Gradus 26
DE DISCRETIONE.
DISCRETIO in his quidem qui rudes imbuuntur, est vera suorum intimorum profectuum recognitio; in mediis vero, intellectualis sensus bonum quod vere ac proprie bonum est, a naturali bono atque contrario sine errore discernens; in his autem qui perfecti sunt, scientia quæ per divinam illustrationem in eis inest: talis vero ista est ut etiam quæ in aliis obscure insunt, suo lumine illustrare possit. Aut fortasse universaliter et agnoscitur et est discretio, divinæ voluntatis vera certaque comprehensio in omni tempore et loco: quæ solis mundis corde et corpore et ore esse agnoscitur. Is quidem qui tres hostes religiosa pietate dejecerit, simul etiam quinque prostravit; qui vero illos negligit, neutrum vincet.
Discretio est incontaminata conscientia et purgatissimus sensus. Nemo enim quum audierit vel viderit aliquem in conversatione monastica supra naturam profecisse, ex ignorantia in infidelitatem incidat: ubi enim Deus, qui naturæ supereminet, inhabitat, ibi jam res quoque supra naturam fiunt.
Tribus istis maxime generalibus modis, diaboli omne bellum in omnibus excitatur: aut scilicet ex nostra negligentia, aut ex superbia, aut ex dæmonum invidia. Ex his primus quidem miserabilis est, secundus vero miserrimus, tertius autem beatus. — Ad omnia post Deum conscientia nostra ut norma et regula utamur, ut quum unde flatus ventorum advenerit notaverimus, adversus hunc jam pandere vela valeamus.
In omnibus quæ secundum Deum operamur, tres nobis foveas dæmones parant: et primum quidem, bonum uti ne fiat impedire conantur; secundo vero, si in primo superati fuerint, ut non secundum Deum fiat moliuntur: quod si hac quoque intentione sua fures isti potiti non fuerint, tunc jam quum in silentio conversati fuerimus, laudibus nos efferunt et beatos dicunt. Priori quidem illorum arti adversatur studium, mortisque cura sollicita; secundæ vero, subjectio et contemptus; tertiæ, se ipsum semper accusare, et adversum se conqueri. Hoc vero labor est ante nos, donec ingrediatur ignis Dei in sanctuarium nostrum.1 Tunc enim vitiosæ consuetudinis in nobis necessitas ulla non est. Deus enim noster ignis est consumens motum omnem et concupiscentiæ ardorem, et obtenebrationem et præsumptionem, et obcæcationem interiorem et exteriorem, visibilem et invisibilem.2 Contraria his dæmones facere consueverunt: nam quum animam vicerint, mentisque obtuderint ac perverterint aciem, nihil jam erit in nobis miseris utile, non religiosi operis sobrietas, non discretio, non agnitio, non reverentia, sed indolentia, insensibilitas, indiscretio, visusque privatio. Recognoscunt manifestissime quæ diximus, hi qui ex fornicatione resipuerunt, quique se represserunt a stulta confidentia, et qui ex impudentia in pudoris sensum venerunt: quomodo post mentis resipiscentiam, post illius obcæcationis (imo vero mutilationis) destructionem, verecundentur atque erubescant (ut ita dixerim) se ipsos in his quæ prius dum in ea obcæcatione degerent, vel gerebant vel loquebantur.
Nisi prius in die animæ sero factum fuerit eamque tenebræ impleverint, non furabuntur fures, nec mactabunt, nec perdent.3 Furtum est substantiæ reique familiaris perditio; furtum est, quod bonum non est, id pro bono operari; furtum est ignota animæ captivitas. Mactatio animæ est mors rationalis mentis, quum in indigna et nefaria opera inciderit. Perditio vero est post consummationem iniquitatis sui cujusque desperatio.
Nemo in præceptis evangelicis impossibilitatem querulus objiciat: sunt enim animæ quæ plus quam præceptum fuerit illis per Evangelium, fecerunt. Persuadebit tibi id penitus is qui plus quam se ipsum proximum dilexit, ac pro eo animam exposuit, quum imperium Dei de hoc non accepisset.
Confidant ac bono animo sint humiles, quantumlibet perturbationibus et vitiis exagitentur: nam etsi incidant in omnes foveas, etsi muscipulis omnibus illaqueentur omnique ægritudine ægrotent, quum tamen sani facti fuerint, medici omnibus et luminaria et lucernæ et gubernatores fiunt, eosque qui casuri videbantur, per ea quæ experti sunt servant. Quod si quidam etiam præteritis vitiis adhuc vi subiguntur, et vel simplici verbo docere alios et instituere possunt, doceant; non tamen etiam principatum sumant. Fiet enim fortasse ut suos aliquando sermones erubescentes, ipsi quoque operari incipiant; contingetque illis id quod in quibusdam se in cœno volutantibus fieri perspeximus: qui quum luto et cœno prorsus sordidati essent, quomodo ibi cecidissent, prætereuntes docebant, hoc illis eorum salutis gratia narrantes, ne et illi eadem via caderent. Quos tamen dum aliorum saluti consulunt, et ipsos cœno salvavit Omnipotens. Sin vero vitiosi aliqui sponte se ipsos voluptatibus immergunt, silentio doctrinam indicabunt: namque cœpit Jesus facere et docere.4
Immane certe durumque pelagus trajicimus, o humiles monachi, plurimis et scopulis et vertiginibus et tumoribus et piratis et belluis et siphonibus procellosissimisque ventis et fluctibus plenum. Scopulum quidem, in anima feram iracundiam repentinamque intelligimus; vertiginem vero, eas res quæ præter spem circumdant mentem, eamque ipsam in desperationis profundum præcipitare student; tumorem vero, ignorantiam, quæ malum pro bono continet; belluas autem, grave istud ac silvestre ferumque corpus; piratas, durissimos cenodoxiæ milites vel satellites, qui onus nostrum virtutumque labores diripiunt; fluctus vero, inflatum tumentemque ventrem, qui impetu proprio ad belluam transmittit; siphones autem, dejectam e cœlo superbiam, quæ nos et in cœlum extollit, et usque in infernum præcipitat.
Noverunt omnes qui litteris eruditi sunt, quænam sit disciplina rudium, quæ mediocrium, et quæ magistrorum. Intendamus toto animo videamusque ne forte in discendo diutius remorati, adhuc in institutis rudium inveniamur. Est enim confusionis immodicæ, videre senem in ludum litterarium proficisci.
Optimum in omnibus ac salubre alphabetum, videlicet: obedientia, jejunium, cilicium, cinis, lacrimæ, confessio, silentium, humilitas, vigiliæ, fortitudo, frigus, labor, ærumna, contemptus, contritio, oblivio illatæ contumeliæ, fraternitatis amor, mansuetudo, fides simplex omnique curiositate carens, curarum sæcularium abjectio, amabile parentum odium, totius rei mortalis repudiatio, simplicitas innocentiæ conjuncta, spontanea vilitas. — Porro finis proficientium ac ratio ista est: inanis gloriæ et iracundiæ vacuatio, facilis meliorum spes, quies, discretio, judicii fixa et solida memoria, misericordia, hospitalitas, modestia, correptio omni perturbatione libera, avaritiæ repudiatio. — Eorum vero spirituum et corporum quæ religiose ac pie in Deo consummantur, hic finis, hæc ratio et lex est: cor captivatione superius, consummata et perfecta caritas, humilitatis fons, mentis peregrinatio, Christi inhabitatio, lucis et orationis inviolabilis thesaurus, divinæ illustrationis copia, mortis desiderium, odium vitæ, fuga corporis, mundi intercessor Deo vim inferens, angelorum in ministrando socius, scientiæ abyssus, mysteriorum domus, arcanorum custos, hominum salvator, dæmonum deus, vitiorum dominus, dominator corporis, naturæ procurator, peccato extraneus, beatæ tranquillitatis domicilium, imitator Domini per auxilium Domini.
Non parva nobis vigilantia et sobrietate opus est quum corpus morbis fatigatur. Quum enim nos humi dæmones jacere viderint, nec posse interim per imbecillitatem exercitatione contra eos uti, tunc acerrime nos oppugnare nituntur. Eos quidem qui in sæculo sunt, dum infirmantur, nonnunquam etiam blasphemiæ spiritus consequitur. Eis vero qui a sæculo remoti vivunt, si quidem rebus necessariis abundent, gastrimargiæ et fornicationis spiritus infestus est; sin autem in locis humana consolatione carentibus Deique bellatoribus congruis degant, acediæ atque perpetui mœroris tyrannus eis assidet.
Animadverti fornicationis lupum dolores languido adjicientem, atque inter ipsos dolores motus in eo turpes excitantem, eumque obsceni illius humoris egestione fœdantem. Erat autem res maxime stupenda videre inter durissimos aculeos doloris carnem vigentem atque insanientem. Propius autem accedens, jacentes vidi, atque in ipso suo lectulo ex divina operatione et compunctione capientes consolationem et dolorem repellentes. Erant autem eo animo et sic affecti, ut infirmitate ipsa liberari nunquam vellent: quippe qui per eam veluti per pœnam quamdam salutarem, animæ vitiis se exutos et liberatos cernerent. Itaque glorificavi Deum, qui lutum luto laverat et emundaverat.
Intellectualis mens intellectuali etiam sensu omnino amicta est. Hunc autem sensum, qui et in nobis est, et in nobis non est, requirere non desinamus: illo enim invento et manifestato, exteriores sensus omnino vim amittent suam, illique unico obtemperabunt. Atque hoc est quod noverat quidam sapiens, quum diceret: Et divinum invenies sensum.
