Skip to the text

Gradus 27

DE SACRA CORPORIS ET ANIMÆ QUIETE.

NOS quidem quum simus veluti empticii quidam servi atque immundissimis vitiis obnoxii, ex hoc ipso dolos quoque et mores et imperia, astutias etiam eorum qui infelici animæ nostræ diu dominati sunt spirituum, vel tantisper novimus. Alii vero sunt, qui per operationem Sancti Spiritus, et quod his jam liberati sint, artes omnes illorum probe callent. Alius enim est qui ex dolore infirmitatis, quietem sanitatis conjicit; et alius, qui ex sanitatis gaudio et requie, morbi mœrorem conjectura comprehendit.

Itaque ut imbecilles trepidamus admodum de tranquillissimo quietis portu in hoc opere philosophari, non ignorantes canem quemdam sancti conventus mensæ semper adsistere, panemque ex ea, videlicet animam, diripere conari, quem quum ori suo apposuerit, jam inde cursu discedere atque illum secretius comedere. Quocirca ne cani hujusmodi locum demus per nostrum sermonem, utque occasionem amputemus quærentibus occasionem, nefas esse arbitrati sumus his qui in ardore prælii summa animi virtute et constantia constituti sunt, Imperatoris nostri bellatoribus, modo de pace disserere.1 Id solum dicimus, quod hi qui fortiter pugnant, tranquillitatis etiam et pacis coronis donandi sunt. Ceterum ne quem fortasse contristemus si sermonem de hoc indiscussum relinquamus, pauca (si placet) veluti sub discretionis forma nunc loquamur.

Est quidem corporis quies, morum ac sensuum cognitio ac moderatio; quies autem animæ est cogitationum scientia, atque furibus inviolabilis intentio. Quietis amicus, est fortis quidam et pertinax vigilque sensus, semper in cordis januis excubans, cogitationesque accedentes aut necans aut removens. Qui sensu cordis intimo quiescit, quod diximus intelligit et recognoscit; qui vero adhuc infans est, hoc quia non gustavit, ignorat. — Quietis sectator prudens, verbis non indigebit: verba enim illustrantur operibus.

Initium quietis est strepitus omnes, ut qui fundum animæ perturbant, amovere; finis vero, tumultus non metuere, sed inter eos sine ullo eorum sensu durare. — Quietis amicus, qui progrediens, non verbo progrediens est. — Mansuetus est totius caritatis domicilium. Is difficile ad verba moveri potest, et immobilis esse ad iracundiam solet. Quid autem huic contrarium sit, satis constat. — Quietis est æmulus is qui incorporeæ substantiæ proprietatem in fragili corporis domo (quod est omnino mirabile) concludere nititur.

Observat quidem murem, quæ hunc venatur bestiola; intellectualem vero dæmonem, quieti solitarii intentio. Non sit tibi vile vel rejiciendum hoc documentum: sin vero alias, nondum quid sit quies agnovisti.

Verus monachus profecto non sic erit ut monachus alteri monacho adjunctus. Monachus enim summa opus habet vigilantia, et mente omni elatione vacua. Priori quidem sæpe alter opem tulit, secundo vero cooperatur angelus. — Intellectuales virtutes spiritualiter quietis sectatori simul adstant atque una ministrant, et in eo veluti in jucundo diversorio libentius inhabitant. Quid huic sit contrarium tacebo.

Dogmatum ingens est et alta profunditas; mens autem solitarii non absque periculo insiliet in ea. — Tutum non est cum veste natare, neque cum passione aliqua theologiam attingere. — Cella solitarii conclusio corporis est, intusque habet domicilium scientiæ.

Is qui animæ morbo laborans quietem solitudinis arripere nititur, ei similis est qui ex navi in pelagus exsiliens, per tabulam ad terram pervenire quærit. — Quicumque adversus carnem luctantur, his suo tempore quies erit, si tamen ducem nacti fuerint: ei enim qui solus hanc persequitur, angelica virtute opus est. Est autem mihi sermo de his qui revera quietem et corpore et spiritu sectantur.

