Sermo unica
S. LUCIÆ VIRGINIS ET MARTYRIS
DE VITÆ SANCTIMONIA B. LUCIÆ; ET VERECUNDIA AC TACITURNITAS QUAM SINT MAGNUM VITÆ ORNAMENTUM.
GRATIA super gratiam, mulier sancta et pudorata et tacita. Eccli. xxvi, 19.
In iis verbis beata virgo et martyr Lucia commendatur a tribus. Primo, a mentis suæ munditia, quum dicitur, « mulier sancta ». Secundo, a casto pudore, quum additur, « pudorata ». Tertio, a sapientiali taciturnitate, quum subditur, « tacita ».
Denique sanctitas est mentis immunitas a peccatis, et decor gratiæ ac virtutum. Sed tunc quæri potest, qualiter aliquis in hoc corpore fragili vivens, possit sanctus vocari, quum Joannes apostolus dicat, Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus :1 imo in Proverbiis scriptum sit, Justus septies in die cadit. Et respondendum, quod non omnes homines mortali peccato carentes, sancti sunt appellandi, sed homines excellenter virtuosi, utpote viri heroici ac perfecti, recte sancti vocantur :2 quia etsi quotidie venialiter peccent, tamen tantus in eis est fervor divini amoris, tantus vigor virtutum, tanta sinceritas intentionis, tanta cordis in Deo stabilitas, atque tam frequens ac fervida elevatio mentis in Deum, quod pro suis venialibus culpis quotidie satisfaciunt Deo; imo et ultra hoc, omni die valde proficiunt in omni virtute, præsertim in sanctæ dilectionis fervore. Itaque sanctitas viatorum non est tam pura atque perfecta ut sanctitas Beatorum.
Ad sanctitatem ergo primo exigitur immunitas ab omni culpa mortali. Secundo, elongatio et purificatio mentis ab omni carnali ac mundano affectu, quatenus ad divitias sæculi hujus, ad corporales delicias, ad temporales honores, mens non afficiatur inordinate : imo quantum fieri potest, omnia talia aspernetur ac fugiat, quatenus summo et incommutabili bono, Deo incircumscriptibili et æterno vacet liberius, ipsumque amet intensius et stabilius contempletur. Nam pluribus intentus, minor est ad singula sensus; et virtus unita fortior est quam dispersa. Ideo homo tanto aptior est ad Dei contemplationem et dilectionem ferventem et cultum assiduum, quanto minus in carnalibus et terrenis se occupat. Tertio, ad sanctitatem requiritur perfectio seu excellentia quædam virtutum, ut homo habeat eas secundum quod pertinent ad statum perfectorum, et ad viros heroicos seu divinos, qui a passionum immoderantia penitus sunt purgati, in omni humilitate, patientia, continentia radicati, plenarie fracti et sibimet mortui, solique Deo viventes, ita quod eorum conversatio est continua quædam honoratio Creatoris. Hi tales sunt sancti, qui cum Apostolo dicere queunt:3 Vivo autem jam non ego, vivit vero in me Christus. Hi sunt quorum voluntas est divinæ voluntati plene subjecta, qui nil agunt, nil amant aut appetunt, nisi in Deo et secundum Deum.
Hoc modo beata virgo Lucia fuit sancta, quia hæc tria ad sanctitatem requisita, excellenter erant in ea. Aut enim in innocentia sua permansit, ita quod nunquam peccavit mortaliter; aut si quam talem incurrit culpam, per veram contritionem, confessionem et satisfactionem se purgavit ab ea.
Insuper, quantum ab omni carnali ac mundano se elongavit amore, probatur ex ejus Legenda.4 In qua inter cetera legitur, quod dum una cum matre sua juxta sepulcrum S. Agathæ oraret pro suæ matris curatione, quæ per quatuor annos fluxum sanguinis incurabiliter pertulit, somno suavi oppressa, vidit in visione beatissimam Agatham in medio angelorum stantem, ac ei dicentem: Soror mea Lucia, virgo Deo devota, cur a me petis quod ipsa tuæ matri tribuere potes? Nam ecce merito fidei tuæ curata est. Evigilansque Lucia dixit: O mater, ecce sanata es. Per ipsam ergo te deprecor quæ suis orationibus te sanavit, ne mihi de cetero nomines sponsum carnalem; sed quidquid mihi pro conjugio eras datura, dones pauperibus. Sicque gloriosa virgo nubere recusavit, in virginitate permansit, et omnia sua pauperibus liberalissime erogavit: et ita carnales delicias ac temporales divitias sprevit omnino, quatenus mente purissima, atque ab omni mundana occupatione ac sollicitudine expedita et libera, Sponso jungeretur cœlesti. Habuit quoque fidem, spem, caritatem, patientiam, fortitudinem ceterasque virtutes in excellentia magna, sicut in ejus patuit passione et infra tangetur.