Vita monastica in intimo sensu cordis exerceatur in operibus, in verbis, in cogitationibus, in motibus, in omnibus denique; sin vero aliter fiat, non monastica sane erit, ne dixerim angelica.
Aliud est providentia Dei, aliud adjutorium, aliud item illius custodia, aliud misericordia, aliud consolatio: primum enim illud in universa creatura declaratur, sequens vero in solis fidelibus, tertium deinceps in his qui verissime fideles sunt, quartum in his qui sibi serviunt, extremum vero in his qui se diligunt ostenditur.
Fit plerumque ut quod alteri medicina est, alteri venenum sit. Nonnunquam vero eadem res, si eidem suo tempore offeratur, medicina est; sin autem intempestive, venenum efficitur. — Vidi medicum ignavum et obtusum, infirmum confractum et collisum affecisse contumeliis, nihilque ei præter desperationem paravisse; vidi item medicum ingeniosum et peritissimum, inflatum cor per ignominiæ ferrum curavisse, omnique id fætoris putredine evacuasse. — Vidi eumdem infirmum aliquando pro purgandis sordibus, obedientiæ bibisse poculum, et moveri, ambulare, neque dormire; aliquando vero animæ ægrotare oculis, et quietem agere atque in silentio perseverare. Qui habet aures audiendi, audiat.5
Quidam, nescio qua ratione (neque enim existimatione dona Dei comprehendere didici), naturaliter, ut ita dixerim, ad continentiam et solitudinis quietem et castitatem et confidentiæ noxiæ abjectionem et mansuetudinem et compunctionem proni sunt; quidam vero ipsam fere naturam suam his rebus adversissimam habentes, pro viribus tamen sibi ipsis vim facere persistunt: qui et si interdum succumbunt, eos tamen ego naturæ violentatores libentius quam priores illos suscipio atque complector. — Noli magnum sapere, o homo, neque eis divitiis extolli quas sine labore acquisisti: præscius enim Dominus, largitor munerum, summi detrimenti et imbecillitatis atque perditionis tuæ, vel aliquantisper te suis gratis absque ullo tuo merito muneribus servare decrevit. — Sequuntur nos rudimenta infantiæ naturæ et educationes et studia, sive obluctantur quoque, quum virtutis conversationisque monasticæ incrementa capere cœperimus.
Monachorum quidem lux angeli sunt; cunctorum autem mortalium lux monastica est disciplina. Certent ergo summopere per omnia fieri omnibus optima forma, neque ullam cuiquam dent offensionem: nam ex his quæ gerunt, vivendi normam omnibus proponunt.6 Denique si lux vertatur in tenebras, tenebræ ipsæ, id est homines sæculo addicti, quantum, puta, præterea obtenebrabuntur?7 Itaque si mihi obtemperare vultis, convenit omnino ut nos ipsos non variemus, neque in partes dividamus infelicem animam nostram, ne adversus millia millium et decies totidem inimicos nobis pugnandum sit: neque enim poterimus omnes eorum astutias addiscere vel omnino invenire. Trinitate beatissima adversum tres potissimum armemur: sin alias, labores nobis ipsis plurimos præbebimus.
Profecto si nobiscum etiam fuerit qui convertit mare in aridam, noster quoque Israel, videlicet mens Deum videns, ipse sine fluctuum rabie transibit, videbitque Ægyptios in lacrimarum aquis suffocatos;8 sin vero ille non habitet in nobis, fluctuum illius sonos, videlicet carnis hujus strepitum, quis sustinebit? — Si exsurrexerit in nobis Deus per actionem, dissipabuntur inimici ejus;9 et si per contemplationem illi appropinquaverimus, fugient qui et illum oderunt et nos, a facie illius.
Sed et nostro sudore et labore, non solo verbo, divina mandata addiscere curemus: non enim verba sed opera, exitus nostri tempore ostendenda erunt. — Qui thesaurum aliquo in loco latere audiunt, eum sollicite inquirunt, atque ob ingentem acquisitionis laborem, inventum cautissime custodiunt: nam qui sine labore divitias adepti sunt, eas item facile effundunt.
Est quidem perdifficile eas perturbationes quibus diutius assueti sumus, vincere. Qui vero eis quotidie adjicere non desinunt, aut de se ipsis desperaverunt, aut nihil ex renuntiatione lucrati sunt: non ignoro tamen Deum posse omnia, nihilque ei esse impossibile.10 Luc. 1, 37.
Rem quidam me interrogaverunt ad judicandum difficilem, et quæ omnes ætatis nostræ homines transcendat, in nulloque ex his libris qui in manus nostras venerunt, contineatur. Aiebant enim, quænam proprie sint principalium octo vitiorum germina, aut quod ex tribus maxime principalibus, cujusvis quinque reliquorum initium et propago esset. Ego in re tam ambigua ignorantiam meam ingenue confessus, hoc a beatissimis illis viris audivi. Mater quidem fornicationis est gulæ concupiscentia; acediae vero, inanis gloria. Porro trium reliquorum tristitia origo est, sicut et iracundia; superbiæ vero, inanis gloria.
Ego rursus a sempiterne memorandis illis addiscere orabam quænam ex his octo nascerentur, et quod ex quo progenie originem traheret. Illi vero me blande ac placidissime absque ullo elationis vitio edocentes, aiebant nullum ordinem aut prudentiæ rationem inesse in rebus stultis, sed omnem potius perversionem atque inconstantiam; atque id mihi veris exemplis et rationibus persuadebant beati illi, plurima documenta adducentes in medium: ex quibus aliqua huic operi inserimus, ut ex eis jam alia quoque planissime intelligere possimus.
Exempli causa: Intempestivus risus aliquando quidem ex fornicatione, aliquando vero ex inani gloria nascitur, quum scilicet apud se ipsum intrinsecus turpiter quisque gloriatur; nonnunquam vero ex deliciis gignitur. Multus somnus aliquando ex deliciis, aliquando ex somno vel jejunio nascitur, quum scilicet illi qui jejunant extolluntur; aliquando vero ex acedia, aliquando ex natura. Etiam multiloquium aliquando ab inani gloria, aliquando a gastrimargia initium sumpsit. Acedia vero aliquando ex deliciis, et ex contemptu Dei timoris oritur. Blasphemia proprie quidem est superbiæ germen; nonnunquam vero etiam ex judicando in eadem re proximum, sive etiam ex improba dæmonum invidia nascitur. Duritia cordis interdum a satietate, sæpe vero etiam ab insensibilitate atque ab affectione vitiosa originem ducit. Hæc vero rursus affectio et a fornicatione et ab inani gloria et ab avaritia atque a gastrimargia aliis quoque plurimis oritur. Malitia rursus a tumore ac iracundia nascitur. Hypocrisis inde potissimum incipit, si quis sibi nimium placeat, seque ipse moderetur, neque alterius vivat arbitrio. — Porro his contraria a contrariis gignuntur. Et ne plura dicam (deficiet me quippe tempus, si per singula indagare voluero), proprie horum interemptrix vitiorum prædictorum humilitas est: quam qui possident, omnia vicerunt.
Genitrix malorum omnium est voluptas malitiæ conjuncta. His qui detinetur, non videbit Deum. Nihil nobis illius abstinentia prioris proderit, nisi a sequenti etiam abstineamus.
Timoris Domini exemplum a principum ferarumque metu capiamus. Ceterum affectus ad Deum forma tibi sit corporum amor: nihil enim nos prohibet a contrariis rebus virtutum petere exempla.
Acerrime declinat in malitiam præsens hæc generatio, totaque elatione et simulatione repleta est: quæ labores quidem corporis fortasse ad antiquorum Patrum exemplar hactenus servat, ipsorum vero gratiis omnino indigna judicatur, quum certe, ut reor, nunquam alias ita indiguerit natura nostra his gratiis ut nunc. Et merito sane id patimur: non enim laboribus Deus delectatur, sed simplicitate et humilitate, atque his se potissimum revelat; et si virtus Christi in infirmitate perficitur, non repellit Dominus humilem operarium. II Cor. xii, 9.
Quoties aliquem ex athletis Christi corporaliter vexari viderimus, non inclementer vitio illius, infirmitatis ejus causam deputemus, sed simplici magis et pura caritate, ut proprium membrum, ut militem ex bello vulneratum suscipientes, obsequiis omnibus illum foveamus. — Quædam nobis infirmitates pro purgatione peccatorum, quædam pro humiliatione animi contingunt. Pius enim et clementissimus dominator noster et Dominus, sæpe quum quosdam pigriores ad exercitationem viderit, jam per infirmitatem veluti per leviorem ac faciliorem exercitationem, carnem eorum humiliat; interdum vero animam quoque ipsam a cogitationibus malis ac vitiis emundat.
Cuncta quæ nobis sive visibiliter sive etiam invisibiliter contingunt, aut bene, aut vitiose, aut medio modo suscipimus. Vidi tres Fratres damno simili affectos: atque unus ex his indigne tulit, alius sine mœrore perstitit, tertius vero inde ingens gaudium cepit.
Vidi item agricolas unum semen in terra varia intentione jecisse. Alius quippe ut opes sibi ipsi congregaret id fecit; alius, ut creditoribus suis satisfaceret; alius, ut donis honoraret dominum; alius, ut per decoram frugem et culturæ peritiam laudem sibi a pertranseuntibus viam aucuparetur; alius rursus, ut inimicum suum æmulum amplius excruciaret; alius vero, ne otiosus ab hominibus exprobraretur. Hæ igitur agricolarum et seminis appellationes, jejunia sunt, vigiliæ, eleemosynæ, ministeria, atque his similia. Porro intentiones illas prompte ac solerter in Domino Fratres examinabunt. Si enim aquam ex fontibus haurimus, nonnunquam etiam eam quæ dicitur ranam una hausimus: ita et quum virtutes exercemus, fit sæpe ut vitia clam illis implicita et connexa simul arripiamus. Exempli causa: hospitalitati gastrimargia, dilectioni fornicatio, discretioni astutia, prudentiæ nequitia, mansuetudini simulatio et tarditas et desidia et contradictio et sui cujusque moderatio atque inobedientia, silentio, doctrinæ atque eruditionis tumor, gaudio elatio, spei pigritia, dilectioni rursum condemnatio, quieti solitudinis, acedia et torpor, castitati amaritudo, humilitati confidentia, atque his omnibus veluti commune collyrium, imo vero venenum, inanis gloria connexa est.