Solitarius negligens mendacia loquetur, et per ænigmata se a quiete destitisse hominibus persuadere quæret. Quum reliquerit cellam, dæmones culpat; latetque se ipsum miser, quod dæmon effectus sit. — Vidi ego quietis studiosos flagrantissimum suum in Deum desiderium inexplebiliter per hujusmodi quietem implevisse, et ignem igne desideriumque desiderio genuisse. — Solitarius est forma terrestris angeli, qui orationem suam charta desiderii et sollicitudinis litteris, desidia et torpore liberavit.

Solitarius est qui revera clamare potest:2 Paratum cor meum, Deus. Solitarius quietus ille est qui ait:3 Ego dormio, et cor meum vigilat.

Claude januam cellulæ corpori, et linguæ januam locutioni, interioremque animi fenestram spiritibus immundis. — Serenitas quidem ac meridianus sol, nautæ patientiam arguit; necessariorum vero indigentia, quieti solitarii tolerantiam ostendit: ille quidem indignans innatat undis; hic autem acedia pressus miscetur multitudini. — Ne timeas sonituum ludibria: luctus quippe formidinem nescit neque illa agitatur.

Quorum mens veraciter orare didicit, hi Deo facie ad faciem tanquam regi ad aurem loquuntur; hi autem quorum os orat, ei similes sunt qui regi coram omni senatu procidunt; qui autem in sæculo morantur, hi in medio totius multitudinis plebis, regem obsecrant. Si artem perite didicisti, quod diximus non ignorabis.

In sublimi quodam loco residens, te ipsum observa, si tamen id facere nosti; et tunc perspicies quomodo, quando, qua ex parte, quot et qui fures irrumpere ac furari botros veniant. — Quum fatigata fuerit intentio, surgens orabit; et iterum residens, viriliter priorem operationem tolerabit. Volebat quidam hæc expertus, de his subtiliter diligenterque disserere; sed timuit nequando pietatis operarios negligentiores faceret, verborumque strepitu currentes atque alacres terreret. — Qui de quiete subtiliter et diligenter et summa cum scientia disserit, adversum se dæmones excitat: nemo quippe alius, horum turpitudines immisericordiasque ac nocendi artes ita in apertum producere potest.

Qui solitariam arripit quietem, profundum mysteriorum novit. Non autem in illud prius descendit quam fluctuum ventorumque tumultus vel audierit, vel viderit, vel eis etiam fortasse fuerit respersus. Confirmat autem hoc quod diximus magnus apostolus Paulus, qui nisi in paradisum velut in quamdam secretissimam quietem raptus fuisset, nunquam profecto arcana verba audire potuisset.4 — Quieta auris accipiet a Deo grandia. Idcirco et in Job quies hæc sapientissima dicebat: Putasne suscipiet auris mea ab eo ingentia?5 — Solitarius quietus est qui ita omnes absque odio fugit, nolens intermissionem divinæ dulcedinis pati, sicut alius prompte et festinans accurreret.

Perge, bonaque tua celerius disperge (vendere enim moram temporis habet) et da pauperibus monachis, ut tibi per orationum suffragia ad quietem solitariam concurrant, et tolle crucem tuam, eam per obedientiam bajulans onusque amputationis tuæ voluntatis fortiter tolerans;6 et tum veni, sequere me ad conjunctionem beatissimæ et placidissimæ quietis, et docebo te virtutum intellectualium visibilem actionem præclaramque conversationem. Nunquam illæ satiabuntur in sæcula sæculorum laudare Conditorem; neque is qui cœlum quietis fuerit ingressus, unquam fatigabitur Creatorem collaudare. Non erunt de materia solliciti, quibus est natura agilis et omni materia libera, neque de alimento: hi enim quum ex materia per naturam sint, materiam tamen omnem excesserunt. Non alentur priores ullo cibo; neque indigebunt secundi possessione. Non erunt solliciti illi de pecuniis vel possessionibus, neque isti de vexatione spirituum nequam. Non est cœlestibus visibilis ullius creaturæ desiderium; neque in terrenis inest concupiscentia ullius adspectus quem sensus attingat. Nunquam desistent illi in caritate proficere, nec isti quidem quotidie cum illis profectu isto contendere. Non sunt illis ignotæ profectuum divitiæ, neque istis ascensionis amor incognitus. Non desistent quousque ad ipsa Seraphim pertingant, neque unquam fatigabuntur quoad angeli fiant. Beatus qui sperat, ter totidem beatus qui id futurus est quod sperat, angelus, quum id consecutus fuerit quod sperat.

