Skip to the text

Sermo unica

S. BARBARÆ VIRGINIS ET MARTYRIS

DE ADMIRABILI CONVERSIONE, ILLUMINATISSIMA FIDE, MAXIMA IN DEUM CARITATE GLORIOSISSIMOQUE MARTYRII TRIUMPHO SANCTISSIMÆ VIRGINIS, SPONSÆ ET MARTYRIS CHRISTI, BARBARÆ; ET QUALITER IMITANDA HÆC SINT.

FORTITUDO et decor indumentum ejus. Prov. xxxi, 25.

Quam admirabilis fuerit conversio S. Barbaræ, et quanta erat virtutum suarum perfectio, quam gloriosum etiam martyrium habuit, ejus Legenda testatur. Itaque, sicut in ea describitur, in Nicomedia civitate Ægypti fuit princeps dives ac nobilis, nomine Dioscorus, Christianorum atrocissimus persecutor. Hic duxit uxorem nobilissimam, quæ (ut legitur) de radice Jesse descendit: ex qua genuit filiam nomine Barbaram, præ ceteris temporis illius filiabus hominum speciosissimam. Hæc matre sua defuncta, a patre liberalibus artibus tradita est, et diligentissime ipsis vacavit. Quumque ingeniosissima virgo videret homines idola adorare, plurimum mirabatur, et intra se arguit quod non esset Deus nisi ens unum, æternum, non participatum, et quod ille solus esset adorandus: hinc affectuosissime informari optavit veri Dei notitia, fide et cultu.

Præterea percepit, in Alexandria urbe Ægypti esse virum doctissimum, nomine Origenem, cujus sapientiæ atque facundiæ nullus philosophorum posset resistere, qui certis argumentis probaret esse unum dumtaxat verum Deum, et idolorum confunderet vanitatem. Quo audito, gratissima Barbara cordialiter est gavisa, et cum nuntio misit ei occulte epistolam, petens informari ab eo quid sentiendum esset de Deo ejusque cultu. Nuntius ergo Alexandriam veniens, reperit Origenem in palatio Mammææ matris Alexandri imperatoris, ubi occupabatur tunc Origenes instruendo Mammæam ac ejus familiam christianæ fidei religionem. Hæc Mammæa ad Christum conversa, filium suum Alexandrum imperatorem precibus suis a Christianorum persecutione fecit cessare. Origenes perlecta epistola S. Barbaræ, præ gaudio plorans, terram statim osculabatur, benedicens Deum et laudans; Mammææ quoque ista insinuans, et per hoc eam ac ejus familiam multum confortavit in fide, ac divino accendit amore. Porro Origenes sapientissime ei rescripsit, et qualiter Deus sit non solum in essentia unus, sed trinus etiam in personis, multum catholice docuit; atque cum beatissimæ Barbaræ nuntio unum de sacerdotibus suis misit ad eam, cum libris Evangelii, Epistolarumque Pauli apostoli, et libro Psalmorum.

Interim Barbara sancta decubuit lecto, infirmam se simulans; sed solo Divinitatis languebat amore. Sicque sacerdos Origenis legatus, sub forma medici introivit ad eam. Quem ipsa cum grandi reverentia suscepit, protinusque audivit patrem suum Dioscorum advenire: ideo ipsa mox cubile suum ingressa est, ut patrem suum languendi colore deciperet. Dioscorus vero cum filia sua ignotum inveniens virum, indignans quæsivit: Quis hic et cur? Gloriosa virgo Barbara dixit, quod medicus esset, et subitum sibi sponderet valorem. Hinc pater ejus recedens, permisit eam loqui cum viro. Legit ergo epistolam Origenis et libros quos misit; ab ejus quoque legato instructa est plenius de Christi incarnatione, passione, et de sacramento Baptismi ac aliis fidei christianæ mysteriis. Facta est ergo lætissima, et patri suo insinuavit melius se habere: qui de hoc valde gavisus est. Post hæc pater ejus fecit pulcherrimam ac pretiosissimam fieri turrim, et duas in ea fieri jussit fenestras, et in ea filiam suam manere fecit, ne tam pulcherrima virgo ab hominibus videretur. Quumque multi nobiles ac potentes eam habere conjugem niterentur, de hoc Dioscorum sollicitabant. Qui filiam suam interrogavit quid ei circa hoc esset cordis. Ipsa respondit se nulli hominum nec imperatoris filio nubere velle, sed castitatem vovisse. Tunc pater respondit nobilibus, filiam suam velle manere innuptam.