Non contristemur quoties petentes aliquid a Domino non cito exaudimur: vellet enim Dominus, si id expediret, omnes homines uno temporis momento fieri impassibiles. — Omnes qui petunt aliquid a Domino nec petitionis suæ consequuntur effectum, omnino propter aliquam istarum causarum id patiuntur: sive quia intempestive postulant, vel quia indigne et cum inani gloria, vel quia si acciperent, in superbiam se elevarent, fierentque negligentiores quum id quod petierant adepti essent.
Quod dæmones ac vitia vel perturbationes ad tempus aliquod vel etiam jugiter ab anima discedant, nullus fere ambiguit, ut puto; quot autem modis eorum hujusmodi discessio a nobis fiat, paucissimi sciunt. — Recesserunt a quibusdam vitia, non solum fidelibus, verum etiam infidelibus, uno excepto: illud enim solum veluti primarium vitiorum omnium reliquerunt, ut impleret ceterorum locum, quum tale sit atque adeo noxium, ut e cœlo præcipitare possit. — Consumitur prius materia divino igni inflammata, et quum ea a radicibus consumpta animaque purgata fuerit, simul jam et vitia recedunt, nisi forte rursus ea per materiale vitæ institutum et negligentiam nobis attrahamus. — Sponte dæmones excedunt, ut dum securi dormitamus, infelicem animam repente invadant atque diripiant. — Non ignoro has belluas aliter quoque se solere subducere, quum scilicet anima omnino vitiis assuefacta eisque conformis fuerit effecta: tunc enim jam sibi ipsa insidiatur, ipsaque hostis sibi est. Documentum nobis apertissimum ejus rei infantes sunt, qui quum diutius matrum uberibus assuefacti fuerint, etiam quum non adsunt ubera, digitos suos sugunt. — Novi etiam quamdam in anima tranquillitatem ex summa puritate et laudabili simplicitate constantem. Justum enim adjutorium a Domino, qui salvos facit rectos corde, eosque dum non sentiunt, a malis liberat:11 siquidem et infantes quum exuti fuerint ac vestimentis nudati, non valde id agnoscunt.
Malitia quidem aut vitium in natura naturaliter non sunt: neque enim creator est vitiorum Deus. Sed virtutes certe naturales plurimæ in nobis ab eo factæ sunt. Ex quibus istæ absque ulla contradictione sunt: eleemosyna, et gentiles enim miserentur; caritas, nam et mutæ animantes quum alterius orbantur illacrimari videntur; fides, omnes enim hanc in nobis ipsis gignimus; spes, nam et quum baptizamur, et quum fœneramur et navigamus et serimus, meliora speramus. Igitur si (ut demonstratum est) caritas in nobis naturalis virtus est, hæc vero vinculum atque impletio legis est;12 profecto non longe a natura virtutes sunt.13 Erubescant ergo qui in istarum exercitatione virtutum, imbecillitatem atque impotentiam prætendunt. Supra naturam sunt, fateor, castitas, iracundiæ evacuatio, humilitas, oratio, vigiliæ, jejunium perpetuaque compunctio. Ex his, aliarum quidem homines, aliarum vero angeli, aliarum vero archangeli, aliarum Deus ipse Verbum, magister et dator est.
In comparatione malorum oportet nos quod levius fuerit eligere: puta, quum plerumque ad orationem adsistimus, adveniunt Fratres ad nos, necesseque est e duobus alterum contingere, aut scilicet orationem derelinquere, aut Fratrem a nobis absque responsione tristem dimittere. Sed major est caritas oratione: hæc enim particularis est, illam vero virtutes omnes continere pro confesso habetur. — Quum venissem aliquando in castellum quoddam sive civitatem, sederemque ad mensam juvenis adhuc, duobus simul vitiis me oppugnari sensi: gulæ concupiscentia, atque inani gloria. Metuens tamen insanissimæ gulæ progeniem, inani gloriæ magis me superandum dedi. — Cognovi ego gastrimargiæ spiritum sæpe in juvenibus inanis gloriæ dæmonem vicisse: et merito. Apud eos quidem qui in mundo sunt, radix omnium malorum est avaritia, apud monachos vero gulæ concupiscentia.14
Sunt apud spirituales viros quædam plerumque vilissima vitia, mira Dei dispensatione in eis relicta, ut propter vilia illa quæ sine peccato sunt, se ipsos semper valde accusantes, humilitatis opes inviolabiles acquirant. — Fieri non potest ut is qui sine subjectione vivit, humilitatem statim in principio acquirat: siquidem et is qui artem aliquam instinctu proprio, nullo docente, didicit, umbras atque imagines sequitur. — In duabus maxime generalibus virtutibus activam vitam Patres definiunt, et merito: videlicet in humili abstinentia et simplici obedientia. Illa vero per hanc, humilitatem servat illæsam. Quocirca luctus quoque duplex est: quippe et qui peccatum jugulat, et humilitatem efficit.
Piorum quidem est omni petenti dare; magis vero piorum, etiam non petenti tribuere;15 ab eo autem qui tollit a se aliquid, non exigere, quum maxime id possint, illorum tantummodo proprium est quos nulla tangit perturbatio.
In omnibus perturbationibus et vitiis, omnibusque virtutibus, nos ipsos sollicite inquirere non desinamus ubinam sumus, in initiis, an in medio, vel in fine. — Cuncta adversum nos tentationum bella vel dæmonum, ex his tribus maxime causis constant: aut scilicet ex voluptatis studio, aut ex superbia, aut ex illorum invidia. Extremi quidem ex his beati, medii prorsus infelicissimi, primi vero usque in finem permanent inutiles.
Est quidam sensus, imo vero habitus, qui ferre potens (id est laborum potentissimus) dicitur: a quo is qui captus fuerit, non jam formidabit, nec laborem unquam aversabitur. Hoc venerando habitu martyrum animæ detinebantur, quum supplicia fortiter perferrent ac facile contemnerent.
Aliud est cogitationum custodia, aliud observatio animi. Quantum distat ortus ab occidente, tantum secunda priore sublimior est et laboriosior.
Aliud est contra cogitationes orare, aliud his contradicere et reluctari, aliud eas contemnere ac penitus spernere. Atque priori illi quidem attestatur qui dixit, Deus, in adjutorium meum intende, et his similia. Sequenti vero, qui ait: Et respondebo exprobrantibus mihi verbum contradictionis; et rursus: Posuisti nos in contradictionem vicinis nostris. Tertii vero est testis ille qui cecinit: Obmutui, et humiliatus sum, et non aperui os meum, et posui illi custodiam, quum consisteret peccator adversum me; et iterum: Superbi agebant inique usquequaque, a contemplatione autem tua non declinavi. Medius quidem horum modus priore sæpe utitur, quia non satis per se præparatus et instructus est. Prior autem nondum ita institutus est ut secundo modo inimicos repellere possit. Tertius autem penitus dæmones fugavit, abjecit et respuit.
Impossibile est per naturam ut res incorporea terminetur a corpore; sed omnia tamen ei possibilia sunt qui Deum possederit. — Sicut hi qui olfactus sensu integerrime vigent, eum qui clam habet aromata ignorare non possunt; ita et anima purissima fragrantiam odoris quam ipsa ex Deo acquisivit, fœtoremque a quo ipsa liberata sit, si sit in aliis, agnoscere, ceteris sine odoris sensu permanentibus, solet.
Non quidem omnes beata tranquillitate pacificos fieri possibile est, cunctos tamen salvari et reconciliari Deo non est impossibile. — Non tui alienigenæ illi dominantur, qui Dei dispensationes arcanas atque ineffabiles sive visiones quæ fiunt in hominibus curiose inquirere volunt, Deumque personarum acceptorem esse clam suggerunt. Ejusmodi quippe elationis filii et agnoscuntur et sunt.
Sæpe cupiditatis atque avaritiæ spiritus humilitatem simulat: ita et inanis gloriæ spiritus sicut et voluptatis, ad erogandas eleemosynas hortatur. Si igitur ab utrisque nos mundos servemus, in omni loco misereri non desinamus. — Aiunt quidam, dæmones obluctari dæmonibus; ego omnes eos novi nostram inquirere perditionem. — Spiritualem omnem operationem, visibilem sive intellectualem, præcedit propositum nostrum optimumque desiderium, quæ ex cooperatione Dei in nobis fiunt. Nisi enim priora præcesserint, secundum subsequi non solet.
