Skip to the text

Gradus 28

DE ORATIONE VIRTUTUM MATRE.

ORATIO in qualitate quidem sua, conjunctio atque unitio est, hominis videlicet et Dei; secundum actionem vero, constantia mundi, ornatus collectio, reconciliatio Dei, lacrimarum mater earumque item filia, peccatorum propitiatio, tentationum pons, tribulationum interpositus paries, bellorum confractio, angelorum opus, incorporearum omnium virtutum cibus, futura lætitia, infinita operatio, virtutum fons, gratiarum ministra, profectus invisibilis, nutrimentum animæ, mentis illuminatio, desperationis amputatio, spei demonstratio, tristitiæ solutio, monachorum divitiæ, solitariorum thesaurus, iræ minutio, speculum profectus, mensurarum indicium, status insinuatio, futurorum revelatio, clementiæ significatio. Oratio eis qui recte orant, curia et judicium et tribunal Domini ante futurum tribunal est.

Exsurgentes audiamus sacram hanc virtutum reginam excelsa ad nos voce clamantem ac dicentem: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego vos reficiam;1 tollite jugum meum super vos, et invenietis requiem animabus vestris, plagisque vestris medicinam: jugum enim meum suave est, et peccata sanat maxima.

Quicumque Regi nostro adsistere et colloqui proficiscimur, non imparati cursum hunc faciamus, ne forte nos absque armis et stola regio digna conspectu a longe conspiciens, ministris et famulis jubeat ut vinctos nos longe a facie sua in exsilium mittant, negligentesque et interruptas orationes nostras in faciem nobis exprobrent. — Quum vultui Domini adstare proficisceris, sit tibi tunica animæ filo ἀμνησικακίας, id est oblivionis injuriarum, omnino consuta: alioqui nihil ex oratione ipsa lucraberis. Sit tibi totus orationis textus unus, neque ulla varietate maculatus:2 uno enim verbo et publicus ille ex Evangelio et prodigus filius Deum sibi reconciliaverunt.

Unus quidem est orantium status, sed is ingentem sane varietatem ac differentiam possidet.3 Alii namque ut amico et domino, illi familiarius adsistunt, pro aliorum jam non pro suo adjutorio vel preces illi vel laudes offerentes; alii divitias et gloriam et confidentiam ampliorem sibi dari quærunt; alii ab adversario suo omnino liberari exposcunt; nonnulli ut dignitatem aliquam accipiant precantur; quidam vero perfectam debiti securitatem, alii custodiæ liberationem, alii criminum solutionem consequi exoptant.

Ante omnia in orationis nostræ chirographo gratiarum actionem sinceram statuamus, in secundo autem versu, confessionem et contritionem animi ex intimo affectu prodeuntem; atque ita demum Regi nostro postulationem indicemus nostram. Optimus hic quem prædixi orationis modus est, sicut cuidam ex Fratribus ab angelo Dei demonstratum est.

Si unquam visibili judici obnoxius fuisti, non tibi alia forma jam opus erit quam imitari debeas dum orationi insistis. Quod si neque ipse reus exstitisti neque alios examinari perspexisti, vel ex infirmorum precibus quas medicis dum secandi vel urendi sunt fundunt, hujusmodi aliquid addisce.

Noli verbis excultioribus in oratione tua uti: sæpe enim infantium simplicia et pura et balbutientia verba Patrem suum qui est in cœlis placaverunt. — Noli conari multum loqui, ne mens tua ad inquisitionem verborum distendatur.4 Unus publicani sermo placavit Deum, unumque fidele verbum salvavit latronem. Multum in oratione loqui, mentem sæpe imaginibus illusit, intentionem dissolvit;5 parum autem aut unum etiam verbum in oratione loqui, colligere mentem consuevit. — Quum in orationis verbo, vel dulcedine perfundi vel compungi te sentis, in ipso persiste: tunc quippe custos noster nobiscum orat.

Noli confidere quantumlibet munditia polleas, sed summa potius humilitate ad orationem attende, tuncque ampliorem confidentiam accipies. Si totam virtutum scalam ascendisti, tamen propter remissionem peccatorum ora, audiens de peccatoribus clamantem Paulum: Quorum primus sum ego. — Condire obsonia oleum solet et sal, orationem vero in sublime levare pudicitia et lacrimæ.6 — Si omnem mansuetudinem et iræ vacuitatem indueris, nihil tu laborabis ut eruas de captivitate mentem tuam. — Quousque orationem fixam certamque non possidemus, his qui infantes ad incedendum initio exercent similes sumus. — Contende ut ad superna feras, imo vero ut recludas intelligentiam in orationis verbis. Quod si debilitata per infantiam ceciderit, rursus illam reducere cura : est quippe proprium mentis instabilitas, Dei vero proprium, sistere omnia posse.