DE DIFFERENTIA QUIETIS.

Sunt in omnibus disciplinarum statibus (quod etiam omnibus manifestum est) sententiarum voluntatumque differentiæ. Neque enim sunt omnia perfecta, ob defectum studii virtutisque indigentiam. Sunt igitur qui per portum istum, imo vero pelagus, sive magis fortasse profundum, ingrediuntur, quod ad continendum os atque ad frenandas anticipationes corporis imbecilliores sint; alii quidem proni nimium ad iracundiam, quum tales sint ut hanc cum multitudine degentes miseri superare non possint; alii rursus ideo quod nutu magis proprio atque consilio quam aliorum ductu, ex nimia elatione, navigare decreverint; alii quod in medio materiæ constituti, materia abstinere non possint; nonnulli quidem ut ex secreto solitudinis studiosiores fiant; alii ut secretius et liberius pro culpis se ipsos conterentes verberent; quidam ut per hoc sibi gloriam acquirant. Sunt item alii (si tamen dum venerit Filius hominis hujusmodi inveniet super terram) qui ob delicias ac sitim divinæ caritatis et dulcedinis, sanctæ huic solitariæ quieti conjuncti sunt: qui tamen hoc non prius fecerunt, quam omni acediæ libellum darent repudii. Ejus enim conjunctio priori illi comparata, fornicatio existimatur.

Secundum eam quæ mihi data est admodum tenuem scientiam, ut architectus parum sapiens scalam ascensionis fabricatus sum. Videat autem unusquisque quonam gradu consistat: an ut nutu suo vivat, an ut hominum gloriam captet, an propter imbecillitatem linguæ, sive ob iracundiæ incontinentiam, sive ne cui rei vitiose afficiatur dum opportunitas sit, sive ut pœnas reatus ab se exigat, sive ut studiosus fiat, sive ut divinæ caritatis ignem suavissimum acquirat.7 Erunt novissimi primi, et primi novissimi. Septem quippe sunt hebdomadæ præsentis sæculi operationes: quarum aliæ acceptabiles, aliæ reprobæ sunt. Octava vero futurum potius sæculum significat.

Cautius observet solitarius monachus ferarum belluarum horas: alioqui convenientes laqueos tendere non poterit. Si jam perfecte discessit cui repudium dem, labor jam necessarius non erit; sin vero adhuc procacius incumbit, nescio quo pacto quiescere possim.

Cur, quæso, non tanta apud Tabennensiotas quanta apud Scythicam eremum fuere luminaria? Qui intelligit intelligat: ego enim id dicere nequeo, imo vero nolo. Degunt in hoc profundo qui vitia imminuant, item qui psallendo plurimum in oratione perseverent, et qui contemplationi intentius vacent. Secundum propositum scalæ modum problema istud inquiratur. Qui capit, in Domino capiat.

Sunt animæ quædam negligentes immorantes in cœnobiis, quarum desidiæ quum materia facile suppeteret, in perditionem perfecte præcipitatæ sunt. Sunt item qui negligentiam suam per aliorum contubernium et societatem repulerunt: quod non solum in negligentioribus, verum studiosis quoque ac sollicitis sæpe factum est. Eadem regula etiam in solitudinis utamur quiete, dicentes: Plurimos probabiles suscipiens reprobavit, ideo quod nutu suo mallent vivere, voluptatis eos esse studiosos deprehendens atque arguens; alios item suscipiens, ex metu et perpetua cura judicii ac damnationis suæ sollicitos ac ferventes fecit.

Nullus qui vel furore vel elatione vel simulatione vel injuriarum memoria perturbatur, solitariæ quietis vestigium unquam vel videre audeat, ne forte stuporem animi inde forte lucretur. Qui vero his perturbationibus mundus est, ipse jam quod expedit agnoscet: imo ne ipse quidem, ut reor.