Post hæc Dioscorus rex pro negotiis imperatoris in longinquam profectus est regionem, et diu moratus in ea. Interim S. Barbara turris structuram consideravit; quumque de origine, motu et influentiis solis et lunæ ac stellarum, quas ibi sculptas conspexit, meditaretur, apparuit et adstitit ei angelus Dei, ipsam de universis ad christianam spectantibus fidem illuminans. Quumque de Christi incarnatione eam institueret, apparuit ei Dominus Jesus in similitudine pulcherrimi pueri, in quo ipsa ineffabiliter delectabatur. Deinde angelo ei narrante quanta Dominus noster Jesus Christus pro ea et pro toto genere humano sustinuit, et prænuntiante quod ipsa quoque multa esset passura pro Christo, atque hortante ut se ad martyrium sacrum disponeret, mutatus est puer ille, et apparuit quasi totus passus, vulneratus et sanguinolentus, ita quod virgo Barbara ex compassione et compunctione in ecstasim lapsa est, viribusque defecit, Christi passionem pensando ac deplangendo.

Completa hac visione, consideravit beatissima Barbara duas tantum esse fenestras in turri, dixitque artificibus ut tertiam quoque efficerent. Responderunt: Timemus, o domina, offensam Dioscori regis patris tui, qui jussit ut duas tantum faceremus fenestras. Quibus dixit: Ego respondebo pro vobis. Tunc tertiam addiderunt fenestram: quod B. Barbara ad supergloriosissimæ Trinitatis honorem fieri fecit. Post hæc ingressa est lavacrum quod pater ejus fieri fecit, ut ipsa lavaretur in eo. Quum pollice dextro sanctæ crucis signum imprimeret columnis marmoreis, saxa quasi mollis cera cesserunt, et manserunt in eis expressa crucis signacula, ex quorum intuitu adspicientium corda in admirationem et devotionem excitabantur. Deinceps Barbara præelecta descendens in absidem lavacri, et nullam ibi aquam reperiens, Christum ardenter oravit ut lavacrum illud aqua repleret: et ecce protinus, Deo cooperante, tanta ibi aqua effluxit, quod pertingebat usque ad S. Barbaræ umbilicum. Et tunc in eadem aqua virgo hæc a glorioso Christi præcursore Joanne est baptizata. Fuitque aqua illa multis infirmis in sanitatem. Ex tunc S. Barbara locustis et melle silvestri contentabatur, Joannem sequendo Baptistam. Et turrim læta ascendens, et patris sui idola cernens, exspuit in ea, fregitque ea, et auri ac argenti fragmenta dedit pauperibus. Hymnis quoque et psalmis et orationibus die ac nocte fuit intenta.

Post longum tempus pater ejus regressus, et tres in turri videns fenestras, artificibus dixit : Tertiam fenestram facere quis præsumpsit? Cui unus respondit : Filia tua id fieri jussit. Filiam ergo suam accedens, post oscula dixit : Tune, filia, tertiam fenestram fieri voluisti? Ipsa respondit : Imo, pater, et bene, quoniam tres fenestræ omnem hominem illuminant ; duæ autem domum offuscant. Et pater ejus : Quomodo, inquit, tres fenestræ abundantius illuminant quam duæ? Cui Barbara : Tres fenestræ evidentius illuminantes, sunt Pater et Filius et Spiritus Sanctus, non tres dii, sed unus verus Deus, in quem credere et quem adorare oportet. Harum personarum una, videlicet Filius, humanam naturam assumpsit, et nunc me in conjugem duxit ac sponsam : cui meam vovi virginitatem, a cujus amore nulla me persecutio separabit. Quumque de his felicissima Barbara multa prosequeretur, pater ejus obriguit, et cadens, quasi simulacrum exanime jacuit. Postmodum ad se reversus, verborumque filiæ recordatus, intellexit eam christianam effectam, ac Christum vocare suum sponsum. Mox ergo furore repletus, evaginato gladio voluit eam transfigere. Ipsa vero pro Christo mori non renuens, sed patri compatiens, Dominum invocavit, et statim omnipotenti Dei virtute abscissum est marmor, eam intus suscipiens ; atque in montem eam transduxit.

