Skip to the text

Enarratio in epistolam

S. THOMÆ APOSTOLI

SCIMUS QUONIAM DILIGENTIBUS DEUM OMNIA COOPERANTUR IN BONUM, ETC. Rom. VIII, 28-39.

A POSTOLUS in præsenti epistola describit quasdam proprietates electorum, et quanta sit eorum beatitudo ac gratia. Ideo in solennitate hodierna et aliorum quorumdam Apostolorum, recte ista epistola legitur, quia beati et gloriosi Apostoli inter electos Dei sunt præcipui, atque primitias Spiritus, id est præcipua dona gratiæ Spiritus Sancti, præclarissime acceperunt.1 Ait ergo apostolus Paulus :

Scimus, id est, ego ceterique Apostoli ac viri perfecti certissime credimus, et ex divina revelatione cognoscimus. Frequenter autem in Scripturis, scire pro credere sumitur : ut quum sanctus Job loquitur, Scio quod Redemptor meus vivit, et in novissimo die de terra surrecturus sum;2 et Martha Christo ait, Scio quia quæcumque poposceris a Deo, dabit tibi;3 itemque, Scio quia resurget in resurrectione, in novissimo die.4 Itaque, « scimus » quoniam, id est quod, diligentibus Deum amore supernaturali infuso, omnia, tam prospera quam adversa, bona et mala, cooperantur in bonum, id est, finaliter eis proficiunt ad salutem. Opera namque virtuosa cooperantur eis in bonum directe, mala autem indirecte.5 Nam ubi abundavit iniquitas, abundat et gratia. Hinc de viro justo fertur in Psalmo :6 Omnia quæcumque faciet, prosperabuntur. Sæpe quippe contingit ut quo gravius se peccasse perpendunt, eo cautiores, humiliores ferventioresque fiant, sicut in Evangelio ait Salvator : Cui plus dimittitur, plus diligit.7 Verumtamen istud non accidit universis diligentibus Deum : nam aliqui reprobi, ad tempus meritorie diligunt Deum. Ideo subditur : Iis qui secundum propositum vocati sunt sancti, id est prædestinatis, qui secundum divinæ mentis decretum ad gratiam sanctificantem vocati sunt, finalem gratiam ac perseverantiam adepturi. Itaque, « secundum propositum », id est divinæ voluntatis intentum, et rationem prædestinationis æternæ, « vocati sunt sancti », id est, per gratiosam Dei vocationem sancti effecti sunt.

Nam quos præscivit, id est, ab æterno salvandos prænovit, hos et prædestinavit, id est, in sua æterna dispositione et providentia præordinavit, conformes fieri imaginis Filii sui, id est, Filio suo unigenito naturali, per dona gratiæ in præsenti, atque per dona gloriæ in futuro assimilari. Adoptiva quippe filiatio electorum, est similitudo quædam filiationis naturalis divinæ. Conformantur ergo electi Filio Dei dum fiunt filii adoptivi, quia per gratiam gratum facientem, caritatem et cetera dona Spiritus Sancti, sortiuntur quamdam supernaturalem assimilationem cum Deo Patre, cujus imago naturalis, perfecta et plena, est unigenitus Filius ejus, quum sit imago bonitatis paternæ, splendor gloriæ, candor lucis æternæ, et speculum sine macula majestatis Dei Patris, et figura sive character substantiæ ejus.89 Assimilantur quoque et Filio, qui est Verbum, veritas et sapientia Patris, dum natura eorum intellectualis dono sapientiæ et divinorum contemplatione perficitur.1011 Potest etiam conformatio ista referri ad Filium secundum ejus humanitatem. Sic enim prædestinati sunt « conformes fieri imaginis Filii » Dei, ut coheredes sint Christi; et sicut portaverunt imaginem terreni, sic portent imaginem cœlestis, hoc est, sicut similes fuerunt Adæ per culpam et fomitem, sic sint similes Christo homini per gratiam et virtutes.12

Ut sit ipse Filius Dei primogenitus in multis fratribus, id est, inter prædestinatos fideles, qui sunt fratres ejus secundum naturam ipsius humanam, primatum tenens ordine dignitatis tanquam caput eorum, et primogenituræ jus possidens, hereditatem Patris abundantius percipendo, eamque aliis distribuendo.13 Dicitur etiam Christus primogenitus mortuorum, quoniam propria potestate surrexit, et fuit primus impassibilis resurgens.14 Porro, in quantum unigenitus, non habet fratres: sic enim est naturalis et unicus Filius, verusque Deus; sed in quantum primogenitus, fratres habet: quorum naturam assumpsit, qui et suæ gloriæ erunt participes. Hinc ad Hebræos asseritur:15 Non confunditur fratres eos vocare, dicens, Narrabo nomen tuum fratribus meis.16