Eorum qui ratione solitariam arripiunt quietem, signa et studia et argumenta ista sunt: mens tranquilla nullisque agitata perturbationum fluctibus, castissima intentio, raptus ad Deum, præsens semper cruciatuum memoria, mortis properatio, infatigabilis ac insatiabilis oratio, custodia inviolabilis nullisque prædonibus patens, fornicationis mortificatio, totius affectionis mortalis ignoratio, mundi mors, gastrimargiæ fastidium, theologiæ materia, discretionis fons, promptæ lacrimæ semper atque in potestate, loquacitatis exterminatio, et si quid hujusmodi est quod sibi contraria atque infesta solet esse multitudo. Porro eorum qui sine ratione hanc subeunt, ista sunt: divitiarum inopia, incrementum iracundiæ, armarium memoriæ illatæ contumeliæ, caritatis imminutio, fastus ac superbiæ assumptio. Sciens ac prudens tacebo reliqua.

Quoniam vero ad id sermo noster processit, necesse est ut de his quoque qui sub obedientia et subjectione vivunt hic loquamur: iis enim mihi nunc maxime sermo est. Eorum qui legitime et caste atque incontaminate ornatissimæ huic et pulcherrimæ virtuti conjunguntur, ista esse argumenta a sanctis Patribus definitum est, quæ suo quidem tempore perficiuntur, quotidie tamen extenduntur et adjectionem profectumque suscipiunt: primitivæ humilitatis incrementum, furoris imminutio (exinanito enim felle, quid aliud fieri potest?), caritatis assumptio, vitiorum alienatio, odii liberatio quod ex reprehensione fit, imminutio lasciviæ, ignoratio acediæ, studii accumulatio, misericordiæ dilectio, superbiæ peregrinatio, virtus sane omnibus optanda paucisque proveniens.

Quum fonti aqua deest, jam non proprie dicitur fons: quid sequatur intelligit qui mentem habet.

Adolescentula quæ non servavit torum, corpus inquinavit; anima vero quæ non servavit pactum, contaminavit spiritum. Illam quidem sequitur vituperatio, odium, verbera, et quod omnibus miserabilius est, separatio atque divortium; hanc vero sequuntur inquinationes, oblivio mortis, inexplebilitas ventris, oculorum incontinentia, inanis gloriæ operatio, somni insatiabilitas, cordis duritia, insensibilitas, cogitationum horreum, captivitas cordis, turbationis operatio, inobedientia, contradictio, infidelitatis cor, nulla certa salutis fiducia, securum multiloquium, vitiosa affectio, et quæ omnibus gravior est, confidentia, quodque omnibus miserabilius est, cor absque ulla compunctionis gratia, cui succedit, in eis potissimum qui non advertunt, indolentia, spirituum mater ac lapsuum.

Solitariæ quietis æmulos, quinque ex octo spiritibus, subjectos vero tres præcipue oppugnant. — Solitarius adversus acediam pugnans, sæpe jacturam facit: tempus enim orationis atque contemplationis adversus hanc excogitando ac luctando consumit.

Quum aliquando in cella sedens desidia torperem, cellulamque ipsam fere cogitarem deserere, advenientes viri quidam, ut solitarium summis attollebant laudibus ac beatum prædicabant; citiusque negligentiæ spiritus ab inani gloria fugatus abscessit. Admiratusque sum quomodo spiritibus omnibus tribulus iste adversetur.

Adspice horis singulis, conjugis et contubernalis tuæ motus atque obreptiones momentaque et conversiones, quomodo et quorsum vergant. Qui per Spiritum Sanctum tranquillitatem acquisivit, solus non ignorat hanc speculationem.

Principale solitariæ quietis opus est omnia negotia ejus, sive rationabilia sint sive irrationabilia, negligere (nam qui aperuerit prioribus, in sequentia etiam incidet); impigra oratio secundum; et tertium operatio cordis, furibus inviolabilis. Possibile non est ut qui litteras non didicit, in libris se naturaliter exerceat; longe est impossibilius ut qui prius illud adeptus non est, duo sequentia rationabiliter arripiat.