Si tempus omni rei sub cœlo est, ut ait Ecclesiastes, inter homines vero nostræ quoque conversationis sacratæ, res constant; inspiciamus diligentius, si placet, et quid pro tempore fieri conveniat quæramus. Est enim omnino in his qui certant, tempus subjectionis tranquillitatis, et tempus perturbationis ob certantium infantiam; tempus lacrimarum, et tempus duritiæ cordis; tempus subjectionis, et tempus imperandi; tempus jejunii, et tempus communicationis; tempus belli inimici corporis, et tempus mortis concupiscentiæ ferventis; tempus hiemis et tempestas animæ, et tempus serenitatis mentis; tempus tristitiæ cordis, et tempus gaudii spiritualis; tempus docendi, et tempus audiendi; tempus inquinationum, fortassis ob elationem, et tempus munditiæ propter humilitatem; tempus luctationis, et tempus tutissimæ quietis vel remissionis; tempus solitariæ quietis, et tempus necessariæ nec dissolutæ distractionis; tempus infatigabilis orationis, tempusque integerrimi et indissimulati ministerii. Non ergo ante tempus quæ sunt temporis propria quæramus, mentis superbia decepti. Non in hieme calorem, neque in serente manipulos quæramus: est enim tempus serendi labores, et tempus metendi ineffabiles gratias. Alioqui in tempore quæ sunt propria temporis non referemus.
Quidam ante labores, quidam in ipsis laboribus, plerique post labores, alii in ipsa morte, sacra laborum suorum præmia per ineffabilem Dei providentiam reportaverunt. Quærendum quis horum altero fuerit humilior.
Ps. lxix, 2.
Ps. cxviii, 42.
Ps. lxxix, 7.
Ps. xxxviii, 3, 10, 2.
Ps. cxviii, 51.
Eccle. m, 1.
Est quædam desperatio quæ ex peccatorum multitudine et conscientiæ onere atque intolerabili mœrore venit, dum anima multitudine vulnerum plusquam submergitur, atque illorum pondere in desperationis profundum præcipitatur; est et alia, quæ ex superbia nobis atque elatione contingit, dum scilicet nos ipsos veluti indignos ea quæ forte nobis accidit calamitate existimamus. Hanc vero in utrisque, qui diligenter observet, proprietatem inveniet, quod alter se ipsum jam vitiis indifferenter exponit, alter vero exercitatione desperationi propior fit: quod absurdum atque omnino inconveniens videtur. Sed horum alterum continentia bonæ spei conjuncta, alterum vero humilitas ac nullum judicare, sanare consuevit.
Minime vero admirari ac velut in re nova perturbari debemus, quum aliquos videmus mala operari, et bona ex se verba proferre: nam et in paradiso fortasse serpentem illum elatio quum extulisset perdidit.
Hæc tibi forma, hæc regula sit in omni conatu tuo, omnique vivendi genere, sive id subjectum sive non subjectum sit, sive visibile sive intellectuale, an secundum Deum proprie sit. Verbi gratia: quoties rudes adhuc aliquid omni studio agere nitimur, nisi ex ejus actione plus humilitatis in anima accipiamus quam prius habuerimus, non mihi videtur nos secundum Deum illud moliri, sive parvum sive magnum sit, atque in nobis quidem infantibus ac rudibus, hoc divinæ voluntatis firmum signum est; in mediis vero fortasse sit bellorum sedatio ac discessus; porro in his qui perfecti sunt, divini luminis adjectio et copia, secundum Deum id esse quod instituunt significabit.
Ea quidem quæ parva apud magnos sunt, non sunt utique parva; magna vero apud parvos, non usquequaque perfecta. — Aer purgatis nubibus clarissimum solis jubar ostendit; anima vero anticipationibus libera et remissione dignata, divinam lucem protinus adspexit. — Aliud est peccatum, aliud otiositas, aliud desidia, aliud vitium, aliud ruina. Qui potest quærere in Domino, id apertius quærat.
Quidam mirabilia operari esseque in spiritualibus gratiis conspicuum, præ omnibus beatum ducunt, ignorantes plurima esse excellentiora, quæ idcirco tutiora sunt ac sine ruinæ metu, quod sunt occulta.
Is quidem qui perfecte purgatus est, ipsam (etsi non ipsam) animam proximi videt quomodo affecta sit; qui autem adhuc imperfectus est, ipsam per corporis habitum conjicit. — Sæpe ignis exiguus totam silvam emundavit: sic et minima caverna totum nonnunquam laborem corrupit ac perdidit.
Sæpe fit ut requies per inimicitias vim animæ exsuscitet, nec tamen concupiscentiæ ardorem excitet; fit item nonnunquam ut ingens carnis afflictio ipsos etiam fortasse motus moveat, ut non in nobis ipsis confidamus, sed in Deo, qui carnem hanc incognite mortificat viventem.16
Quum aliquos secundum Deum nos diligere viderimus, id cautissime servemus ut confidentiam omnino fugiamus: nihil enim ita caritatem solvere odiumque consuevit efficere sicut confidentia.
Intellectualis ac valde decorus ac lucidus est animæ obtutus, omnemque speciem sive ideam post incorporeas substantias excellit. Ex quo fit ut vitiosi quoque sæpe aliarum animarum cogitationes pro ingenti ad illas dilectione possint cognoscere: idque tum magis, quum a carnis luto demersi per sordes non fuerint.
Si nihil ita Dei purgatissimæ naturæ contrarium est ut materia omnis, qui legit intelligat. — Observationes in sæcularibus quidem obsistunt divinæ providentiæ, in nobis autem intellectuali scientiæ. — Hi quidem qui sunt imbecilles et infirmi, ex corporis calamitatibus et periculis exterioribusque tentationibus a Deo se visitari cognoscant; qui vero perfecti sunt, ex præsentia Sancti Spiritus et adjectione gratiarum.
Quoties quietis causa lectulo decubuerimus, adveniens immundus spiritus iniquas ac sordidas cogitationes veluti spicula quædam jaculatur in nos, ut quum per desidiam ad orationem non exsurgimus, neque contra illum ocius armamur, in sordidis obdormiamus cogitationibus, sordidaque videamus somnia. — Est e spiritibus unus qui præcursor dicitur, qui nos e somno surgentes protinus excipit, primumque nostrum cogitatum inquinare nititur. Da Domino primitias diei tuæ: erit enim tota ejus qui prior occupaverit. Memorabile verbum atque auditu dignissimum operarius quidam optimus locutus est: Ab ipso (inquit) matutino tempore, cursum totum meum diei scio.
Multa sunt pietatis ac perditionis itinera: quocirca sæpe dum quis alteri adversatur, alii libentius et carius jungitur; amborumque intentio grata et accepta est apud Deum.
Certant quidem adversum nos totis viribus dæmones, et in eis quæ nobis contingunt tentationibus, indignum aliquid vel dicere vel facere suggerunt: quod quum non potuerint efficere, jam quietis nobis adstantes, ut superbam Deo gratiarum actionem referamus hortantur.
Hi quidem qui superna sapiunt, si separentur, sursum iterum per partes redeunt; qui vero infima, infra rursus eunt: eorum enim qui separantur nullum præterea est medium.
Una ex creaturis in alio, non in se ipsa, ut esset accepit; mirumque sane est quo modo extra eum in quo esse cœpit, constare solet. — Pias quidem filias matres pariunt; matres autem Dominus condidit. Prædicta quoque regula in contrariis uti non insipienter possumus.
Formidolosum ad prælium egredi Moyses (imo per Moysen Dominus) vetat, ne forte sit error animæ novissimus major priori lapsu corporis atque perniciosior:17 ac merito.
DE EADEM.
Quemadmodum cervus solis adustus ardoribus latices desiderat, ita apud monachos desideratur divinæ bonæ voluntatis comprehensio, prætereaque et commixtæ et contrariæ cognitio. De quibus multus revera nobis est sermo, atque ad interpretandum difficilis:18 ut scire possimus quænam illa sint nostra opera quæ sine dilatione fieri atque omni mora citius debeant, secundum eum qui dixit, Væ qui differt de die in diem, et de tempore in tempus;19 quænam rursus morosius atque cum consideratione, sicut ille admonet qui ait, Cum gubernatione fit bellum; et rursus, Omnia honeste et ordinate fiant.20 Non est sane una minimarum rerum, hujusmodi ad judicandum difficilia, citius, judicio non aberrante, discernere. Nempe enim et divinus David, qui et Spiritum Sanctum habebat in se loquentem, hoc sæpius orare videtur:21 nunc quidem, Doce me facere voluntatem tuam, dicens, quia tu es Deus meus;22 nunc vero, Deduc me in veritate tua; et rursum, Notam fac mihi viam, Domine, in qua ambulem, quoniam ad te ab omni cura et perturbatione sæculari levavi animam meam et exaltavi.2324
Quicumque revera voluntatem Christi addiscere volunt, suam prius voluntatem studiose mortificare debent; deinde vero fide atque innocua simplicitate orantes, Patrumque sive Fratrum animas summa cordis humilitate ac sine cogitationum hæsitatione interrogantes, quæ illi consulunt, tanquam ex Dei ore suscipiant, etsi contraria suæ intentioni sint quæ ab illis fuerint dicta, etiam si hi qui interrogantur non valde spirituales sint.2526 Neque enim est injustus Deus ut animas decipiat quæ se per fidem et innocentiam, proximi consilio atque judicio humiliter submiserint. Etsi enim irrationabiles ac muti illi fuerint a quibus petimus, is tamen qui loquitur, immaterialis est atque invisibilis. Ingenti humilitate pleni sunt qui prædictam regulam nihil hæsitantes sequuntur. Nam si quidam in psalterio suum implevit problema, quantum putatis rationalem mentem atque intellectualem animam muto sono esse excellentiorem?27 Plurimi vero quum necdum perfectum hoc et leve bonum, ideo quod sibi nimium placerent, percepissent, sed ex se ipsis atque in se ipsis quidquid Deo gratum et acceptum sit niterentur comprehendere, varia valde et plurima de hoc nobis judicia dictarunt.