Denique quæ bona prædestinationem sequantur, subjungitur. Quos autem prædestinavit Deus ab æterno, hos et vocavit ad fidem et gratiam, per inspirationem internam, per instructionem angelicam; sive per prædicationem humanam: quæ tamen sine interna vocatione seu motione et illuminatione non sufficit. Et quos vocavit, hos et justificavit indulgentiam conferendo, seu culpam eis dimittendo et gratiam infundendo. Quos autem justificavit, illos et magnificavit, id est, magnos fecit in felicitate et gloria: nam quosdam jam ita magnificavit, alios magnificabit. Itaque prædestinatio gratiam præparat, et respicit gratiæ bonum finale. Unde secundum Augustinum, prædestinatio est præparatio gratiæ in præsenti, et gloriæ in futuro. Vocatio gratiam offert, et retrahit a peccato; justificatio gratiam confert, et respicit bonum gratiæ initiale; magnificatio gratiam consummat in gloria, et respicit bonum felicitatis æternæ.

Quid ergo dicemus ad hæc? id est, qualiter ista et tantam Dei misericordiam in electis satis laudare poterimus? Si Deus pro nobis est, nos defendendo ac adjuvando (sicut est pro prædestinatis), quis contra nos? id est, quis nobis nocere valebit? Nullus utique, quia omnia cooperabuntur nobis in bonum. Si enim tentemur a dæmone, si infestemur a mundo, omnia per

C Dei gratiam fiunt nobis materia meritorum: imo si corpus occidatur, anima per patientiam coronatur. Ideo sanctus Job loquitur Deo: Pone me juxta te, et cujusvis manus pugnet contra me.17 Qui Deus Pater, inter alia beneficia sua nobis impensa, etiam proprio Filio suo non pepercit a passione et morte crucis. Quamvis enim Filius Dei ter oraverit, Pater, si possibile est, transfer a me calicem istum, nihilo minus Pater voluit eum pati:18 ideo subditur, sed pro nobis omnibus tradidit illum manibus adversariorum permissive, quia a proditore eum tradi permisit. Porro, secundum Thomam in tertia parte Summæ suæ, Deus tradidit Christum tribus modis:19 primo, quoniam ab æterno præordinavit per Christi passionem genus humanum esse salvandum; secundo, quoniam inspiravit ei voluntatem patiendi pro nobis; tertio, permissive, ut dictum est. Quomodo non etiam cum illo omnia nobis donavit? Per locum a majori concluditur, quod ex quo Filium suum carissimum, sibi consubstantialem, coæqualem et coæternum, dedit nobis in salvatorem per Incarnationis mysterium (juxta illud Isaiæ, Parvulus natus est nobis, et filius datus20 est nobis), etiam cetera cuncta Filio minora præstiterit nobis in re vel in spe, et quantum in ipso est et ad salutem nobis necessarium est. Angelos enim dedit nobis in concives atque custodes.2122 Omnia quoque corporalia subjecit fidelibus : nam et corpora cœlestia fecit in ministerium cunctis gentibus, ut dicitur in Deuteronomio.23 Omnem gratiam in præsenti, omnem gloriam in futuro dare paratus est, sicut et Filius contestatur : Si quid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis.24

Quis accusabit adversus electos Dei? quasi dicat : Nullius accusatio poterit eis coram Deo nocere in hora judicii particularis aut generalis. Possunt tamen jam fraternaliter accusari a proximis, et paternaliter corrigi a prælatis : imo a dæmonibus animæ electorum apud Christum judicem accusantur, et frequenter purgatorio adjudicantur ; sed nulla accusatio poterit eis nocere ita ut a Deo finaliter separentur. Ideo subditur : Deus est qui justificat electos. Quis est qui condemnet eos? Nullus utique, quoniam Dei judicio nullus potest resistere. Idcirco subjungitur : Christus Jesus qui mortuus est pro electorum salute, imo qui et resurrexit tertia die, qui est ad dexteram Dei residens? id est, in summo honore et Patris æqualitate, in quantum Deus ; secundum humanitatem vero suam, sedet ad dexteram Patris, id est in potioribus bonis illius. Qui etiam interpellat pro nobis, secundum quod mediator Dei et hominum.25 Unde in prima Joannis Canonica scriptum est :26 Advocatum habemus apud Patrem, Christum Jesum justum. Et ad Hebræos legitur : Christus sempiternum habet sacerdotium, unde et salvare potest in perpetuum, accedens per semetipsum ad Deum, semper vivens ad interpellandum pro nobis.27 Ostendit etenim Patri latus et vulnera.