Si infatigabiliter certes, adveniet in te penitus qui mentis mari terminum per gyrum posuit, et dicet illi : Hucusque venies, et non transgredieris.7 — Possibile non est spiritum ligare; sed ubi conditor spirituum est, omnino obtemperant.

Si Solem unquam sicut oportet conspexisti, poteris illi quoque decenter colloqui; sin autem, quomodo eum quem non vidisti, veraciter interpellare poteris? — Orationis quidem initium est luctas in animo advenientes, solo et tacito mentis imperio ex ipsis initiis fugare; medium vero, quum in his quæ dicuntur vel cogitantur mens tota est; finis autem, raptus ad Deum.

Alia lætitia est quæ in oratione contingit in congregatione degentibus, et alia quæ in solitudine orantibus provenit : illa namque fortasse modicis phantasiis luditur, hæc autem humilitate tota plena est. — Si te semper exerceas ut mens tua nunquam longius evagetur, etiam in ipsa mensæ appositione prope te erit; sin autem effrenate libere vagari patieris, nunquam tecum permanere poterit.

Magnus quidem magnæ et perfectæ orationis operarius, Volo, ait, magis quinque verba mente mea dicere, et reliqua.8 Sed hoc a pueris et junioribus alienum est. Idcirco et nos cum qualitate et quantitatis multitudine ut imperfecti obsecramus : per hoc enim postremum ad primum illud pervenitur.

Qui dat, inquit, orationem mundam impigre oranti et sordide et cum labore. — Aliud est orationis sordes, aliud exterminatio, aliud furtum, et aliud macula. Sordes est Deo adsistere et iniquas cogitationes in animo versare; exterminatio est ad curas inutiles captivum pertrahi; furtum est dum latenter et sine nostro sensu mens aliquo strepitu agitatur intrinsecus; macula est qualiscumque impetus tunc nobis appropians.

Quoties soli eo tempore non sumus quo ad orationem adsistimus, formemus intrinsecus orationis habitum. Sin vero non adsunt laudum ministri, etiam exteriorem habitum ad preces componamus : nam in his qui hactenus sunt imperfecti, mens corpori sæpe configuratur. — Omnes quidem, sed hi longe amplius qui debiti remissionem accipere a rege cupiunt, ingenti contritione indigent.

Si in carcere sumus adhuc, audiamus dicentem Petro :9 Accingere obedientiæ linteo, et excalcea te voluntates tuas, atque his nudus et liber accede ad Dominum in oratione tua, solius ejus voluntatem implorans : tunc suscipies Dominum, animæ tuæ tenentem gubernacula eaque tuto regentem.

Surgens ab amore sæculi et voluptatum labe, projice curas, exue intelligentias, abnega corpus : nihil enim est aliud oratio nisi mundi visibilis et invisibilis alienatio. Quid enim est mihi in cœlo? Nihil. [Et a te quid volui super terram?10 Nihil] nisi semper tibi in oratione absque ulla distractione adhærere. Nonnullis quidem opes in desiderio sunt, aliis gloria, quibusdam mortalium quarumlibet rerum acquisitio.11 Mihi adhærere Deo bonum est atque desiderabile, et ponere in eo spem tranquillitatis meæ. — Fides orationis est penna, qua sine in cœlum evolare non potest.

Quicumque perturbationibus variis obnoxii sumus, oremus instanter Dominum : omnes enim qui ejusmodi fuerunt, ex perturbationum tempestate in beatam tranquillitatem profecerunt. — Etsi non Deum ut Deum metuit Judex, tamen quia sibi molesta sit anima quæ per peccatum et ruinam viduata fuerat, faciet ultionem ejus ex adversario illius corpore suisque inimicis spiritibus.12

Gratos quidem clemens negotiator noster, per celerem postulationis effectum ad dilectionem suam pertrahit; ingratas vero canum animas, per esuriem petitionisque sitim sibi assidere per orationis studium hortatur : ingratus enim canis quum panem tulerit, ab eo qui dedit statim abscedit. — Noli quum in oratione perduras, dicere : Nihil profeci. Jam enim satis profecisti. Quid enim sublimius esse possit quam adhærere Domino, atque in hac cum illo unione jugiter perseverare?

