Sermo 6
DE INCOMPARABILI ANIMÆ ET CORPORIS VIRGINIS MARIÆ SANCTISSIMÆ ORNATU ET PULCHRITUDINE, DEQUE VIRTUTIBUS EJUS QUAS THEOLOGICAS VOCANT.
MATOR factus sum formæ illius. Sap. VIII, 2.
Pulchritudinem homines naturaliter appetunt delectabiliterque inspiciunt, et ad eos qui pulchri sunt, specialiter afficiuntur. Quum igitur infra Deum non sit pulchritudo æqualis pulchritudini sacratissimæ ac divinissimæ Virginis, merito esse debemus amatores sinceri pulchritudinis ejus, præsertim quum tanta sit pulchritudo ipsius, ut et fons universæ pulchritudinis, Deus et rex ejus, concupierit pulchritudinem ejus, quemadmodum ait Psalmographus: Concupiscet rex decorem tuum, quoniam ipse est Dominus Deus tuus.1 Porro de ratione pulchri, et quemadmodum, juxta divinum Dionysium, convertibile sit cum ente, de distinctione quoque pulchri et veri, multa possent subtilia introduci:2 quibus omissis, his dumtaxat quæ nostræ possunt ædificationi ad Dei gloriam deservire, intendamus.
Fuit ergo in Virgine incomparabili deiformiterque fecunda, multiplex pulchritudo, videlicet pulchritudo naturalis, et pulchritudo supernaturalis. Pulchritudo naturalis ipsius fuit duplex, utpote: corporalis, nam et corpore erat (ut decuit) valde formosa, optime complexionata, et excellenter bene disposita. Alia ejus naturalis pulchritudo fuit et est spiritualis, scilicet summæ et increatæ Trinitatis similitudo et imago, in anima ejus expressa, resultans ac fulgens. Hæc est pulchritudo innata. Alia pulchritudo spiritualis ac naturalis est acquisita, in virtutibus naturalibus et acquisitis consistens: quæ et præclarissima fuit in Virgine, quoniam ex continuis suis exercitiis virtuosis generabantur et erant in anima ejus habitus virtutum acquisiti, secundum doctores; quæ virtutes acquisitæ, erant in ea valde præeminentes, quemadmodum et actus ex quibus generabantur. Fuit item in ea pulchritudo quædam moralis, in exteriori sui corporis ac apparatus dispositione morumque venustissima habitudine consistens: quæ in ea post Christum excellentissima fuit, ita quod in situ, apparatu, motu, incessu, singulorumque membrorum manerie, ac morum facetia, atque in cunctis modestia fuit præfulgida.
Præterea supernaturalis pulchritudo ejus consistit in excellentia, perfectione et ordine virtutum et donorum ei supernaturaliter per creationem infusorum, atque in actibus eorumdem: quæ pulchritudo maxima est in ea post Christum, et præinductis pulchritudinibus sublimiter eminet; specialissime vero consistit in virtutibus, donis, eorumque actibus, in illis potentiis subjective consistentibus in quibus supersanctæ Trinitatis imago attenditur. Hæc demum supernaturalis pulchritudo est duplex, quoniam una est viæ ac gratiæ, alia est gloriæ ac patriæ; et utraque tanta fuit in dulcissima Christi Genitrice, quod ab ejus notitia præconiisque condignis penitus deficit mens humana et lingua. Nihilo minus de supernaturali pulchritudine sua quam habuit in hac vita per gratiam, paulisper pro viribus aliquid tangi potest.
In primis ergo consistit pulchritudo hæc in theologicarum ornatu virtutum: quæ in Virgine sacra perfectissimæ erant. Nempe quis cogitare, concipere, eloqui queat, quam clara, certa et firma exstiterit splendidissimæ Virginis fides? Ipsa etenim supercertissime noverat se virginem esse, de Spiritu Sancto concepisse, sine pudoris sui minoratione, salvo videlicet virgineæ integritatis signaculo, peperisse. Scivit se esse matrem Christi, Unigeniti Patris æterni; scivit se Deum et hominem in una persona concepisse ac genuisse; quumque plena esset gratia discretionis spirituum, scivit se cum archangelo Gabriele habuisse colloquium. Audivit verba pastorum et Simeonis ac Annæ, vidit tres Magos ac stellam, vidit Christi miracula, omniumque mysteriorum ejus excellentissime conscia fuit; et ei post resurrectionem suam primo apparuisse credendus est Christus. Quantum ergo ex omnibus istis ac aliis illuminata, corroborata et certificata fuit fides ipsius? Unde et tempore Passionis ipsa sola mansit in fide explicita plenarie stabilis et perfecta.
