Præfatio
IN SERMONES AD RELIGIOSOS
RELIGIO munda et immaculata apud Deum et Patrem hæc est, immaculatum se custodire ab hoc sæculo. Jacob. 1, 27.
Christo in Evangelio protestante, unum est necessarium : nam omnia ordinantur ad unum, quemadmodum et ab uno sumpserunt exordium. Porro hoc unum, quod solum ac summe necessarium perhibetur objectum, est Deus, qui omnium beatitudo ac finis censetur. Formaliter vero, est gratiosa unio mentis cum eo in via, gloriosaque unio cum eo in patria. Ad hoc unum universa præcepta, evangelica quoque consilia tendunt, et propter ipsum cunctæ sunt institutæ observantiæ regulares atque monasticæ. Idcirco omne quod in cœnobio agimus, omne intentum ac studium nostrum, ad hoc finaliter referre debemus, quatenus quantum fragili defectuosæque vitæ huic sit possibile, simus indesinenter Deo intenti actualiterque uniti, per fidei speculationem, per doni sapientiæ contemplationem, per sanctæ caritatis ardorem, per divinorum meditationem beneficiorum ac promissorum, atque per ceterorum ad salutem pertinentium considerationem, præsertim per orationem devotam, et dominicæ passionis attentionem præcordialem.
Qui ita se habet in cœnobio, qui taliter occupatur coram Altissimo, merito religiosus vocatur, estque in eo munda et immaculata religio, quæ (ut beatissimus Christi frater Jacobus profitetur) « est, immaculatum se custodire ab hoc sæculo ». Nempe quid aliud est, se a sæculo custodire immaculatum, nisi ea omnia devitare quæ præfatam mentis cum Deo unionem impediunt, quæ caritatis fervorem diminuunt, quæ vagum atque instabilem efficiunt animum, ut sunt inordinatæ affectiones ad ea quæ mundi sunt, puta ad vanitates mundanas deliciasque carnales, temporales honores transitoriasve divitias? Quæ omnia necesse est religiosum vitare, si digne debeat Deo ambulare, et vere monastice conversari, ac suæ satisfacere professioni. Propter quod etiam Paulus hortatur apostolus : Nolite conformari huic sæculo, sed renovamini spiritu mentis vestræ. Denique discipulus quem diligebat Jesus : Si quis (inquit) diligit mundum, non est caritas Patris in eo ; quoniam omne quod est in mundo, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et superbia vitæ.
Concupiscentiam ergo carnis, concupiscentiam oculorum et superbiam vitæ oportet in primis claustralem abjicere, nec aliter potest se immaculatum a sæculo custodire. Etenim a sæculo se immaculatum præservare, est nihil hujus mundi, nihil creatum, nihil citra Deum, nisi in Deo et secundum Deum diligere, quatenus pura et simplex sit cordis intentio, omnisque ejus affectio sit adunata, simplificata ac stabilita in Domino. Abjicienda est ergo omnino appetitio sæcularis, amicitia mundialis, carnalis et sensualis affectio, quum et Jacobus contestetur : Amicitia hujus mundi, inimica est Deo ; quicumque ergo voluerit amicus hujus mundi fieri, inimicus Dei constituitur. Quid terribilius dici potest? Quid ergo, o monache, quid, o religiosa persona, quid tibi cum hoc sæculo nequam? quid tibi cum carnalibus ac mundanis hominibus, nisi ut ores pro eis, opportunoque loco et tempore cohorteris eos ad meliora? Quid eorum familiaritates quæris nocivas? quid inordinata colloquia? quid stulta solatia, consortia quoque interioris custodiæ resolutiva? Quæ utique omnia vigorem dissipant mentis, animam faciunt negligentem, cor redunt intimoratum. Quemadmodum enim cum perverso perverteris, ita cum carnali carnalis efficieris, cum mundano mundanus constitueris, sicque sub habitu spirituali cor deferes sæculare. Præterea, quid olim fuit filiis Israel ruinæ occasio, idololatriæ causa, nisi cum Amorrhæis communio? Sic religiosis incitamentum multiplicis casus est, cum sæcularibus confabulatio, societas et mixtura. Non enim sine causa ait Scriptura : Qui tangit picem, inquinatur ; et qui communicaverit superbo, induetur superbiam ;1 itemque, Amicus stultorum, similis eis erit.
Hinc sancti Patres qui Ordines instituerunt, ipsos religiosos vita, habitu, mansione, a sæcularibus voluerunt esse distinctos, et habitationem eorum claustrum appellare sanxerunt.234 Cur itaque, nisi quia habitatores ejus debent ab omni sæculari tumultu esse quieti, a passionum ac vitiorum inquietudine liberi, ab omni carnalitate et sæculari proprietate abstracti? Si quominus, tanto intolerabilior erit eorum damnatio, quanto ad proficiendum media habuerunt aptiora, et quanto ad perfectiora se adstrinxerunt.
Itaque, quia jam paulo ante, operante Domino, sermones compegi pro religiosis per annum de Tempore, propositum est nunc simili forma componere sermones de Sanctis per annum, pro religiosis, ad laudem et gloriam Sancti Sanctorum, Dei incomparabilis, adorandi ac omnipotentis.
Footnotes
Chapter 3 of 161