Non sic is qui condemnatus est, pœnæ suæ sententiam metuit, ut qui orationis curam solertius habet, quum ad illam adsistit trepidat. Quocirca qui sapiens et acutus est, ex hac memoria maledictum omne et iracundiam et curam et occupationem et vexationem et saturitatem et tentationem et cogitationem aversari potest et fugere.

Præpara te ante per sempiternam animæ orationem ad adsistendum precibus tuis, et cito proficies. — Vidi quosdam obedientiæ virtute fulgentes Deique memoriam pro viribus non negligentes, prompte ad orationis studium occurrere, mentemque suam cito colligere, lacrimasque fontium in morem profundere : erant enim præparati per sanctam obedientiam.

Psalmodiam quidem cum multitudine, captivationes et mentis cogitationes sequuntur; solitariam vero non ita : sed hanc quidem acedia oppugnat, illam vero alacritas adjuvat. — Caritatem quidem militis ad imperatorem suum indicat bellum; monachi vero caritas ad Deum maxime quo tempore adstat orationi deprehenditur.

Statum tuum oratio tua manifestat tibi : hanc enim monachi esse speculum tradunt theologi rectissime. — Qui quodlibet opus incipit, et orationis tempore adveniente adhuc in illo moratur, a dæmonibus illuditur : intentio namque furibus est horam per horam a nobis furari.

Quum ut pro anima aliqua ores postularis, noli devitare, etsi virtutem orationis non possideas : fides enim petentis etiam cum contritione, oranti sæpe causa salutis fuit. — Noli extolli, quum pro alio oras, si exaudiaris : illius namque fides operata est atque prævaluit.

Solent pueri id quod a magistro didicerunt, ab eodem diebus singulis exigi : ita et mens omnis eam quam a Deo accepit virtutem, in omni oratione juste exigitur. Quocirca attendendum sollicite est.

Quum vigilantius orare cœperis, citius in iracundiam oppugnaberis : hoc enim subtrahere, vel suggerere, moliuntur inimici nostri, ut privemur orationis fructu. — Ad omnem quidem virtutem, præcipue tamen orationem, summo cordis sensu et affectu semper exerceri debemus. Tunc vero anima sibi orat, quum iracundia superior evaserit. — Ea quæ plurimis temporibus, precibus ac lacrimis acquiruntur, solida sunt atque durabilia.

Qui Deum possederit, non jam sibi ipsi in oratione intentionem dictabit : tunc enim Spiritus pro eo interpellat gemitibus ineffabilibus.13 — Omnem sensibilem phantasiam noli in oratione suscipere, ne forte stuporem atque amentiam incurras. — Omnis petitio nostra quod suscepta fuerit, certum judicium maxime in oratione percipimus. Porro ad judicium, ambiguitatis liberatio est, incertæque rei dignissima certissimaque atque immobilis informatio.

Misericors esto vehementer, si oratio revera tibi cordi est :14 in ipsa enim centuplum accipient monachi, et quod sequitur in futuro.

Ignis quidem adveniens in cor orationem excitavit; ea vero excitata atque in cœlum assumpta, ignis in cœnaculum animæ descendit. — Aiunt quidam meliorem esse orationem quam memoriam mortis; ego unius substantiæ duas essentias collaudo.

Equus probatus quanto ultra progreditur, fervere magis et cursui adjicere solet. Cursum, hymnorum cantum intelligo; equum vero, virilem animum. Hujusmodi vero de longe odoratur bellum, et præparatus jam ad omnia, insuperabilis permanet.15

Dirum est aquam ex sitientis ore diripere; sed longe est dirius animam summo affectu compunctionis orantem, priusquam perfecte consummetur oratio se ipsam privare jucundissimo isto nimiumque desiderabili statu. Noli ab oratione desilire quoad videas ignem et aquam divina dispensatione cessavisse: neque enim hujusmodi tempus remissioni peccatorum fortassis ultra in omni vita tua invenies. — Qui orationis gustum cepit, uno sæpe verbo incautius emisso inquinavit mentem, atque in oratione adsistens, quem cupiebat nequaquam ut solebat invenit. — Aliud est crebrius corde speculari, aliud ipsum cor inspectare mentis officio, principis in morem rationabiles hostias Christo offerentis.