Quidam vero talia quærentes, cogitationem suam ab omni affectione removerunt, et in utrisque consiliis ac voluntatibus animæ se collocaverunt, videlicet in annuente et contradicente, mentemque suam omni voluntate propria mundatam per ardentissimam orationem Domino sistentes, ad certum diem agnitione voluntatis illius potiti sunt, sive intellectuali mente cum mente nostra intellectualiter loquente, sive intentione una perfecte ex anima deleta. Alii ex ea quæ conatum sequitur vexatione et distributione*, hanc esse voluntatem Dei didicerunt, secundum eum qui ait:28 Voluimus venire ad vos et semel et secundo, et impedivit nos Satanas. Contra alii rursus ex insperato Dei adjutorio, hoc gratum Deo atque acceptum esse senserunt, illud dicentes:29 Omni proponenti bonum Deus cooperatur. — Is qui Deum in semetipso per illustrationem possidet, in emergentibus et morosioribus rebus secundo modo secundum tempus certior fieri a Deo non solet. Hæsitare vero in judiciis ac diu in incertum nutare, animæ lumine carentis atque inani gloriæ deditæ certum argumentum est. Abest a Deo injustitia, eosque qui cum humilitate pulsant, excludi non patitur.*
Intentio semper in omnibus apud Deum discutienda est, et in his quæ urgent et in his quæ differri debent. Omnia enim quæ affectione vituperabili et inquinatione omni munda, propter Dominum proprie nec propter aliud aliquid fiunt, et si non sint omnino optima, nobis tamen ut optima imputabuntur. Nam earum rerum quæ supra nos sunt inquisitio, nequaquam finem securum atque tutum possidet. Arcanum est valde Dei circa nos judicium: mira namque dispensatione sæpe voluntatem suam a nobis abscondi Deus vult, sciens quod si hanc didicerimus, non illi obtemperaremus, pluraque vulnera susciperemus. — Rectum cor varietate rerum liberum evasit, atque in innocentiæ navicula tute navigat.
Sunt animæ quædam divino amore et cordis humilitate fortes, quæ eas quoque actiones quæ supra se sunt alacriter aggrediuntur; sunt item superba corda quæ hoc ipsum faciunt. Intentio est inimicis nostris, quæ supra vires nostras sunt nobis sæpe suggerere, ut dum illa perficere non possumus, mœrore ac anxietate animi fatigati, ab his quæ possumus cadamus, risumque maximum inimicis nostris faciamus. Vidi imbecilles animas ac debilia corpora, pro peccatorum multitudine superiora ac majora se certamina arripere, nec ea posse sustinere. Quibus ego: Humilitatis, inquam, non laborum magnitudine, Deus pœnitentiam metitur ac judicat.
Plerumque educatio supremorum malorum causa est, interdum vero et familiare pessimorum contubernium; sæpe tamen etiam perversa anima ipsa sibi ad perditionem sufficit. Qui a duobus illis segregatus est, a tertio quoque fortasse liberabitur. Qui vero a tertio tenetur, reprobus in omni loco erit: nullus enim cœlo certior ac tutior est.
Ab his quidem qui adversum nos mala voluntate dimicant, sive infidelibus, sive non rectæ fidei hominibus, post primam et secundam correptionem quiescamus;30 his autem qui veritatem addiscere cupiunt, benefacere in æternum non lassescamus: utrisque autem ad confirmationem nostri cordis utamur.
Irrationabilis ille valde est qui virtutes Sanctorum quæ supra naturam sunt audiens, de se ipso desperat. Imo vero illæ in altero e duobus te optime erudiunt: aut enim ad imitationem sanctæ formæ excitant; aut ad tui ipsius agnitionem et ejus quæ in te est fragilitatis demonstrationem, per beatissimam humilitatem te convertunt.
Sunt inter immundos spiritus reliquis nequiores, qui peccatum solos operari nos minime consulunt, ut graviori supplicio nos mulctandos parent. — Vidi consuetudinem malam alterum ab altero didicisse, eumque qui docuerat, in se ipsum revertisse, et pœnitentiam agere cœpisse atque a malo quievisse; sed tamen pro mala discipuli actione invalida fuit ipsius pœnitentia.
Summa, revera summa est atque ad comprehendendum perdifficilis malignorum spirituum nequitia, paucisque perspecta et cognita, ne paucis quidem, ut reor, tota cognita. Quomodo et delicatius viventes et saturitate distenti, vigilamus tanquam maxime sobrii simus, jejunantes autem atque in ærumnis degentes, somnis miserabiliter dejicimur? soli quiescentes, obduramur, et degentes cum aliis, compungimur? fame confecti, in somniis tentamur, impleti vero, sine tentatione persistimus? per inediam obtenebrati et sine sensu compunctionis efficimur, porro in potu vini hilares atque ad compunctionem proni ac faciles sumus? Ad hoc qui in Domino potens ac idoneus est, eos qui sunt sine lumine illustret: nos enim hactenus ad hujusmodi sine lumine et minus idonei sumus. Illud tamen dicimus, quod non semper ex dæmonibus hujusmodi mutatio fit, sed plerumque etiam ex concretione datæ mihi (nescio quo pacto) sordidæ atque illecebrosæ pinguedinis. Ceterum pro hac ad discernendum non facili prædictorum concidentia, sincerissime semper deprecemur Deum; et si quidem post orationem atque post ejus tempus, eodem modo id quod fit operari invenerimus, procul dubio sciemus id non ex dæmonibus esse, sed ex natura: plerumque enim divina providentia per contrarias res nobis benefacere vult, elationem per omnia comprimens naturæ.
Est quidem gravissimum, velle abyssum judiciorum Dei curiose perscrutari: nam in navicula elationis curiosi navigant. Dicenda tamen aliqua sunt ob multorum imbecillitatem.
Interrogavit quidam aliquem ex his qui videre poterant: Quidnam sit quod prænoscens Dominus quorumdam ruinas, eos maxime gratiis exornat? Ad quem ille: Ut reliquos quoque, ait, spirituales viros cautiores faciat, liberumque ostendat arbitrium, atque in judicio inexcusabiles eos qui lapsi sunt faciat.
Lex quidem ut imperfecta, Attende, ait, tibi ipsi; Dominus autem ut perfectissimus etiam correptionem fratris nobis mandavit, dicens, Si peccaverit in te frater tuus, et quæ sequuntur. Si munda est ergo reprehensio tua atque humilis, imo vero admonitio, quod præcepit Dominus implere non negligas, et in eis quæ maxime possibilia sunt; quod si nondum ad hoc pervenisti, vel in legis exercere servitio. — Noli mirari quum videris etiam amantissimos tuos reprehensionum tuarum causa inimicos tibi fieri: dæmonum quippe instrumenta sunt hujusmodi leves, et maxime qui sibi inimici sunt.
Tenet me vehemens admiratio quomodo quum in virtutibus quidem omnipotentem Deum sanctosque angelos adjutores habeamus, in contrariis autem malum et solum dæmonem, paratius tamen ac velocius ad vitia flectamur. De his ergo diligentius loqui nec possum, nec volo.
Si cuncta quæ facta sunt naturam suam servent, sicque ut facta sint permaneant, quomodo, ut ait magnus Gregorius, imago Dei sum, et luto commisceor? Sin autem creatura aliqua aliter quam facta fuerit constat, omnino cognationem suam inexplebiliter appetit.3132 — Omni arte (ut ita dixerim) omnique studio quisque uti debet, ut lutum hoc a terra elevans, in Dei solio collocet. Nullus itaque difficultatem causetur ascensus: via enim et janua cunctis aperta est.
Auditio quidem earum virtutum quas gessere spirituales Patres, mentem atque animam ad æmulationem excitat; porro doctrinæ auditus ad imitationem hujusmodi æmulos perducere solet. — Discretio est in tenebris lucerna, errantium reditus, cæcutientium illuminatio. Discretus est sanitatis inventor morbique emendator.
Duobus modis omnes qui parva quæque admirantur hoc perpeti solent, aut propter summam ignorantiam, aut ex intentione servandæ humilitatis, proximi opera magnificantes atque extollentes.
Contendamus toto annisu non solum luctari, sed etiam bellare contra dæmones. Nam qui luctatur, nunc quidem vulnerat, nunc autem vulnera excipit; qui vero bellum gerit, semper insequitur hostem.
Qui vicerit vitia, dæmones vulnerat; ac per id quod se habere vitia simulat, inimicos fallit, perduratque inexpugnabilis. — Quidam ex Fratribus aliquando ignominia affectus est, et quum omnino corde motus non fuisset, in mente secretius oravit, atque ita in ignominiis lamentari cœpit, hac ficta perturbatione tranquillitatem suam sapientissime abscondens. Alius item ex Fratribus quum primam sessionem omnino non cupit, hanc se appetere avidissime finxit. Illius vero castitatem quibus verbis eloquar, qui quasi peccandi causa lupanar ingressus, meretricem ipsam ad pœnitentiam traxit? Cuidam item solitario quum primo mane quidam uvæ botrum attulisset, jamque is qui obtulerat profectus ab illo esset, summo quodam ac celeri impetu illum devoravit absque appetitu ullo, per hoc se ipsum gulæ addictum dæmonibus indicans, atque illos ludens. Alius item quum modicas amisisset palmas, tota die se mœrentem finxit. — Summa istis vigilantia opus fuit, ne forte dum hostes ludere nituntur, illis magis ipsi ludibrio fierent. Hi enim revera illi sunt de quibus ait Apostolus:33 Ut seductores, et veraces.
Si quis corpus castum offerre Deo cupit et cor mundissimum illi ostendere, observet omni studio ut non irascatur atque continentiam custodiat: absque his enim omnis labor noster erit inutilis.
