Skip to the text

Initium

REVERENDISSIMO IN CHRISTO PATRI D. PETRO LEYDENSI, MAJORIS CARTUSIÆ ORDINISQUE CARTUSIENSIS UNIVERSI PRIORI GENERALI, F. THEODORICUS LOER A STRATIS, CARTUSIÆ HILDESIENSIS IN SAXONIA CITRA MERITUM PRIOR, S. D.

POSTQUAM Cartusiæ Majoris, atque adeo universi Ordinis nostri Cartusiani factus es Prior Generalis, interim magno mihi desiderio, studioque etiam debito fuit, novo tuo honori, imo verius oneri, chartaceo aliquo munere congratulari. Et quanquam desiderio isti studioque erga te meo jampridem obstitit Hildesiensis nostra promotio, quin potius remotio ab urbe Coloniensi, amotioque a pristinis studiis meis: tamen ita nunquam intermisi curam hanc, quin quæcumque tandem daretur occasio satisfaciendi votis his, ea mihi neutiquam omitteretur. Itaque, quum paucos ante menses negotia Cartusiæ Hildesiensis me Coloniam appulissent, ac tumultus bellici undique insonantes, præter spem diutius ibidem tenerent, in magnis afflictionibus et ærumnis meis hoc nactus sum commodi, quod præter exspectationem se mihi obtulit studiis erga te nostris abunde satisfaciendi facultas. Opportune enim sub prælis erant, jam tum tertio excudendæ, Dionysii nostri homiliæ. Et quia in illarum parte ea quæ speciatim agit de Sanctis, haud ita longe processum erat, non licuit detentionis meæ tempus in otio transigere, sed institi per me meosque, ut Dionysii nostri Sermones, maxime vero isti de Sanctis, jam tertio summa diligentia in lucem prodirent. Et quum princeps ille felicis memoriæ, cui priores horum sermonum editiones inscriptæ fuerunt, jampridem naturæ concessisset, multæ et graves causæ huc nos egerunt, ut publicationem sermonum Dionysii de Sanctis tertiam, sub tui nominis auspicio fieri vellemus. Primum, quod olim Prior exsistens in Valle S. Spiritus prope Gosnaium, ac provinciæ Picardicæ Visitator, non vulgarem in promovendis Dionysii nostri laboribus affectum, benevolentiam item mihi ostenderis singularem. Deinde, quod venerabili ac piissimo, mihique nunquam satis laudando viro, D. Petro Leydensi, Agrippinensis Cartusiæ dignissimo quondam Priori, Rhenensisque provinciæ Visitatori, cui potissimum debetur quod Dionysii nostri sudores hucusque perducti sunt, conterraneus, cognominis, consanguineusque exsistas. Postremo, quod ea nunc sit tempestas, ut ejusmodi exempla, qualia in hoc libro complura de Sanctis narrantur, quum piis omnibus ac singulis, tum vero in primis non opportuna modo, sed prope etiam scitu opportuna sint iis qui in potestatibus, dignitatibus aut publicis officiis constituti, sectisque et bellis afflicti, heu! nimium experiuntur quam necessaria sit patientiæ virtus. Quanquam ut harum causarum suppeteret nulla, cui dignius offerrentur hi de Sanctis sermones, quam ei qui Sanctorum cultui maxime deditus est, qui Sanctorum vitam summe cupit non tam prædicare quam imitari?

Nec enim vereor, Reverende Pater, quod Paternitatem tuam moveat, mira quædam et insolita hoc in opere de Sanctis referri, quæ propterea quibusdam videri possint a veritate aliena, quod nostris temporibus aut raro aut nunquam contingant. Multa enim olim in Sanctis mirabilia fecit Deus, aut in confirmationem fidei, aut in testimonium sanctitatis, aut ut sanctæ eruditioni robur adderet, quo latius propagaretur, minusque dubitaretur de ejus veritate. Quæ omnia quum hodie non sint necessaria, non sunt etiam expetenda miracula. Evangelium ubique jam prædicatum est, fides recepta; nec licet in dubium vertere quidquid pro vero perpetuoque dogmate sancta Ecclesia semel statuerit. Fuerint licet homines, qui ad Concilia evocati, quique in nomine Jesu collecti, Ecclesiæ et nomen et rem expresserunt; Spiritu Sancto tamen in iis quæ fidei sunt, nullo pacto ambigendum est esse imbutos: quandoquidem non suo nomine, sed Ecclesiæ, imo ejus qui suo nomine congregatis se in medio eorum affore pollicetur, fuerunt adunati. Hæc dixerim, ut quantæ sit auctoritatis, quantæ venerationis, quidquid a Conciliis, quidquid ab Ecclesia quod ad dogmata fidei attinet, est institutum, probem. Itaque habet verbum Dei auctoritatem suam; habet Ecclesia quoque nihilo minus auctoritatem suam, qua constat, qua cognoscimus quid sit quidve haberi debeat verbum Dei. Nam Augustinus Evangelio non crederet, nisi eum cogeret Ecclesiæ auctoritas. Ergo illa super omnem est Scripturam. Habent præterea scripta alia Sanctorum (tametsi canonica non sint) auctoritatem suam, cui, ubi manifesta non fuerit impietas, temere refragari illicitum sit. Inter hæc ponimus quæ de Sanctorum gestis vitisque scripta sunt: quibus non juxta ea quæ nobis, qui peccatores sumus, adsunt, sed juxta illorum de quibus narrantur, sanctitatem, credendum est. Sunt qui vitas Sanctorum et Spiritus opera, propterea quod ipsimet in carne sint, calumnientur; et quidquid sibi non est familiare (nihil enim præter carnem sentiunt), veritati detractum putant. Ego vero quæcumque pia, quæcumque verbo Dei (in sensu tamen quem Spiritus loquitur) non sunt contraria, recipio: verum ita recipio, quatenus me ædificent, non ut usquequaque omnia ceu firma indubitataque, ad credendum me urgeant. Neque enim in illorum cupio haberi numero qui prudentiæ humanæ, quæ stultitia est apud Deum, tribuunt omnia, pietati nihil. Hi namque dum omnia pervestigant, dum omnia scrutantur, dumque singulorum petunt rationem, ubi in Dei operibus eam nequiverint invenire, mirabilia Dei protinus fabulas mentiuntur. Equidem vix verbis consequi possum, quam justo sæpe dolore movear in hos blaterones, quorum tum animus, tum verba nunquam non derogant pietati. Atqui a nullo non est stomachandum in eos potissime qui omnes Sanctorum historias rident, qui antiquitati detrahunt, calumniantur devotionem, nihil verum æstimantes, quidquid Titus eorum Livius, aut Valerius, aut Plutarchus Justinusve non scripserit: ubi vero ii quamlibet absurde, quamlibet suspecte quid dixerint, protinus verum esse, ad bilem usque contendunt. Proh pudor! num ethnicis, aut solis aut plus quam Christianis est credendum? Num quidquid Trogus, aut Florus, aut reliqui id genus historici non dixerint, falsum putabimus? An et Christiani suos non habent auctores, quorum tum fidei, tum auctoritati facile tutoque credendum sit? Quæ hæc est Christianorum levitas, Cornelio, Tacito aut Suetonio credere, historiis ecclesiasticis non credere? mirari vitas Cæsarum, cœlitum vitam aspernari? Quid, quod tam multa nugis simillima, quædam dictu nefaria, plurima denique fidei Christianorum contraria apud ethnicos referuntur, de iis tamen dubitare nefas putant