Quum medium illud arripuissem, inter medios effectus sum, ac sitientem me illuminabat. Et ecce rursus eram in illis. Quid quidem in eo erat ante visibilem formam, princeps docere non poterat: neque enim permittebatur. Quomodo autem nunc est, ut diceret orabam. In propriis quidem, inquit, sed non in istis. Et ego: Quænam (inquam) est dextra statio atque in auctore sedes? Impossibile est hæc aure perdiscere. Ego autem quo me trahebat affectus: Adduc me, inquam, ad tempus illud. Nondum, ait, venit hora ob defectum ignis incorruptionis. Ista sive cum luto hoc, nescio; sive absque eo, dicere non possum.

Difficile ac durum est, æstivo maxime tempore, excutere meridianum somnum. Tunc enim, et solum fortasse, nequaquam rejiciendum est opus manuum.

Novi acediæ spiritum præparare ac præire fornicationis spiritum solere, ut valide corpus resolvens atque in somnum præcipitans, velut per somnium inquinationes quiescentibus inducat. Si illis omnino resistas fortissime, oppugnabunt te omnino acriter, ut quasi nihil proficientem a certaminibus revocent. — Nullum certius argumentum est quod dæmones a nobis victi sint, si nos acerrime oppugnent.

Quum procedis, congregata custodi. Solent enim aperta janua inclusæ aves avolare; tunc vero nullum quietis inveniemus emolumentum.

Modicus pilus perturbat oculum, et modica cura demolitur quietem. Quies enim est depositio sensuum, curarumque rationabilium abnegatio. — Is qui revera quietem apprehendit, ne ipsius quidem carnis sibi geret curam ullam. Neque enim mentitur qui ait. — Qui mentem puram Deo cupit sistere curisque agitatur, is ei similis est qui pedes suos fortiter vinciens, celeriter incedere nititur.

Rari quidem sunt qui sæcularem philosophiam ad summum eruditi sunt; ego vero pauciores esse dico qui veram quietis sapientiam secundum Deum noverunt. — Qui Deum nondum novit, quieti idoneus non est, plurimaque pericula sustinet. — Quies imperitos suffocat: nam quum dulcedinem Dei non gustaverunt, in captivationibus et furtis et mœroribus et fatigationibus animi tempus consumunt.

Qui pulchritudinem orationis attigerit, fugiet turbas ut onager. Quis enim nisi hæc dimisit onagrum liberum ab omni consortio hominum ?

Is qui passionibus obsessus moratur in eremo, horum exercitationi totus incumbit: sicut et senex sanctus, Arsilaites Georgius, quem et caritas tua non ignorat, quum aliquando formaret atque instrueret inutilem animam meam et erudiret ad solitudinis quietem, me de hujusmodi loquens edocuit. Notavi, inquit, mane ut plurimum inanis gloriæ atque concupiscentiæ spiritus solere advenire, meridie vero acediæ et iracundiæ et tristitiæ, vespere autem infelicis ventris stercorum tyrannos.

Melior est subditus pauper quam solitarius qui hinc inde distrahitur. — Qui secundum rationem quietem arripit neque ipsius lucra quotidie considerat, is aut non ratione et secundum quod convenit quiescit, aut elatione subripitur. — Quies est perpetuo atque intentissimo cultu Deo jugiter adsistere. — Jesu memoria fac ut spiritui tuo uniatur, tuncque agnosces quæ sit quietis utilitas.

Lapsus quidem subdito voluntas est propria, quieti vero solitarii, orationis intermissio. — Si adventu Fratrum ad cellam tuam gaudeas, scito te ipsum acediæ vacare soli, non Deo. — Exemplar orationis tibi sit vidua illa evangelica ab adversario suo diutius afflicta;8 quietis vero forma, magnus ille parque angelis solitarius Arsenius. Memento, qui in solitudine degis, angeli hujus solitarii institutum, atque intuere quomodo ad se advenientes, ne id quod erat majus amitteret, insalutatos plerumque remiserit. — Certum est dæmones persuadere his qui irrationabiliter circuire sunt soliti, ut ad eos sæpius proficiscantur qui studiosissime sectantur quietem, ut horum causa operarios Dei vel parum impedire possint. Nota eos qui sunt hujusmodi, o carissime, neque vites religiose et pie contristare negligentes. Fortassis ex hac salubri contristatione circuire desinent. Cave etiam ne prædictæ intentionis occasione, frustra et sine causa animam contristes quæ forte præ sitis ardore haurire abs te aquam venit. In omnibus vero lucerna tibi opus est.