Sicuti varia sunt humanorum oculorum lumina, ita permultæ sunt ac differentes quæ in anima fiunt intellectualis Solis illustrationes. Alia namque est quæ per corporis lacrimas, alia quæ per animæ, alia item quæ per corporis oculos, alia quæ per intellectuales, alia quæ ex auditu verbi, et alia quæ sua sponte movetur in anima lætitia, alia item quæ ex solitudine, et alia quæ ex obedientia nascitur. Præter hæc omnia, alia est singularis, quæ modo quodam proprio, Christo per ecstasim intellectuali lumine secrete atque ineffabiliter sistit.
Sunt virtutes, et sunt virtutum matres. Sapiens itaque magis ut matres acquirat contendet. Matrum quidem Deus ipse in sua actione est magister, filiarum autem plurimi.
Caveamus ne forte deliciarum abstinentiam multo somno suppleamus: hoc enim insipientium est opus, sicuti econtra. Vidi pietatis athletas quum casu aliquo modice ventri indulsissent, citius totis noctibus stando miserum fortiter cruciasse, jamque cum gaudio saturitatem fugere atque adversari didicisse.
Luctatur acriter avaritiæ spiritus cum his qui nihil possident; quum vero dejicere eos instituto suo non potuerit, tunc jam occasionem pauperum præferens, expeditissimos mundanis rebus iterum implicari et impediri suadet.
Quoties pro peccatis nostris mœremus et tristes sumus, præceptum Domini ad
Petrum ad memoriam revocare non desinamus, ignoscendi scilicet septuagies septies peccanti.34 Quod enim alteri mandavit, ipse profecto magis implevit. Quum vero nostris meritis extollimur, ejus rursus meminerimus qui ait: Qui totam legem spiritualem impleverit, offenderit autem in uno, factus est omnium reus.35
Quidam sunt nequam invidorumque spirituum status qui sponte a sanctis se subtrahunt, ne si illos his bellis quæ vincere non possunt inquietent, coronas eis inviti ministrent.
Beatos quidem esse pacificos nullus est qui refragetur:36 ego discordantes etiam beatos vidi. Duo quidam impuro se invicem amore diligebant. Quod quum animadverteret vir prudens atque probatissimus, serendi inter illos odii se ministrum fecit, illi quidem apud hunc derogans, ut qui eum maledictis insectaretur, et huic apud illum similiter; valuitque sapientissimus humano astu dæmonum nequitiam repellere, odiumque inserens, fornicationis vinculum solvit.
Sunt qui mandati gratia mandatum excludant. Vidi enim juvenes se invicem castissimo amore ac secundum Deum diligentes, qui tamen dum aliorum conscientiam inde lædi conspicerent, convenit inter eos ut se ab invicem ad tempus elongarent.
Sicuti contraria sunt nuptiæ et funus, ita male sibi conveniunt superbia et desperatio. Videas tamen ex dæmonum perversitate sæpe constare utraque simul.
Sunt nonnulli ex spiritibus immundis qui interpretationem divinarum Scripturarum nobis in exordiis enuntiant. Hoc autem in illorum ut plurimum cordibus agere solent, qui inani gloriæ student, et illorum in primis qui externæ sapientiæ litteris eruditi sunt, ut illos sensim fallentes, in hæreses et blasphemias deducant. Ex ea vero turbatione effusaque ac turpi lætitia quam enuntiationis illius tempore in anima nostra fieri senserimus, dæmonum theologiam, imo vero machologiam, id est loquacitatem, agnoscimus.
Ordinem quædam et initium, quædam vero ex his quæ facta sunt finem etiam ab eo qui illa fecit acceperunt; virtus vero finem habet infinitum.37 Omnis enim (ait Psalmista) consummationis vidi finem; latum vero ac infinitum mandatum tuum nimis. — Si quidam boni ac probati operarii ex vita activa proficiunt in virtutem contemplationis, si caritas nunquam desinit, si Dominus custodiet introitum timoris tui et exitum caritatis tuæ;383940 hujus profecto possessio infinitus est finis, in qua proficere nunquam desistemus, non in præsenti, non in futuro, lumini scientiæ lumen adjicientes. Etsi enim plerisque quod dicturi sumus novum videbitur, dicemus id tamen secundum eam quam prædiximus demonstrationem. Equidem, o admirabilis Pater, nec ipsas quidem intellectuales angelicasque substantias dixerim carere profectu; sed eas quoque magis gloriæ gloriam et scientiæ scientiam semper adjicere definio.
Noli mirari, si dæmones nonnunquam nobis veras cogitationes suggerunt, eisque intellectualiter contradicunt: ea est enim inimicis nostris intentio, ut per hoc nobis persuadeant se nostras quoque intimas cogitationes agnoscere.
Noli amarus esse ac nimium severus judex, quoties aliquos videris docere magna, et operari negligentius: sæpe namque supplevit defectum operis utilitas verbi. Non omnes æqualiter omnia habemus: in quibusdam enim sermo uberior est opere; in aliis rursus secundum primo majus est.
Malum quidem Deus neque fecit neque creavit. Seducti sunt ergo qui aiunt vitia quædam in anima esse naturalia, ignorantes quod constantes naturæ proprietates nos convertimus in vitia. Puta: Semen inest nobis per naturam ob liberorum procreationem; nos illud in fornicationis turpitudinem transtulimus. Inest nobis a natura furor ut illo contra serpentem utamur; nos adversus proximos illo usi sumus. Inest nobis æmulatio ut virtutes æmulemur; nos in malam partem æmulamur. Adest animæ per naturam gloriam desiderare, at supernam; adest illi superbire, sed adversus dæmones; inest similiter et gaudium, sed ut in Domino et de proximi prosperitate lætemur. Accepimus et servare memoriam injuriarum, sed contra inimicos animæ; accepimus ab illa cibi appetitum, non luxuriæ.
Anima impigra et alacris, contra se dæmones provocat: multiplicatis adversus eam bellis, coronæ quoque multiplicantur. — Qui non pulsatur bellis, prorsus non coronabitur; qui in his casibus qui contingunt non perturbatur neque animo lassescit, is ut fortissimus bellator ab angelis glorificabitur. — Tres quidam noctes in terra quum fecisset, penitus revixit; qui vero tres horas vicerit, non morietur.
Si quando ex disciplina, divina nobis dispensatione permissa, Sol ille justitiæ postquam in nobis ortus fuerit agnovit primum occasum suum, posuit omnino tenebras, et facta est nox.41 In ipsa vero jam pertransibunt ad nos hi qui prius recesserant feri leonum catuli omnesque bestiæ spinosarum passionum, rugientes ut rapiant eam quæ est in nobis spem, et quærentes sibi a Deo vitiorum escam, sive per intentionem et voluntatem, sive etiam per actum. Ortus est iterum nobis Sol per obscuram humilitatem, et ad se ipsas bestiæ congregatæ sunt, atque in cubilibus suis, videlicet in cordibus voluptuosis, collocabuntur, et non in nobis.42 Tunc dicent inter dæmones: Magnificavit Dominus facere misericordiam cum eis. Quibus nos respondebimus: Magnificavit Dominus facere nobiscum; facti sumus lætantes, vos autem persecutionem passi estis.43
Ecce Dominus sedet super nubem levem, animam videlicet ab omni concupiscentia terrena exaltatam;44 et veniet in Ægyptum, scilicet cor pridie obtenebratum, et movebuntur manufacta simulacra et sordidæ cogitationes mentis.
Si Christus ab Herode corporaliter fugit, et quidem omnipotens, addiscant improbi et temerarii non se ipsos in medias tentationes immittere.45 Non des enim, inquit, in commotionem pedem tuum, et non dormitabit qui custodit te angelus.46
Connexus atque adjunctus est fortitudini fastus, veluti cypresso taxus arbor. Cura sit nobis perpetua atque indefessa ne tenuis quidem cogitatio ascendat in mentem nostram, quæ bonum nos ullum vel minimum habere suggerat. Quod si hanc proprietatem diligenter observantes, invenerimus mentem nostram hujusmodi cogitatione pulsari, tunc revera nos in defectu adhuc esse intelligamus. Inquire etiam infatigabiliter vitiorum argumenta, tuncque plura ex his tibi inesse cognosces: quæ dum in morbis adhuc sumus, discernere (sive per infirmitatem, sive quod nos ante profundissime occupaverint et penitus sibi vindicaverint) non possumus.
Propositum judicat Dominus; in his vero quæ possibilia sunt nobis, actionem quoque clementer inquirit. — Magnus ille quidem qui nihil quod factum possibile fuerit, facere omisit; major autem qui per humilitatem, etiam quæ ultra vires suas sunt agere conatur. — Plerumque dæmones ea quæ leviora sunt et magis utilia nos vetant; quæ vero difficiliora laborisque pleniora sunt, ea magis arripere hortantur.
Invenio Joseph illum castissimum ideo beatum dici, quod peccatum caute declinaverit, non quod se impassibilem ostentarit.47 — Quærendum vero nobis est, quot quibusve modis peccati declinatio coronis donetur.48 Aliud enim est umbram fugere, aliud ad Solem justitiæ accurrere.
Obtenebratio causa fit offensionis, offensio vero lapsus occasio est, lapsus vero mortis. — Sæpe hi qui per nimiam vini potationem obtenebrati sunt, aquam bibentes, ad sobrietatem mentis revocati sunt: ita et qui obscurati vitiis fuerant, per lacrimas resipuerunt.
Aliud est perturbatio, aliud effusio, aliud excæcatio. Priorem illam sanavit continentia, sequentem quies solitaria, tertiam obedientia et Deus propter nos obediens effectus.
