satisfaciant. Qui prius curat, secundo isto se carere significat : ubi enim Dominus nos audire paratus est, ibi omnia facere tuto valemus. Præstat enim contristare homines quam Deum : gaudet quippe Deus quum nos conterendæ vanissimæ elationis causa prompte videt ad ignominias currere. — Parat autem hujusmodi certamina, superna peregrinatio : magnorum enim revera est pati suis esse ludibrio.
Non te ea quæ dicta sunt perturbent : nemo unquam repente, uno simul passu, scalæ gradus omnes conscendere potuit.
In hoc cognoscent nos Dei esse discipulos, non quia nobis dæmonia obtemperant, sed quia nomina nostra in humilitatis cœlo conscripta sunt.17
Natura fert ut sterilitas defectusque fructuum, citrearum ramos in altitudinem tollant; at hi si incurventur, fructum citius ferunt. Scit quid sibi hoc velit qui prudentius considerat.
Habent ascensum apud Deum sancti hujusmodi gradus, tricesimum, sexagesimum et centesimum:18 atque in extremo quidem hi qui beatam tranquillitatem consecuti sunt perstant, in medio vero Christi milites fortes; primum autem conscendere omnes possunt. — Qui se ipsum veraciter agnovit, nunquam profecto illudetur ut majora se tentare velit, sed pedem jam securus beato huic trivio imponet.
Metuunt minutæ aves accipitrem, ita et humilitatis studiosi contradictionis sonum. — Absque prædictionibus quidem et illustrationibus, signisque et prodigiis, salute plurimi potiti sunt; sine humilitate autem nemo unquam cœlestem thalamum ingredietur. Illorum enim hæc fida custos; hanc vero illa in his qui leviores sunt sæpe necaverunt.
Istud quoque, quum humiliari nollemus, dispensatione mirabili fecit Deus, ut nemo vulnera sua clarius quam proximus possit intueri: ex quo necessario fit ut illi ac Deo, non nobis ipsis, sanitatis nostræ gratiam acceptam referamus.
Qui mente est humili, voluntatem suam semper ut seductricem detestatur, et in postulationibus suis ad Deum, fide firmissima quæ conveniant consuevit addiscere, atque his prompte obtemperare: non magistrorum conversationem attendens, sed Deo curam suam fidelissime committens, qui per asinam quoque Balaam utilia et necessaria docuit.19 Etiamsi omnia secundum Deum faciat, cogitet, loquatur operarius hujusmodi, nec sic quidem sibi credat: humilis enim stimulum et onus sibi adjectum portabit, si sibi ipsi credat, sicut contra superbus, si alteri credat.
Mihi angeli esse videtur, nunquam in peccatum labi. Audivi enim terrestrem angelum dicentem: Nihil mihi conscius sum, sed non in hoc justificatus sum;20 qui enim judicat me Dominus est. Unde jugiter nos ipsos damnare et accusare debemus, ut per vilitatem voluntariam lapsus non voluntarios abjiciamus et diluamus: sin autem alias omnino in exitu nostro a nobis horum exigetur ratio.
Qui meritis suis minus aliquid a Deo postulat, omnino is quæ supra se sunt potietur. Testatur hoc publicanus ille qui quum postulasset veniam, justitiam retulit.21 Solum ut sui meminisset, a Domino poposcit latro, paradisumque totum hereditario jure possedit...22 Hoc autem in nobis non est, dum sponte peccamus; idque pœnitentiæ illius signum est.23
Sciens Dominus exteriori habitu figurari animæ virtutem, sumpto linteolo, humilitatis nobis compendium ostendit. Studiis enim [corporis] assimilatur anima, et ad quæ gerit formatur, atque ad ea figuratur.24
Principatus angelorum cuidam superbiæ materia fuit, quum tamen non ideo ut superbiret illum accepisset. — Aliter affectus est qui in solio, aliter qui in sterquilinio sedet. Atque ideo fortassis magnus ille justus extra civitatem sedebat in stercore.25 Tunc enim perfectam consecutus humilitatem, ex intimo cordis affectu dicebat:26 Contempsi me ipsum, et contabui; existimavi autem me ipsum terram et cinerem.