Vita quiescentium, imo vero monachorum, secundum conscientiam et ex intimo cordis sensu fiat. — Is qui rationabiliter currit, studia sua ac locutiones et cogitationes et incessus et motus, omnia secundum Deum facit studiosissime, atque ex affectu cordis coram Domino operatur. Quod si adhuc subripitur, nondum secundum virtutem operatur.

Aperiam, ait quidam, in psalterio propositionem meam et consilium, ob defectum hactenus discretionis.9 Ego vero per orationem aperiam voluntatem meam, atque inde certum aliquod auditionis indicium accipiam.

Fides est orationis penna: quam nisi habeat, rursus in sinum meum revertetur.10 Fides est animæ nihil hæsitans status, adeo fixus ut nulla adversitate motus agitetur. Fidelis est, non qui Deum omnia posse arbitratur, sed qui credit; omnibusque potietur. Fides est insperatarum rerum indultrix; atque hoc latro ille felix ostendit.11 — Fidem genuit labor et rectum cor: ex quibus ille quidem nihil hæsitantem efficit; hoc autem ejusdem est auctor. — Quiescentium mater est firma fides. Nisi enim crediderit quis, quomodo quiescere poterit?

Qui compeditus in carcere est, torquentis deterretur metu; qui vero in cellula quiescit, timorem peperit Domini. Non ita prior ille quæstionem ut secundus æternum Judicis judicium metuit. — Summo tibi metu opus est, carissime, in solitudine: nihil namque persequi et fugare acediam ut timor potest.

Inspectabit assidue reus quando judex adveniet in carcerem, verus autem operarius quando ut exire urgeat venturus sit. Alligatum est priori tristitiæ pondus, sequenti vero lacrimarum fons.

Si patientiæ quæsieris baculum, cito desistent canes impudice agere. — Patientia est infractus animi labor, nullis vel proximis rationabilibus fragoribus agitatur. Patientia est vexationis quotidie exspectata definitio. Patientia est occasionum amputatio, suaque sibi cujusque sollicita vacatio.

Non ita suo alimento ut patientia operarius indiget: si enim illud desit, coronam accipiet; sin vero hæc non adsit, perniciem referet. — Patiens, ante monumentum mortuus est: sepulcrum enim cellulam suam fecit. — Patientiam spes et luctus peperit: nam qui absque his duobus est, acediæ servus efficitur.

Scire debet palæstrites Christi, quos hostes eminus persequi et quibus cominus congredi expediat. Luctatio quippe aliquando coronas ministravit, aliquando vero luctæ declinatio improbos fecit. Sed hoc verbis edocere possibile non est: neque enim eisdem omnes neque eodem modo afficimur, neque qualitas una omnium est. — Unum spirituum observa vigilantius: nam ille et te infatigabiliter oppugnat in statu, in transitu, in sessione, in motu, in accubitu, in oratione, in somno.

Plurimi ex his qui in sanctæ quietis cursu assident, eam semper in se ipsis operationem continent quam Psalmista signavit: Providebam Dominum in adspectu meo semper.12 Neque enim omnes panes ex cœlesti tritico spiritualis alimenti, ejusdem speciei sunt. Alii in eo se exercent quod Dominus ait, In patientia vestra possidebitis animas vestras;13 alii in eo quod rursus ait, Vigilate et orate; alii iterum in eo quod scriptum est, Præpara in exitum tuum opera tua; alii in eo quod dicitur, Humiliatus sum, et salvavit me.1415 Plerique id semper inspiciunt: Non sunt condignæ passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quæ in nobis revelanda est. Quidam vero illud, Nequando rapiat ut leo animam meam, et non sit qui eripiat, intentissime cogitant.1617 Omnes quidem isti currunt, sed unus accipit bravium ex his sine labore.18

Non solum vigilans, verum etiam dormiens is qui jam profecit operatur:19 unde nonnulli in ipsis quoque somnis, accedentes ad se dæmones ignominiis et contumeliis castigant, impudicasque mulierculas de castitate admonent.