Nos ex duobus exemplis eorum qui terrena et infima purgare solent, duas convenientissime purgationes eorum qui superna sapiunt colligimus: et fullonum quidem officinam, exempli causa, dicimus cœnobium secundum Deum, quod sordes et crassitudines atque turpitudinem animarum diluit ac resecat; tingentium vero officina est anachoresis his qui in cœnobii exercitatione lasciviam et memoriam injuriarum et iracundiam deposuerunt, jamque ex eo ad quietem solitudinis migraverunt.
Aiunt quidam, quod in eadem delicta denuo incidere, ex defectu contingat pœnitentiæ congruæ, ex qua prioribus malis emendatio inferri solet. — Quærendum vero, num omnis quoque qui in eadem peccata non incidit, digne etiam pœnitentiam egit. — Inciderunt quidam in eadem delicta, sive prioribus profunda oblivione sepultis atque obrutis, sive quod ex voluptate nimium clementem Deum sibi suggesserunt, sive quod de salute sua desperaverunt. Si quis vero me non minus clementer accusare velit, id quoque addiderim, quibusdam hoc ideo contingere, quod inimicum istum jam vincere non possunt, se per consuetudinis tyrannidem violenter subjugantem.
Inquirendum quoque diligentius, quomodo anima quum sit incorporea, ejusdem substantiæ spirituum ad se venientium naturam videre solita non sit: num forte propter conjunctionem, quam solus ille novit qui conjunxit?
Interrogabat aliquando me quidam scientia maxime illustris, his me verbis compellans: Dic, oro, dic scire cupienti mihi, quinam spiritus humiliare mentem, quive exaltare in peccatis soleant? Ego quum ad hujusmodi consultationem hæsitarem, meque id nescire juramento firmarem, demum me is qui discere venerat instruxit, ita paucis dicens: Quum tibi discretionis fermentum dedero, de reliquis tibi cum labore inquirendum relinquam. Fornicationis et iracundiæ spiritus, gastrimargiæ item, acediæ et somni, mentis cornu extollere non fere consueverunt. Porro avaritiæ et principatus appetendi et loquacitatis spiritus, aliique plurimi, malum malo adducere solent: idcirco judicandi quoque spiritus his proxime accedit.
Si quis quum ad sæculares profectus fuerit aut eos ipse susceperit, ex illorum separatione tristitiæ jaculum et non magis lætitiam susceperit, utpote impedimento et laqueo expeditus; hic aut ab inani gloria aut a fornicationis spiritu illuditur. — Ante omnia qua ex parte venti flatus impellat inquiramus, ne vela in aliam partem quam debuimus, expandisse inveniamur.
Exhortare ex caritate senes scientia et actione claros, qui corpora sua in exercitatione contriverunt, modicum sibi quietis indulgere. — Juvenes continenter vivere coge qui animas suas in peccatis contriverunt, sempiternum illis cruciatum ad memoriam revocans.
Possibile non est (quod et alibi diximus) statim in ipsis conversionis initiis gulæ concupiscentiam atque inanem gloriam a nobis omnino superari.49 Non tamen erit nobis tutum velle per delicias inani gloriæ resistere: superata namque inanis gloria iterum inanem gloriam gignit, in eis potissime qui rudes adhuc sunt. Imo vero per inediam adversus illam confligamus: veniet enim hora, et nunc volentibus est, ut et hanc subjiciat Dominus sub pedibus nostris.
Non eisdem oppugnantur vitiis qui juvenes et qui senes ad Dei servitium accedunt: sæpe enim diversis et penitus contrariis morbis laborant. Quocirca beata sane est et multum necessaria sancta humilitas, qua et in minoribus et senioribus certissima simul pœnitentia efficitur.
Non id te perturbet quod dicturus advenio. Raræ quidem sunt, sunt tamen animæ rectæ, et ab omni malitia et nequitia et simulatione et astu alienæ.50 Eis vero adversatur maxime hominibus admixta conversatio, quum possint, si ducem nactæ fuerint, veluti ex portu quodam quietis in cœlum conscendere, atque vitæ communis tumultibus et scandalis liberæ, sine ullo horum experimento persistere.
Lascivientes quidem, homines, iniquos autem angeli curare solent; superbis vero solus Deus mederi potest. — Et hoc nonnunquam fortasse sit caritatis species, proximo (quum se ad nos contulerit) permittere in omnibus facere ut vult, nobis tamen omnem hilaritatem ostendentibus. — Inquirendum quomodo et quatenus et quando et an pœnitentia, ut mala ita et bona solvere sit solita.
Summa nobis discretione utendum erit, ut noverimus quando stare et in quibus et quatenus adversus vitiorum materias luctari debeamus, et quando nos a colluctatione subducere: præstat enim interdum fugam potius ob imbecillitatem nostrarum virium eligere, ne moriamur. Videamus atque observemus cautius, quo in tempore et quomodo per amaritudinem fel exinanire possimus; qui dæmonum extollant et humilient; qui obdurent, et qui consolentur; qui tenebras nostris mentibus obducant, et qui rursus illustrationem simulent; qui tardos et hebetes, et qui contra astutos, qui tristes et lætos nos efficiant.
Non turbemur si initio statim nos ipsos proclives in vitia viderimus in stadio nostræ in hoc mundo conversationis: oportet enim causas omnes prius moveri, atque ita demum castitatem nobis obvenire. Feræ enim vitiorum belluæ dum interim occulerentur non perspiciebantur. — Quoties casu aliquo hi qui jam perfectioni propinquabant, in aliquo tenui delicto superati a dæmonibus fuerint, omni arte utantur ut hoc rursus centuplum diripiant.
Sicuti venti aliquando per serenitatem summa crispant æquoris terga, aliquando maris profundum turbare et vertere solent; ita et in tenebrosis malignitatis flatibus intellige. In his enim qui vitiosi hactenus sunt, ipsum sensum quoque cordis intimum fluctibus jactare solent; in his vero qui jam profecerunt, mentis tantum superficiem perturbant: quocirca hi quoque citius tranquillitatem propriam incontaminatam perstitisse sentiunt.
Perfectorum est agnoscere semper in animo quænam sit conscientiæ, quæ Dei, quæ etiam intentio exsistat dæmonum: non enim contraria ab initio statim dæmones suggerunt, ac ideo tenebrosa est revera atque ad inveniendum perdifficilis.
COMPENDIOSA SUPRA DICTORUM RECAPITULATIO
FIDES firma, abrenuntiationis est mater; quid autem contrarium sit liquet. — Spes indeclinabilis, rejiciendæ affectionis est janua; quid item contrarium sit manifestum est. — Caritas Dei, peregrinationis materia est; quid contrarium sit item constat.
Subjectionem genuit sui ipsius reprehensio appetitusque sanitatis. — Mortis meditatio, continentiæ est mater, fixaque memoria aceti dominici et fellis. — Pudicitiæ adjutrix est solitudinis quies, incentivorumque confractio, jejunium. — Cogitationum turpium adversatrix est contritio animæ.
Fides et peregrinatio mors est avaritiæ. Misericordia vero et caritas prodiderunt corpus. — Oratio intentissima et jugis acediam perdidit. Judicii vero memoria alacritatem præstitit. — Medicina furoris, ignominiæ dilectio hymnorumque cantus atque misericordia. — Nuditas rerum omnium, tristitiam suffocat; nullisque sensibilium rerum affici, intellectualium speculationem parit.
Silentium et solitudo, inanis gloriæ sunt hostes. Quod si fueris in medio, ignominiam arripe, nec pudeat te exhibere inhonorum. — Visibilem superbiam sanabunt mœstus et abjectus habitus, invisibilem vero solus qui est ante sæcula curabit. — Omnium ferarum venenatarum sensibilium interemptor est cervus, intellectualium vero humilitas interfectrix est.
Possumus ex naturalibus rebus cuncta intellectualia addiscere. — Sicut impossibile est ut serpens vetustatem suam exuat, nisi angustam cavernam prius ingrediatur, ita nos quoque anticipationes veteres et vetustatem animæ veterisque hominis tunicam, nisi per angustam et arctam jejunii et ignominiæ transeamus viam. — Sicut impossibile est ut gravatæ nimis carnibus volucres in cœlum evolent, ita et qui carnem suam nutrit et fovet, illuc ascendere non poterit. — Exsiccatum lutum jam non porcis usui esse ut ibi se volutent potest: ita et caro per abstinentiam marcida effecta, dæmonibus ultra non præbebit in se quiescendi locum.
Sicut viridium lignorum multitudo plerumque suffocat et exstinguit flammam, fumumque ingentem excitat; ita sæpe immodica tristitia fumo ac tenebris plenam animam efficit, lacrimarumque exsiccat aquas. — Ut sagittarius cæcus reprobus est, ita et discipulus contradicens perdetur. — Sicut probatum ferrum improbum acuere potest, ita Frater lætus et alacer negligentiorem sæpe servavit.
Sicuti volucrum ova si foveantur in stercore, vivificantur et in fetum erumpunt; ita et cogitationes nisi ex cordis abditis productæ manifestentur, in opus prodeunt. — Sicut currentes equi cursu invicem certant, ita et optima quæque societas se invicem excitat. — Sicut nubes solem abscondit, ita cogitationes malæ obtenebrant et perimunt mentem.
Sicut is qui sententia contra se lata ad damnationem proficiscitur, nihil de spectaculis curat aut loquitur; ita ne ille quidem qui veraciter luget, ventrem fovebit aliquando. — Sicuti pauperes quum thesauros regios adspiciunt, suam paupertatem amplius agnoscunt; ita etiam magnificas Patrum virtutes relegens, mentem suam omnino amplius humiliat. — Sicut ferrum etiam si nolit ad magnetem perfugit, naturæ vi secretissima pertractum; ita et qui anticipationibus delictorum assueti in earum habitum transierunt, violenter ab eis opprimuntur.