Amplius, de perfectione, excellentia ac certitudine spei ejus, dignum dici quid poterit? O quam supercertissima et perfecta fuit spes hujus optimæ Virginis, quæ agnovit se matrem esse Dei deorum, eumque genuisse, tractasse, lactasse, educasse, qui omnium electorum est salus ac gloria! Scivit se esse inter prædestinatos præcipuam, atque in regno cœlesti thronum habere super omnium choros ac ordines angelorum. Propter quod cecinit confidenter: Magnificat anima mea Dominum, quia respexit humilitatem ancillæ suæ:3 ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes, quia fecit mihi magna qui potens est. Scivit certissime se ab unico Filio suo, Deo et homine, summe et æternaliter honorandam, et vicem ab eo se reportaturam, nec a bono Filio suo se in suis precibus repellendam. Scivit se esse electissimam feminarum, imo omnium creaturarum. Nec dubitavit se esse eam de cujus persona, dignitate et gloria, ab exordio Patriarchæ ac Prophetæ fuerant prælocuti. Ineffabiliter ergo perfecta fuit spes ejus.
At vero de caritate ipsius, caritatisque suæ eminentia et ardore, idoneum dicere nil valemus. Quomodo enim non superferventissime diligeret Deum, a quo se vidit tam incomparabiliter esse electam, tam gratiosissime esse præventam; cujus se vidit matrem esse effectam, cujus bonitatem et munificentiam tam indesinenter et exuberantissime experiebatur in se; quem etiam tam illuminatissima fide, tam perfectissimo sapientiæ dono contemplabatur, quem dilexit non solum ut Deum et creatorem, ut patrem ac dominum, sed item ut filium, quem quotidie inspiciendo, contrectando, alendo et ad incrementa virilia perducendo, inæstimabiliter accendebatur? Sic et ardentissime Deum Patrem dilexit, a quo noverat sibi missum ejus unigenitum Filium, et comparentalem se ipsi Patri æterno vidit effectam. Sic quoque ferventissime dilexit Spiritum Sanctum, cujus virtute et obumbratione scivit se concepisse, tantisque gratiis esse ditatam, tantis charismatibus adimpletam.
Præterea, septem dona Sancti Spiritus dantur in expeditionem adjutoriumque virtutum, et potissimum expediunt atque perficiunt theologicas tres virtutes: et quanto quis in virtutibus theologicis est perfectus, tanto et in septem donis prædictis; idcirco credendum, quod quanta erat præstantissimæ Virginis excellentia in virtutibus theologicis, tanta et in donis. Fuit ergo in dono sapientiæ prorsus clarissima. Sunt autem doni sapientiæ hujus tres gradus, sicut et caritatis; et sapientia ista, quantum ad supremum seu tertium gradum suum, realiter idem est quod mystica theologia, quæ est sapientia theorica, unitiva, affectiva, flammigera, in qua præ omnibus viatoribus fuit beatissima virgo Maria ineffabili modo perfecta. — Sic et de aliis donis inferioribusque virtutibus declarari hæc possent. Quod in aliis hinc inde de ea sermonibus poterit fieri; nunc autem in tantum sit tactum.
Postremo, in præinducta supernaturali pulchritudine eam utcumque sequi conemur, indefesse studentes in gratia crescere, in fide, spe et caritate, atque in donis Spiritus Sancti proficere. Et ut hoc fiat in nobis, laboremus in primis negligentias quotidianas, levitates, dissolutiones, pigritias semper vitare, imo et cuncta peccata venialia quasi mortalia abhorrere; in humilitate, patientia, mansuetudine, sobrietate, ceteris quoque virtutibus moralibus quotidianum facere incrementum, ut motus bestiales omnium passionum discamus prorsus conterere, reprimere, suppeditare. Non cessemus cor nostrum ad Creatorem ac Dominum suum assidue elevare, orationibus meditationibusque internis insistere, virtutum operibus inhærere, et sæpe ad Dei honorem ac gloriam omnia ordinare, ut cum beatissimo psalmista David vere dicamus:4 Oculi mei semper ad Dominum;5 et, Providebam Dominum in conspectu meo semper. Pro communi bono Ecclesiæ jugiter accendamur ac deprecemur; pro vivis ac pro mortuis exoremus; Deum ab omnibus debite honorari, semper cum omni fervore optemus, et ipsimet in primis eum totis viribus veneremur, aliosque pro posse ad idem, orando, hortando, virtuose agendo, inducere non cessemus. Ad laudem et gloriam Omnipotentis.
Footnotes
Chapter 26 of 161