Itaque et nos in prætactis virtutibus sacram Luciam sequi conemur. Deo enim sanctitatis immensæ mundo corde oportet servire. Carnalia desideria contemnamus, de rebus temporalibus nemo plus appetat quam sibi utile aut necessarium est ad bene vivendum, ad serviendum et complacendum Altissimo. Ait namque S. Hieronymus: Ab omni nequitia mundum necesse est esse et dolo, qui cupit regnare cum Christo. Si cum Christo partem habere desideras, Christi exemplo tibi vivendum est. Si Sanctorum cupis habere consortium, a malitiæ et nequitiæ cogitatu pectus emunda, quia non nisi sanctos et justos et innocentes et puros cœlestis aula suscipiet.
Secundo, in themate commendatur S. Lucia a pudore laudabili, hoc est a verecundia bona. Est equidem verecundia duplex, juxta illud Ecclesiastici: Est confusio adducens peccatum, et est confusio adducens gratiam et gloriam. Verecundia bona est erubescentia de peccato præterito aut præsenti, et etiam timor de re turpi ne accidat. De hoc bono pudore per Jeremiam loquitur Deus: Frons mulieris meretricis facta est tibi, noluisti erubescere.5 Hac verecundia carent indurati in vitiis et habituati in turpibus, qui gloriantur in malis, nec de suis sceleribus erubescunt: quia eorum ratio est penitus obscurata, atque palatum cordis eorum prorsus infectum est, ita quod prava judicant bona, nec virtutes sed vitia sapiunt eis. Hæc bona erubescentia debet haberi in confessione, quia tunc confitens debet de suorum turpitudine vitiorum coram Deo et ejus vicario confessore præcipue verecundari. Qui etiam pudor non parum minuit culpam, et magnam debitæ satisfactionis seu pœnæ tollit partem. Hinc ait Ambrosius: Erubescere debemus, et condemnare peccatum, non defendere; quoniam pudore culpa minuitur, defensione cumulatur. Erubescentia ista de malo culpæ, actus est sapientiæ ac pœnitentiæ. Ex conside ratione etenim pulchritudinis, sanctitatis nostræ multiplicatæ sunt, et delicta nostra creverunt usque ad cœlum. dignitatisque Dei, gignitur castus pudor, quo homo erubescit coram Deo turpiter et impie se habere, atque de culpa præterita non negligit pœnitere. — Porro verecundia mala est, qua homo ita de suis erubescit peccatis, quod ea abscondit, negat, excusat, et confiteri sincere postponit. Hæc est verecundia pessima, quæ multos pertrahit in infernum. Et utique valde stultum est et iniquum, plus erubescere coram hominibus de confessione peccati, quam coram Deo de perpetratione ipsius. Ideo dicit S. Hieronymus: Quidquid pudet dicere, pudeat cogitare. Est item quædam verecundia mala, qua aliqui verecundantur agere bona; et si quid boni agere inveniantur, hinc erubescunt. Idcirco Gregorius loquitur: Sicut verecundia laudabilis est in malo, ita reprehensibilis est in bono. Erubescere enim malum, sapientiæ est; sed erubescere bonum, fatuitatis. Propter quod ait Salvator: Qui me erubescit et meos sermones, hunc Filius hominis erubescet.6
Denique S. Lucia casto et bono pudore fuit repleta, caruitque verecundia mala. Unde in omnibus se coram Deo habuit reverenter, et Christum confessa est coram persecutore constanter. Quum enim Paschasius judex ei juberet idolis immolare, juxta principum Romanorum decreta, ipsa respondit: Tu principum tuorum decreta custodis, et ego legem Dei mei custodiam. Tu illos offendere non vis, ego Deum offendere caveo. Tu illis placere desideras, ego Deo placere desidero.