Ne sis in exspectatione advenientium sollicitus, neque te ad id antea præpares : simplex enim totus ac omni nexu liber est quietis status.

Nullus qui turrim vel cellam quietis ædificare velit, id ante conatur quam sedens per orationem computet an habeat proprietates perfectioni necessarias, ne forte postquam fundamenta jecerit, risum inimicis faciat, operariisque reliquis impedimentum.20

Inspice diligentius advenientem in te suavitatem, ne forte ab amaris medicis, imo vero insidiatoribus, subdole tibi præparata sit. — Noctu quidem plurimum orationi insiste, psalmodiæ parum; die vero rursus pro tuis viribus te parare satage.

Solet lectio non mediocriter illuminare atque colligere mentem : verba enim sunt Sancti Spiritus, accedentesque ad se omnino dirigunt et moderantur. — Sit tibi operanti lectio quæ informet actionem : nam si adsit operatio, superflua jam erit lectio. — Laboribus potius quam libris, salubritatis verba intelligere satage. — Noli antequam virtute spirituali præditus sis eos libros legere qui menti nocere possint : nam quum verba revera tenebrosa sint, imbecillioribus tenebras obducunt.

Unus sæpe calix vini gustum dedit, unusque sermo solitarii, his qui gustare possunt, omnem illius interiorem actionem statim patefecit.

Immotum animæ oculum adversus elationem constanter tene : nihil quippe adversus spiritualia furta hac perniciosius invenies. — Quum processeris parcito linguæ : plurimos enim labores hæc subito spargere et dissipare novit. — In eo te statu exerce qui curiositatem nesciat : nihil enim ita quietem inquinare potest ut curiositas. — His qui ad te veniunt necessaria atque utilia propone, corpori scilicet atque spiritui. Et si quidem illi sapientiores sint, silentio philosophiam nostram indicemus; sin autem fratres fuerint ejusdemque nobiscum status, moderate januam aperiamus : præstat tamen omnes superiores nobis existimare.

Quum vellem his qui juniores adhuc erant, corporis opus in collectis omnino interdicere, continuit me qui arenam in pallio tota nocte ferebat. — Sicut rationi dogmatis sanctæ et increatæ et adorandæ sanctæ Trinitatis opponuntur quæ de dispensatione carnis unius ex tribus personis ejusdem laudatissimæ Trinitatis legimus (illa enim quæ ibi pluralia, in hoc sunt singularia; et quæ illic singularia, hic pluralia sunt), ita et alia solitudinis quieti, alia obedientiæ, alia subjectioni studia conveniunt. — Quis agnovit sensum Domini? ait divinus Apostolus. Ego autem dico : Quis agnovit sensum hominis et corpore et spiritu quieti solitudinis dediti?

Footnotes

  1. II Cor. xi, 12. ↩

  2. Ps. LVI, 8. ↩

  3. Cant. v, 2. ↩

  4. II Cor. xii, 4. ↩

  5. Job iv, 12. ↩

  6. Matth. xix, 21; xvi, 24. ↩

  7. Matth. xix, 30. ↩

  8. Luc. xviii, 2-5. ↩

  9. Ps. XLVIII, 5. ↩

  10. Ps. XXXIV, 13. ↩

  11. Luc. XXIII, 42, 43. ↩

  12. Ps. XV, 8. ↩

  13. Luc. XXI, 19. ↩

  14. Matth. XXVI, 41. ↩

  15. Prov. XXIV, 27, juxta LXX. ↩

  16. Rom. VIII, 18. ↩

  17. Ps. XXIV, 6. ↩

  18. Ps. XLIX, 22. ↩

  19. 1 Cor. IX, 24. ↩

  20. Luc.xiv,28-30. ↩

Chapter 97 of 100