Nonnullos quidem, ut ait appellatus a theologiæ cognomine, sanctus atque cœlestis ignis adveniens comburit, eo quod adhuc satis purgati non sunt; alios rursus pro mensura perfectionis illuminat. Idem enim et ignis consumens et lux illuminans dicitur.16 Unde et quidam ab oratione exeuntes, veluti ex fornace ignis egrediuntur, sordis cujusdam ac materiæ levamen sentientes;17 alii vero veluti a luce illustrati atque duplici humilitatis et exsultationis amicti veste, inde procedunt. Qui vero absque his duobus effectibus ab oratione exeunt, corpore, non spiritu, Judaice dixerim, orant. — Si corpus per tactum appropinquans corpori, immutatur actione, quomodo non immutabitur qui Dei corpori manibus innocentibus propinquatur?

Possumus ad terreni regis similitudinem, nostrum quoque cœlestem et clementissimum Regem aliquando per se ipsum inspicere, aliquando per amicos, aliquando per servos, nonnunquam etiam incognito modo, militibus suis donativa largientem: jam vero qualitate tunicæ ejus (quæ in nobis fuerit) humilitatis. — Quemadmodum terreno regi exsecrabilis est is qui illi adstat et domini sui inimicos alloquitur; ita eum quoque Dominus abominatur, qui in oratione exsistens immundas cogitationes recipit.

Accedentem canem armis insequere; et si impudentius latret, non ei cedas. Pete per luctum, et per obedientiam quære, pulsa per longanimitatem:18 nam qui sic quærit, invenit; et sic pulsanti aperietur. — Observa cautius ut non temere ac indifferenter pro femina in oratione tua ores, ne a dextris fortasse te prædator invadat. — Noli corporis actus ut sunt, distincte ac per partes in oratione Deo confiteri, ne tibi ipsi insidiator fias. — Noli illud orationi tempus deputare, dum tibi curis necessariis sive spiritualibus negotiis instandum est: alioqui id quod præstantius est, tibi fur ille versutus eripuit.

Qui baculum orationis jugiter tenet, non offendet; sed si offendere eum contigerit, non penitus cadet: quippe oratio pie Deo vim infert. Ejus utilitatem ex his quæ synaxis tempore contingunt dæmonum impedimentis colligere possumus. Ejus et fructum ex inimici profligatione cognoscimus. In hoc enim cognovi quoniam voluisti me, quoniam non gaudebit inimicus meus super me belli tempore.1920 — Clamavi, inquit Psalmista, in toto corde meo, videlicet corpore et animo et spiritu.21 Ubi enim sunt duo postremi congregati, illic Deus est in medio eorum.

Neque corporalia neque spiritualia omnia omnibus eodem modo insunt: quibusdam enim celerius, quibusdam vero morosius psallere profuit, dum hi adversus captivationem, illi adversus imperitiam pugnare se dicunt.

Si contra inimicos tuos Regem jugiter interpellaveris, quum ad te accedunt confide, non laborabis: ipsi sua sponte abs te discedent. Neque enim impuri et contaminati spiritus patiuntur inspicere, dum coronam ex illorum impugnatione per orationem susceperis; præterea velut ab orationis igne verberati diffugient.

Fortissimo semper sis animo, Deumque magistrum habebis orationis tuæ. Non possumus verbis discere adspicere : naturam enim id sequitur. Neque orationis pulchritudinem per alterius doctrinam addiscere poterimus : ipsa enim in se ipsa Deum habet magistrum, qui docet hominem scientiam, datque orationem oranti, et benedicit Ps.xciii,10. justorum animas. Amen.

Footnotes

  1. Matth. xi, 28-30. ↩

  2. Luc. xviii, 13. ↩

  3. Luc. xv, 21. ↩

  4. Luc. xviii, 13. ↩

  5. Luc. xxiii, 42. ↩

  6. 1 Tim. 1, 15. ↩

  7. Job xxxviii, 11. ↩

  8. 1 Cor. xiv, 19. ↩

  9. Act. xii, 8. ↩

  10. Ps. lxxii. 25. ↩

  11. Ps. , 28. ↩

  12. Luc. xviii, 2-5. ↩

  13. Rom. vii, 26. ↩

  14. Matth. xix, 29. ↩

  15. Job xxxix, 25. ↩

  16. Deut. IV, 24; ↩

  17. Joann. I, 9. ↩

  18. Matth. VII, 8. ↩

  19. Ps. CXVIII, 145. ↩

  20. Ps. XI, 12. ↩

  21. Matth. XVIII, 20. ↩

Chapter 98 of 100