Invenio Manassen illum inter homines ceteris amplius et perniciosius peccasse, templumque Dei ac religionem omnem profano cultui idolorum inquinasse:27 pro quo si mundus totus jejunasset, nullam sceleribus ejus dignam pœnitentiam inferre potuisset;28 valuit tamen humilitas insanabilia ejus vulnera curare.
Quoniam si voluisses sacrificium dedissem, ait David Deo, corporibus per jejunium immolatis non delectaberis; sacrificium Deo:29 et quod sequitur, omnes intelligunt. Peccavi Domino, beata hæc humilitas pro adulterio et homicidio aliquando clamavit;30 et protinus audire meruit: Abstulit Dominus peccatum tuum a te.31
Viam quidem hujus atque materiam corporales labores esse, sancti et semper memorandi Patres definierunt; ego præterea obedientiam cordisque rectitudinem esse dico, quæ naturaliter quoque tumori adversantur. — Si superbia ex angelis quosdam dæmones fecit, humilitas prorsus ex dæmonibus angelos efficere potest: quocirca qui ceciderunt, bono animo sint, et resurgere studeant.
Festinemus totisque viribus nitamur ad hujus supremum verticem conscendere; sin minus, vel illius humeris invehi. Quod si adhuc pigri sumus, vel ulnis ejus non excidamus: qui enim inde ceciderit, mirabor si quo sempiterno munere potiri merebitur.
Nervi hujus ac viæ sunt, non signorum manifestatio, sed nuditas rerum omnium, invisibilis peregrinatio, sapientiæ cauta occultatio, pronuntiatio varietate carens, eleemosynæ quæsitio, nobilitatis absconsio, confidentiæ relegatio, loquacitatis elongatio. Nihil enim ut paupertatis status, et mendicorum vita vivere, animam humiliare aliquando potuit. Tunc enim philosophia nostra amorque ad Deum singularis ostenditur, quum sublimari possumus, et sublimitatem constantissime fugimus.
Si quando contra vitium aliquod armaris, humilitatis maxime societate et præsidio nitere: super aspidem enim et basiliscum ascendet, et conculcabit leonem et draconem, id est super peccatum et desperationem, diabolumque et corporis draconem.32 — Humilitas est cœleste instrumentum quod ex abysso peccatorum in cœlum animam levare potest.
Quum quidam hujus aliquando pulchritudinem in corde suo fuisset intuitus, stupore comprehensus, orabat ut ejus qui illam genuerat appellationem mereretur addiscere. Ad quem illa clara ac nitenti facie serenum subridens: Quoniam (ait) genitoris mei nomen addiscere festinas, quum sit ipse sine nomine, non tibi id dicam donec possideas Deum. Ipsi gloria in sæcula. Amen.
Footnotes
-
11 Cor. IV, 7. ↩
-
Matth.xi, 29. ↩
-
Ps. cxxxv, 23, 24. ↩
-
Ps. LXIV, 14. ↩
-
Ps. CXIV, 6. ↩
-
Rom. XIV, 5. ↩
-
1 Tim. 1, 9. ↩
-
Luc. xvii, 10. ↩
-
Ps. lx, 4. ↩
-
Ps. lxxxviii, 23, 24. ↩
-
Matth. xiii, 8. ↩
-
Joann. x, 9, 8. ↩
-
Luc. xviii, 10 et seq. ↩
-
Ps. cxiii, 1, sec. ↩
-
Hebr. ↩
-
Ps. xxi, 26. ↩
-
Luc. x, 20. ↩
-
Matth.xm, 23. ↩
-
Num. xxii, 28-30. ↩
-
1 Cor. iv, 4. ↩
-
Luc. xviii, 13, 14. ↩
-
Luc. xxiii, 42, 43. ↩
-
Hic nonnul- la in versione desunt. ↩
-
Joann. xiii, 4. ↩
-
Job u, 8. ↩
-
Job xlii, 6, juxta LXX. ↩
-
IV Reg. xxi, 2 et seq. ↩
-
II Par. xxxiii, 12-19. ↩
-
Ps. l, 18, 19. ↩
-
II Reg. xii, 13. ↩
-
Matth. xiii, 23. ↩
-
Ps. xc, 13. ↩
Chapter 95 of 100