Christiani? Quid, quod nostrates adeo juvat quidquid in libris paganorum offendunt, licet fidei christianæ palam sit inimicum, atque cum veritate ex diametro pugnet? Taceo quod ubi auctores sive pagani sive Judæi, quidpiam de re christiana tractant, ubi quidpiam quod in sacris quoque libris nostris adstruitur, referunt, adeo dissideat a veritate, ut ea plane ridicula merisque nugis permixta videat quisquis vel parum sacra fuerit lectione imbutus. Itaque, si ethnici scriptores adeo deprehenduntur a veritate deviasse, si adeo impudenter mentiti sunt, ubi canonica nostrorum librorum obsistit aliterque nos instruit auctoritas, quid in reliquis eorum historiis esse potest veritatis, quarum in codicibus ecclesiasticis nulla est mentio unde refelli queant? Aut si veræ sunt historiæ quas scripsere pagani, quomodo præter ipsos non etiam posset alius, quamvis christianus, verum scribere, præsertim quum pia sint quæ traduntur in gestis Sanctorum, licet non pari habeantur auctoritate qua Scripturæ canonicæ? Quod si cuncta quæ de Sanctorum vitis scribuntur, ficta esse oporteat, propterea quod vel incerto auctore hæc ipsa sola nobis tradiderit antiquitas, vel quod rara admódum et miranda in his legantur; multo magis hoc modo de canonicis libris complura forent eradenda, ubi permulta scribuntur quæ parum (ut reverentia sacrorum librorum salva loquar) conferunt morum honestati aut gravitati. Permulta (ingenue fateor) leguntur in sacris libris, quorum nisi canonica me compelleret auctoritas, ea nequaquam crederem, quum pleraque deliramentis simillima videantur. Jam vero quia Ecclesiæ ea nobis tradit auctoritas, omni veneratione suscipio: nec minus omnibus Scripturis divinis habeo fidei, quam si Christum ipsum sua voce mihi loquentem audirem; minusque dubito de his quæ ibi lego, quam quæ auribus audio, oculis video, manibus contrecto. Et quemadmodum certissime credo per Evangelium exhibita, quæ legis figuris et Prophetarum vaticiniis per Spiritum Sanctum fuerunt prædicta; ita pari certitudine credo secundi adventus promissionem, ac diversa malorum bonorumque præmia.

Hæc, Reverende Pater, scribo, ut ea quæ de Sanctorum vita ac obitu nobis traduntur, tametsi tam præstans eorum non sit auctoritas quam est canonicæ Scripturæ, nequaquam esse contemnenda, quod mira aut singularia ibi referuntur, quando in sacra Scriptura quoque leguntur quæ aut ridicula, aut incredibilia videbuntur, si de canonicis libris dubitare licebit. Nihil igitur calumniandum, quamvis rarum, quamvis mirabile, modo sit pium: quandoquidem cuncta quæ per Sanctos suos operatus est Deus, mirabilia sunt. Tuum igitur est, Reverende et sapientissime Pater, has Dionysii homilias sive sermones, et historias seu citata exempla, quibus et Christus in suis sermonibus creberrime usus est, non aspernari. Lege qua soles devotione, Sanctorum gesta, eruditionibus juxta piis ac castis intermixta: et quæcumque fidem juvant, quæcumque compunctionem administrant, quæcumque honestis moribus conducunt, cujusmodi est omnis eruditio Dionysii, iis patrocinare, meque illorum numero qui tibi summopere favent, qui te suspiciunt ac magni faciunt, quæso, adscribe. Deus omnipotens te nobis servet longævum, qui Ordini Cartusiano unus vivis et pater et moderator. Coloniæ, ex Conventu Cartusiensi, pridie S. Bartholomæi apostoli, anno MDXLII.

Chapter 1 of 161