Præfatio
IN SERMONES AD SÆCULARES
LAUDEMUS viros gloriosos et parentes nostros. Eccli. XLIV, 1. Multiplici ratione hortatur nos sacra Scriptura, Sanctorum virtutes et gloriam prædicare, et eos devote laudare.
Primo, quoniam Sanctos laudando, Deum in eis laudamus. Non enim ipsi a se ipsis habuerunt quod sancte irreprehensibiliterque vixerunt, sed a Deo per gratiam ejus indesinentem. Nempe, si omne bonum a Deo est, quanto magis vitæ sanctitas? Ideo ait Propheta : Laudate Dominum in Sanctis ejus. Etenim Sanctos laudare, est infinitam misericordiam, caritatem, liberalitatem ac omnipotentiam Creatoris vere fateri atque extollere, quia (ut Jacobus ait) omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum.12
Secundo debemus Sanctos laudare, quoniam justum est hoc, et Deus illud jubet. Laus namque et honor debentur virtuti. Idcirco, quo Sancti virtuosius hic vixerunt, eo amplius sunt laudandi, majoremque laudem promeruerunt. Unde scriptum est : Sapientiam Sanctorum narrant populi, et laudem eorum nuntiat Ecclesia.3 Et quoniam Deus jam honoravit et exaltavit eos secum in cœlis, ipse requirit, et prorsus dignissimum est, ut honorificentur a nobis in terris, quum sint amici et filii Dei.
Tertio, quatenus etiam ipsi vicem nobis rependant, suis meritis et precibus nobis subveniendo, nosque in vitæ hujus periculis protegendo, atque ad æternam beatitudinem et suam beatissimam societatem nos perducendo.
Quarto, quatenus eos laudando, eorumque miracula memorando, confortemur in fide, roboremur in spe, et divino accendamur amore, atque ad imitandum viriliter Sanctorum virtutes fortiter provocemur, pensantes quod et ipsi nobis similes, mortales et ex se fragiles exstiterunt, et tamen invicte conando, et Dei auxilium jugiter implorando, tantum in omni profecerunt virtute et gratia, in sanctitate ac sapientia; considerantes quoque quod in tempore vitæ hujus brevissimo, tam ineffabilem et æternam promeruerunt atque adepti sunt gloriam. Hinc scribit Apostolus : Ideo et nos tantam habentes impositam nobis nubem testium, id est multitudinem copiosam Sanctorum, deponentes omne peccatum, per patientiam curramus ad propositum nobis certamen.4 Jacobus quoque dicit : Exemplum accipite longanimitatis et laboris et patientiæ, sanctos Prophetas; ecce beatificamus eos qui sustinuerunt.5
Quum ergo tam exemplare, fructuosum, justum, Deoque placitum sit, Sanctos laudare, propono ad laudem et gloriam Omnipotentis, in præsenti opusculo, de Sanctis per annum sermones, Sancto Sanctorum præstante, conscribere, et juxta præcedentis operis formam procedere, in quo sermones scripsi de Tempore, cum expositionibus epistolarum et evangeliorum dominicalium, annectendo epistolæ unum sermonem, evangelio duos aut tres. Verumtamen isto in opere de Sanctis, intendo brevitati studere magis quam in præcedente de Tempore, quod in magnam nimis molem excrevit.
Footnotes
Chapter 2 of 161