Itaque in hac virtute beatam imitemur Luciam, et quo nostra peccata sunt plura ac graviora, eo cordialius erubescamus de ipsis. Sic tamen erubescamus, ut ea nihilo minus sincere ac integre confiteamur.7 Nam publicanus peccata sua erubescendo in tantum quod nec oculos audebat levare ad cœlum, et pectus suum tundendo, meruit justificari.8 Hinc Esdras ait, vir justus: Deus meus, confundor et erubesco levare faciem meam ad te, quoniam iniquitates9
Tertio, in themate commendatur S. Lucia a taciturnitate virtuosa, quoniam inutilia et illicita verba diligentissime cavit, et nihilo minus congruo loco et tempore sapientissime loquebatur: imo pro christianæ fidei defensione, cum imperterrita promptitudine loquebatur. Nempe, ut Salomon protestatur, est tempus tacendi, et Eccle. III, 7. est tempus loquendi. Quum enim Paschasius dixisset ad eam, Patrimonium tuum cum corruptoribus tuis expendisti, ideo quasi meretrix loqueris; ipsa respondit: Patrimonium meum in tuto constitui; corruptores autem mentis et corporis nunquam cognovi. Cui Paschasius: Qui sunt corruptores mentis, et qui corporis? Ait Lucia: Corruptores mentis vos estis, qui suadetis ut animæ suum deserant Creatorem; corruptores corporis sunt, qui temporalem delectationem præponunt deliciis sempiternis. Dixit Paschasius: Cessabunt verba, quum perventum fuerit ad verbera.
Et Lucia: Dei (inquit) verba cessare non possunt. Cui Paschasius: Tu ergo es Deus? Respondit B. Lucia: Ancilla sum Dei. Ad quam Paschasius: In te ergo est Spiritus Dei? Ait: Qui caste vivunt, templum sunt Spiritus Dei. Et Paschasius: Ego (inquit) ad lupanar te faciam duci, ut ibi violeris, et Spiritum Sanctum perdas. Respondit Lucia: Non inquinatur corpus nisi de consensu mentis. Nam si me invitam feceris violari, castitas mihi duplicabitur ad coronam. Ecce quam sapientialis et secura, non formidolosa responsio.
Itaque et nos laudabilem taciturnitatem discamus, et tempore opportuno sapienter loquamur, verbositatem semper vitantes, quia ut ait Scriptura, Qui multis utitur Eccli. XX, 8. verbis, lædit animam suam; et, Vir linguosus non dirigetur in terra. Hinc denuo legitur: Est tacens, qui invenitur sapiens; et est odibilis, qui procax est ad loquendum. Est autem tacens, non habens sensum loquelæ; et est tacens, sciens aptum tempus. Homo sapiens tacebit usque ad tempus, lascivus autem et imprudens non servabit tempus.10 Itaque verba utilia et necessaria sunt dicenda, inutilia atque superflua sunt vitanda.
Præterea prætactæ virtutes ad feminas et ad adolescentes ac adolescentulas præcipue pertinent, quia in eis verecundia et taciturnitas maxime collaudantur, quemadmodum etiam inverecundia et loquacitas in eis præsertim vituperantur. Juvenes igitur et puellæ ab omni loquacitate et inverecundia se refrenent. Hinc in libro de Officiis scribit Ambrosius : Verecundia quum sit omnibus ætatibus, personis, locis, temporibus apta, tamen adolescentes et juvenes maxime decet; et sicut artifex in materia commodiori operari aptius solet, sic verecundia in ipsa quoque corporis compositione plus eminet. Ait quoque Bernardus : Quam pulchra ac splendida morum gemma est verecundia in vita et vultu adolescentis ! Quoniam vera atque indubia bonæ spei est nuntia, bonæ indolis index, virga disciplinæ, expugnatrix malorum, propugnatrix virtutum, custos famæ decusque vitæ. Parentes ergo et seniores instruant filios suos ac filias has virtutes, et a frontosa audacia, a garrulitate, a choreis et saltationibus cohibeant eos sicut tenentur, ne simul cum illis damnentur.
Postremo Deus omnipotens sponsam suam ac martyrem gloriosam Luciam in sua passione mirabiliter honoravit. Quum enim Paschasius fecisset advenire lenones ut eam ad locum turpitudinis ducerent, eam movere non poterant. Fecit quoque Paschasius mille viros accedere, nec tamen valebant eam de loco movere. Deinde viris adhibuit plura paria boum, et nihilo minus virgo sancta mansit immobilis. Videntes autem amici Paschasii eum angustiari, gladium gutturi Luciæ beatissimæ infixerunt. Quæ nequaquam loquelam amisit, nec ab illo mota est loco quousque sacerdotes venerunt, et corpus ei dominicum tradiderunt. Quo facto, feliciter migravit ad Christum, qui cum Deo Patre et Spiritu Sancto unus est Deus vivens et regnans per sæcula cuncta. Amen.
Fuit autem B. Lucia dives ac nobilis genere virgo Syracusana, et passa est circa annum Domini trecentesimum decimum, tempore (ut fertur) Maxentii.
Reliqua quære de Virginibus.
Footnotes
Chapter 28 of 161