Quis ergo nos separabit a caritate Christi? id est, quis tollet amorem Christi a nobis? Tribulatio corporis? an angustia mentis? an fames? an nuditas? an persecutio? an periculum, id est mortis discrimen, damnum apparatusve mortis? an gladius, id est mors ipsa, aut mortis timor? Quasi dicat : Nullum horum separare nos poterit a Christi amore. Sicut scriptum est in Psalmo in persona justorum ac martyrum : Quia propter te, o Domine Deus, id est, propter tuum amorem, et propter justitiam, atque ut te finaliter obtineamus pro felicitatis objecto objectalique præmio, mortificamur tota die, id est, assidue tribulamur, et per quotidianas adversitates ac persecutiones ad mortem deducimur : imo etiam nos ipsos sponte ac salubriter mortificamus, propriam voluntatem frangendo, concupiscentias refrenando, et per opera pœnitentialia nos castigando ; æstimati, id est a persecutoribus ac vitiosis hominibus reputati et spreti, sumus ut oves occisionis28, id est ut oves quæ occiduntur ut lana earum et carnes in occidentium veniant usum. Hinc Christus dixit discipulis : Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum.29

Sed in iis omnibus adversitatibus superamus, omnia æquanimiter sustinendo, propter eum qui dilexit nos, id est, propter Christi amorem, qui prior dilexit nos, et propter beneficium gratiæ ejus, cujus auxilio et virtute omnia invictissime patimur, et etiam propter ipsum finaliter obtinendum pro præmio.30

Certus sum enim, quia neque mors, neque vita, id est amor vivendi aut vita voluptuosa ; neque Angeli, qui sunt de ordine ultimo infimæ hierarchiæ cœlestis, neque Principatus, qui sunt de tertio ordine hierarchiæ prædictæ, neque Virtutes, quæ sunt de secundæ hierarchiæ medio ordine ; neque instantia, id est præsentia bona vel mala, neque futura prospera vel adversa, neque fortitudo, id est violentia alicujus, neque altitudo, id est dignitas sæculi hujus, vel cornu humanæ præsumptionis, neque profundum, id est profunditas sapientiæ sæcularis aut philosophicæ, neque creatura alia poterit nos separare a caritate Dei, quæ est in Christo Jesu Domino nostro, id est, quæ secundum ejus doctrinam et voluntatem a nobis impenditur Deo, ita quod eum toto diligimus corde, ut docuit Christus.31 Vel dicitur caritas ista « Dei » esse « in Christo Jesu », quoniam ea quæ Christus pro nostra salute fecit ac pertulit, incitant nos ad actualem ac fervidum Dei amorem.

Istud dicit Apostolus in persona sui ipsius et aliorum Apostolorum, quos ex revelatione divina sciebat esse confirmatos in gratia. Vel si istud intelligatur dictum in persona omnium prædestinatorum, referendum est quantum ad separationem finalem. Nam quamvis interdum quidam eorum separentur ad tempus a Deo per culpam mortalem, finaliter tamen separari non possunt.

Præterea, quod de angelicis spiritibus dictum est, non est ita intelligendum quasi angeli sancti velint nos separare a Dei amore, sed quia etsi per impossibile vellent hoc, non tamen id possent. Juxta quem sensum ait Apostolus:32 Licet angelus de cœlo evangelizet vobis præter id quod evangelizavimus, anathema sit. Verumtamen per angelos præfatorum cœlestium ordinum, intelligunt quidam angelos malos qui de ordinibus illis ruisse creduntur. De quibus ad Ephesios habetur: Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates, etc.33 Expositionem textus hujus epistolæ hic celeriter transeo, quoniam eam super epistolas Pauli diffusius elucidavi.

Footnotes

  1. Rom. VIII, 23. ↩

  2. Job XIX, 25. ↩

  3. Joann. XI, 22. ↩

  4. Ibid. 24. ↩

  5. Rom. V, 20. ↩

  6. Ps. I, 3. ↩

  7. Luc. VII, 47. ↩

  8. Hebr. i, 3. ↩

  9. Sap. vii, 26; ↩

  10. 1 Cor. i, 24. ↩

  11. Joann. i, 1; xiv, 6; ↩

  12. 1 Cor. xv, 49. ↩

  13. Coloss. i, 18. ↩

  14. Apoc. i, 5. ↩

  15. Hebr. ii, 11, 12; ↩

  16. Ps. xxi, 23. ↩

  17. Job xvii, 3. ↩

  18. Matth. xxvi, 39, 42, 44. ↩

  19. q XLVII, a. 3. ↩

  20. Is. IX, 6. ↩

  21. Ps. VIII, 8. ↩

  22. Hebr. I, 14. ↩

  23. Deut. IV, 19. ↩

  24. Joann. XVI, 23. ↩

  25. 1 Tim. II, 5. ↩

  26. 1 Joann. II, 1. ↩

  27. Hebr. VII, 24, 25. ↩

  28. Ps. XLIII, 22. ↩

  29. Matth. X, 16. ↩

  30. 1 Joann. IV, 10. ↩

  31. Matth. xxii, 37. ↩

  32. Galat. 1, 8. ↩

  33. Ephes. vi, 12. ↩

Chapter 29 of 161