Porro, in monte illo fuerunt duo pastores oves pascentes, idque conspicientes. Quumque pater eam non invenisset in domo, urbem egrediens et montem ascendens, interrogavit pastores an filiam suam vidissent. Unus pastorum puellæ compassus : Non vidi (inquit) eam, nec scio ubi sit. Alter vero crudelis, eam digito demonstravit, et statim ex ultione divina mutatus est ipse in statuam marmoris, ovesque ejus sunt factæ locustæ : quæ ad sanctæ virginis sepulcrum sic permanent usque in præsens. Quum autem B. Barbara patrem suum audisset, ei sponte occurrit. Qui videns eam sponte sibi occurrere, mitigato furore, gladium in vagina reposuit, et filiam suam atrociter flagellavit; apprehensaque ejus coma, traxit eam de monte et ad palatium duxit. Clausit quoque tunc eam in arcta tenebrosaque cella, catenis et clave muniens eam; ipsa vero angelorum recreabatur consortio. Quumque die sequenti non potuisset filiam a christianitatis proposito revocare, furiosus adiit præsidem, nomine Martianum, recitans ei quid ei de sua filia contigisset; adjuravit etiam præsidem per deorum potentiam, ut filiam atrocioribus objiceret tormentis, nisi sibi præberet consensum.

Quum autem Barbara ad præsidem duceretur, Dominum exoravit pro confortatione gratiæ suæ. Adducta vero ad præsidem, primo allocuta est eum : Cur me advenire fecisti? Vis fidem meam cognoscere ? Christiana sum, Deum verum adoro, falsa simulacra respuo. Ad quam præses : Condolendum est formosissimo tuo conspectui et adolescentiæ tuæ, idcirco in primis sustinenda es gratia patris tui; sed si diutius in superstitione ista duraveris, vires tuas experiar. B. Barbara ait : Mihi vis misereri ? tibimetipsi miserere. Ego per temporales has pœnas æternam requiem introibo; te temporalis dignitas et mundi prosperitas ad perpetua mittent supplicia. Tunc iratus præses, suggerente Dioscoro, præcepit eam nudari et virgis acriter flagellari, dicens : Verba verberibus cedant. Gloriosissima autem Barbara exsultavit quod digna habita esset pro nomine Christi contumeliam pati :1 Hunc (inquiens) diem exspectavi, hunc diem quæsivi et reperi. Quumque post flagellationem præsidi esset adducta, dixit ad eam : Nonne lapideum habes cor, quæ nec consiliis salutaribus acquiescis, neque flagella perhorrescis? S. Barbara dixit : Justitiæ rigor flecti non novit dum forti utitur pectore. Nihil tam justum quam unum verum colere Deum, et nihil tam impium quam idola adorare. Ego autem melius judico omnia membra tormentis exponere, quam a semita justitiæ declinare. Quum autem præses flectere eam non posset, sed publice confunderetur ab ea, rugiens ipse ut ferox leo, jussit eam nudari et corpus virginale tenerrimum absque omni miseratione nervis taurinis dilaniari, cilicinisque textis atrocissime defricari, ac crepitans calidissimum sal vulneribus ejus infundi. Dum itaque diu hoc sustinuisset tormentum, et totum corpus ejus sanguine proprio esset perfusum, præcepit eam in teterrimum carcerem trudi, et super acutissima testarum fragmenta volutari. Et ecce media nocte circumfulsit eam lux cœlestis, ipseque Christus apparuit ei, dicens: Confide et confortare, o filia præelecta, quoniam magnum gaudium fit in cœlo et in terra de tua passione. Statimque omnes plagæ ejus sanatæ sunt, et Christus signo crucis super eam facto, ipsa vidente ascendit in cœlum. Tunc ipsa ineffabili gaudio est repleta.