Ut oleum mare invitum etiam tranquillum facit, ita et jejunium nolentia quoque et reluctantia incentiva corporis exstinguit. — Sicut aqua angustiis conclusa in altitudinem tumens erigitur, ita sæpe anima angustata periculis [ad Deum per pœnitentiam ascendit et salvatur]. — Sicut is qui fert aromata, etiam si nolit ex odore proditur; ita et qui Dei Spiritum habet, ex verbis suis atque humilitate propria agnoscitur.
Ut venti perturbant abyssum, ita furor plus quam reliqua exagitat mentem. — Sicut quæ oculus non vidit, ea ex auditu solo quis non nimium gustare appetit, ita et virgines et casti corpore ingens inde levamen habent. — Sicuti fures quum arma regis aliquo in loco posita viderint, non illuc facile ascendunt; ita et qui cordi orationem conjunxit, non fortuito ab intellectualibus latronibus violari poterit.
Sicut ignis nivem ex se non gignit, ita et qui in hoc sæculo honorem quærit, nunquam cœlesti ac perenni honore potietur. — Sicut una sæpe favilla ingentem silvam consumpsit, ita unum reperitur bonum quod magnorum scelerum ingentem multitudinem delere possit.
Sicut sine armis feras belluas perimere non possumus, ita nec sine humilitate inirascentiam acquirere. — Sicuti per naturam vivi absque cibo non potest, ita et ei qui salvari cupit, ad mortem usque vel ad breve momentum se negligere non licet.
Ut solis radius domum per foramen ingressus, cuncta quæ in ea sunt illuminat; ita et timor Domini si fuerit in anima, cuncta ei peccata sua etiam minutissima ostendit. — Sicuti hi qui dicuntur cancri, capi facillime possunt, eo quod aliquando ante, aliquando retro gradiuntur; ita et anima nunc quidem ridens, nunc lugens, nunc vero deliciis affluens, proficere unquam non poterit.
Sicut qui somno gravantur, facile furibus patent; ita et qui secus mundum virtutes arripere gradiuntur, a prædonibus facile violabuntur. — Sicut is qui adversus leonem pugnat, si ab eo oculum aliorsum deflectat, confestim perit; ita et qui contra carnem suam pugnat, si hanc per quietem nimium foverit.
Sicut hi qui scalam putrem et fragilem ascendunt, ruere periclitantur; ita honor omnis et potentia et gloria, quæ humilitati adversissima sunt, omnem se habentem dejiciunt. — Sicut impossibile est ut qui esurit non recordetur panis, ita fieri non potest ut qui salvari cupit, exitus sui extremique judicii obliviscatur.
Quemadmodum aqua delet litteras, ita et lacrimæ abolere peccata solent. Sicut hi quibus non adest modus is, aliis litteras delere solent; ita et animæ quibus desunt lacrimæ, per mœrorem et gemitum summamque tristitiam peccata delent atque abscindunt.
Sicut stercoris copia multitudinem gignit vermium, ita multitudo ciborum, lapsuum et malarum cogitationum atque somniorum operatur multitudinem. — Sicut is qui compeditus est, ambulare non valet; ita et qui pecunias sibi thesaurizant, in cœlum ascendere non possunt.
Sicut plaga recens facile curari potest, ita et diuturna animæ vulnera difficillima ad sanandum sunt, etiam si sanari unquam possint. — Sicut impossibile est mortuum incedere, ita possibile non est eum qui desperaverit, salvari.
Qui fidem rectam servant nec a peccatis desistunt, hi vultui sine oculis assimilantur. — Qui fidem non habet et bona quædam forte operatur, is ei similis est qui haustam aquam in perforatum dolium immittit.
Sicut navis optimo gubernatore freta, in portum tutum Deo auxiliante ingreditur; ita et anima quæ pastori optimo innititur, facile in cœlum conscendit, etiam si mala plurima gesserit. — Sicut qui sine duce est, etiam si prudentissimus sit, facile in via errabundus incedit; ita et qui suo arbitrio monasticam viam pergit, etiam si in omni mundana sapientia fuerit instructus, facillime perit.
Quum quis post gravia scelera, corporis mala valetudine impeditus fuerit, viam sanctæ humilitatis ejusque proprietatem securus incedat: aliam enim salutis viam non inveniet. — Sicut fieri non potest ut is qui longissima valetudine laboravit, uno momento sanitatem acquirat; ita ne vitia quidem, imo vitium aliquod, protinus superari potest. — Cujusque virtutis ac vitii signum quantitatis tibi denota, atque ita poteris nosse profectum tuum.
Sicut hi qui luto aurum commutant, detrimentum omnino patiuntur; ita et qui pro corporalibus spiritualia sua in publicum efferentes enuntiant, summis afficiuntur incommodis. — Remissione quidem cito plurimi potiti sunt; beatam vero tranquillitatem nemo repente possedit: hanc enim ut acquirere possimus, tempore longo ac Dei adjutorio et singulari gratia nobis opus est. — Sollicite quæramus atque observemus quæ nobis in semente, quæ in herba, quæ in messe feræ vel volucres insidientur, ut laqueos illis et pedicas convenientes parare ac tendere possimus.
Sicut injustum simul est et indignissimum ut is qui febrem patitur se ipsum necet, ita minime convenit ut quis ante extremum spiritum aliquando desperet. — Sicut turpe est atque inhonestum ut quum patrem suum quis sepelierit, mox ut a funere surrexit, ad nuptias proficiscatur; ita eis quoque qui pro sceleribus lugent, inconvenientissimum est honorem atque gloriam in præsenti sæculo ab hominibus quærere.
Sicut alia est civium, alia reorum habitatio, ita omnino immutatus et varius esse debet pro culpis lugentium atque insontium status. — Sicut eum militem qui in prælio durissima in faciem vulnera suscepit, imperator militia non abdicat, imo vero amplius in ea illum provehit atque maximis honoribus cumulat; ita et monachum qui pericula plurima a dæmonibus perpessus fuerit, cœlestis Imperator gloriosissime coronat.
Sensus animæ proprietas illius; ejus autem sensus peccatum est colaphus. Sensus vero, mali vel sedationem vel imminutionem ex se gignit: ex qua rursus conscientia oritur. Conscientia vero est ratio atque reprehensio custodis nostri, qui ex Baptismi tempore assignatus est; atque idcirco non usque adeo inveniemus eos qui adhuc in animo illuminati non sunt, pro malis operibus percuti, sed multo levius atque clementius quam qui lumine accepto peccaverunt. Et diminutio quidem mali, mali abstinentiam parit; mali vero abstinentia, initium est pœnitentiæ. Porro pœnitentiæ initium, initium salutis est; initium autem salutis, propositum est bonum; ex bono autem proposito gignitur laborum toleratio, cujus item initium virtutes sunt. Porro virtutum initium, flos; flos autem virtutis, initium bonæ actionis. Ex virtute assiduitas nascitur; assiduæ vero meditationis germen ac fructus est habitus; ex eo item ea qualificatio oritur quæ timoris est genitrix; timor autem gignit mandatorum Dei observantiam. Mandatorum custodia, caritatis argumentum est; caritatis vero initium, humilitatis est copia; copia autem humilitatis, tranquillitatem parit; ejus vero possessio plenitudo caritatis est, sive Dei perfecta habitatio in his qui beatam tranquillitatem habentes mundi sunt corde: ipsi enim Deum videbunt. Ipsi gloria in sæcula.51 Amen.
Footnotes
-
Ps. lxxii, 16, 17. ↩
-
Deut. iv, 24. ↩
-
Joann. x, 10. ↩
-
Act. i, 1. ↩
-
Luc. XIV, 35. ↩
-
II Cor. VI, 3. ↩
-
Matth. VI, 23. ↩
-
Ps. LXV, 6. ↩
-
Ps. LXVII, 2. ↩
-
Luc. i, 37. ↩
-
Ps. vii, 11. ↩
-
Coloss. III, 14; ↩
-
Rom. XIII, 10. ↩
-
1 Tim. VI, 10. ↩
-
Luc. VI, 30. ↩
-
II Cor. 1, 9. ↩
-
Deut. xx, 8. ↩
-
Hebr. v, 11. ↩
-
Eccl. v, 8. ↩
-
Prov. xx, 18; xxiv, 6. ↩
-
11 Reg. ↩
-
Ps. cxlii, 10. ↩
-
Ps. cxlii, 8. ↩
-
Ps. xxiv, 5. ↩
-
II Reg. xxiii, 2. ↩
-
1 Cor. xiv, 11. ↩
-
Ps. XLVIII, 5. ↩
-
* distractione 1 Thess. II, 18. ↩
-
Rom. VIII, 28. ↩
-
Tit. III, 10. ↩
-
Matth. xviii, 15. ↩
-
Eccli. xxix, 27. ↩
-
II Cor. vi, 8. ↩
-
Matth. xviii, 22. ↩
-
Jacob. II, 10. ↩
-
Matth. v, 9. ↩
-
Ps. cxviii, 96. ↩
-
Ps. cxx, 8. ↩
-
1Cor. xiii, 8; ↩
-
Ps. lxxxiii, 8; ↩
-
Ps. ciii, 19-22. ↩
-
Ps. cxxv, 2. ↩
-
Ibid. 3. ↩
-
Is. xix, 1. ↩
-
Matth. u, 13, 14. ↩
-
Ps. cxx, 3. ↩
-
Gen. xxxix, 7 et seq.; ↩
-
Eccl. xlxi, 17. ↩
-
Cf. p. 596 ante medium. ↩
-
Philipp. ii, 8. ↩
-
Matth.v,8. ↩
Chapter 96 of 100