Denique die sequenti præsidi præsentata, pulchrior apparebat quam antea unquam. Quod præses diis suis adscribens, dixit: Vide quomodo dii miserti sunt tui, ut vel modo resipiscas. Sanctissima Barbara Martiano respondit: Dii tui pro suis sceleribus in inferno torquentur. Ego autem Christo Domino Deo meo pro thure offero orationem, pro victima animam meam; insuper pro ejus amore corpus et cor meum ad omnia supplicia præparo: quem tu ignoras, eo quod cor tuum sit a diabolo induratum. Tunc præses jussit eam nudam in equuleo pedibus sursum versis suspendi, et harpaginibus sacra ejus latera perforari, ardentium quoque lampadarum appositione plagas ejus horribiliter uri. Quæ omnia quum virgo victoriosissima alacriter sustineret, Deum laudans ac ei psallens, apponuntur ejus lateribus laminæ ferreæ ab igne candentes; nec tamen Barbara a sua alacritate Deique laude cessavit. Tunc præses fecit eam coram se in stipite pessumdari verso capite, et illud ferreis malleis contundi, quousque pavimentum sanguine virginis maduit. Deinde fecit ubera ejus lenta sectione abscindi, ut sic diutius torqueretur. Quo facto jussit eam per totam urbem nudam circumduci, ut verecundiora ejus ab omnibus viderentur. Tunc pudicissima virgo Dominum exoravit ut sibi de cœlo mitteret tegumentum. Statimque angelus detulit ei candidam stolam, qua induit eam; et eam consignans, integram ei restituit sanitatem. Quumque reducta esset ad præsidem, et ipse conspiceret eam rubicundam, fulgentem et alacrem, cœlestique stola indutam, præ stupore defecit, et quasi lapis effectus est. Cui beatissima Barbara dixit: O tu consimilis patri tuo diabolo, et confusus a Domino Jesu Christo, quid turbaris de gratia mihi facta? Præses autem a suis satellitibus expergefactus, atque in se reversus, dedit sententiam ut decollaretur. Tunc proprius pater ejus Dioscorus duxit eam in montem, decollavitque eam. Quumque descenderet, ignis desuper veniens, eum omnino consumpsit.

Porro virgo hæc sancta, antequam decollaretur, oravit ut qui in necessitatibus et angustiis suis ejus agendo memoriam, Deum fideliter invocarent, consolationem reciperent, et ut passionem suam annua devotione recolentes, improvisa morte non prævenirentur, sed vere confiterentur. Venitque vox de cœlo, dicens eam esse exauditam. Passa est anno Domini ducentesimo tricesimo septimo, pridie Nonas Decembris, sub Maximino imperatore. Sepelivitque eam Valentinus sacerdos devotus: et quindecim annorum erat dum passa est. Denique ad ejus sepulcrum cæcis reddebatur visus, surdis auditus, claudis ambulatio, mutis locutio, debilibus virium restitutio, mœstis consolatio, obsessis dæmonum effugatio, aliarumque ægritudinum perfecta curatio. Intuentes igitur habitatores civitatis illius tot mirabilia, quamvis pagani, tumbam mirificæ structuræ fecerunt, quam auro ac gemmis copiosissime ornaverunt: in qua corpus gloriosissimæ Barbaræ reverenter ponentes, illud cum quatuor catenis aureis in tumba illa in quodam templo civitatis suæ cum ingenti suspenderunt lætitia; lampades quoque in circuitu adhibuerunt ardentes.

Hæc ex originali S. Barbaræ Legenda breviter sumpta sunt.

Ex quibus vere ostenditur quam mirabilis sit Deus in Sanctis suis, et quam beata sint vasa misericordiæ ejus.2 Insuper patet ex iis quam illuminata et fortis fuerit beata hæc virgo in fide, quam fervens caritate, quam constans et patiens in tam longo et horrendo martyrio.

Ecce virgo illa illustris, pulcherrima, ditissima, omnem mundi contempsit ornatum, omnia vana et carnalia sprevit, tam atrocissimas pertulit pœnas. Quid itaque nos peccatores miserrimi sumus dicturi, qui pro regno cœlesti, pro Dei amore, pro nostris excessibus pati nil volumus, sed proni sumus ad iram, ad indignationem, ad pompam, ad inquinamenta mentis et corporis, ad Dei obsequium pigri, quibus molestum est orationibus meditationibusque devotis insistere, fabulari vero et cachinnare jucundum est? Sed redeamus ad viam salutis, quæ arcta est, et beatissimæ Barbaræ sequi vestigia saltem aliquo modo enitamur.3 Sequamur patientiam ejus et caritatis fervorem; vana atque illicita fugiamus; Deum omnipotentem, æternum, temporalibus omnibus præponamus, ei semper corde timorato ac stabili adhærentes, qui est super omnia benedictus in sæcula. Amen.

Enarrationem epistolæ ac evangelii, cum sermonibus, quœre de S. Catharina et in Communi Sanctorum de Virginibus.

Footnotes

  1. Act. v, 41. ↩

  2. Ps. LXVII, 36. ↩

  3. Matth. VII, 14. ↩

Chapter 27 of 161