Skip to the text

Sermo 1

QUOD SUMMA CUM DEVOTIONE SUMMOQUE DESIDERIO, CHRISTUM MULTIS SÆCULIS DESIDERATUM, IN NOBIS QUOQUE SPIRITUALITER NASCITURUM EXSPECTARE DEBEAMUS.

ECCE veniet Desideratus cunctis gentibus, et implebo domum istam gloria, dicit Dominus. Agg. II, 8.

Quemadmodum solennitas crastina inter omnes solennitates totius anni est præcipua, sic inter omnes vigilias et profesta primatum sortitur vigilia ista, seu præsens profestum. Insuper, sicut solennitas crastina est cum devotione summa et maxima celebranda, ita in ista vigilia debent se Christiani cum maxima diligentia et præcipua devotione, ad internam cordis munditiam præparare. Hinc enim sancta mater Ecclesia ordinavit, Christi adventum per quatuor dominicas celebrari, quatenus in toto tempore hujus Adventus fideles per orationes, eleemosynas, jejunia, ac cetera pietatis ac devotionis exercitia se pararent ad celebrandum condigne, cum omni gratiarum actione et alacritate, beatissimam Christi ex virgine Maria nativitatem. Præcipue autem etiam præparare se debent ad hoc per veram confessionem et satisfactionem.

In hac ergo vigilia unusquisque se debet disponere ad crastinam solennitatem devotissime peragendam, jejunando, orando, ad Vesperas transeundo, et confitendo si paulo ante confessus non est, atque beneficia Dei et dignitatem maximam hujus festi fideliter considerando. Sed heu, quanta est infelicitas filiorum hominum, quam magna excæcatio est eorum, quam infinita ingratitudo perversitasque ipsorum! Nempe in sacro isto profesto, in quo (sicut prætactum est) ad maximam se merito devotionem disponerent, multi se vanissime atque pravissime habent, tota nocte usque ad Matutinas potationi gulosæ, taxillationi litigiosæ, loquacitatibus et aliis diversis intenti peccatis. Ita, o miseri, disponitis vos ad gratiam Dei, ad celebrandum solennitatem Nativitatis Christi, ad devotionem sinceram? Sed resipiscite, et consuetudinem maledictam relinquite; tempus hujus sacratissimæ noctis virtuose expendite, et si totam noctem in Dei obsequio ac laudibus ejus et orationibus ac sanctis meditationibus expendere non vultis, aut non valetis, ante Matutinas dormiatis ad tempus, ut in matutinali officio vigilantiores devotioresque sitis.

Sed nunc primo considerandum est, quis sit iste « Desideratus cunctis gentibus », de quo in themate præassumpto loquitur Aggæus propheta; et cur ita vocetur. Secundo, unde venit. Tertio, per quam viam venit. Quarto, ad quos venit. Quinto, qualiter venit. Sexto, cur venit. Septimo, qualiter venientem debeamus suscipere.

Circa primum, sciendum quod iste « cunctis gentibus Desideratus », est Dominus noster Jesus Christus, Filius Dei, Deus et homo, Salvator mundi, de quo sanctus patriarcha Jacob locutus est: Non auferetur sceptrum de Juda, et dux de femore ejus, donec veniat qui mittendus est, et ipse erit exspectatio gentium; itemque, Salutare tuum exspectabo, Domine. De quo etiam justus Simeon loquitur Deo: Viderunt oculi mei Salutare tuum, Domine, quod parasti ante faciem omnium populorum, lumen ad revelationem gentium. O quanta est dignitas hujus Desiderati, videlicet Jesu Christi! Ipse namque est Deus et homo. Et in quantum Deus, sic suæ dignitatis, suæ perfectionis et gloriæ nul-

Gen. XLIX, 10.

Ibid. 18.

Luc. II, 30-32. lus est finis, estque penitus infinite dignior toto universo, seu cunctis creatis simul acceptis. Porro, in quantum homo, sic etiam est major et dignior toto mundo, in quantum ejus humanitas est unita Verbo æterno, seu divinitati unigeniti Filii Dei, hypostatica unione seu suppositali conjunctione, utpote ad personale et increatum esse Verbi æterni assumpta, et in eodem esse suppositata.

Nunc consequenter considerare oportet, cur Christus, Dei Filius, dicatur « Desideratus cunctis gentibus ». Hujus ratio prima est, quoniam Christi adventus fuit omni nationi ac populo vehementissime desiderabilis, quia per Christum liberatæ sunt a cultu idolorum, a jugo vitiorum, a tenebris ignorantiæ atque perfidiæ, a dæmonum potestate, ab æterna damnatione; ad fidem quoque et gratiam Dei perductæ sunt, et ad æternam beatitudinem repara-

Ps. lxxi, 17. tæ. Hinc Psalmista prædixit: Benedicentur in ipso omnes tribus terræ; omnes gentes magnificabunt eum. Daniel quoque ait :

Dan. vii, 14. Omnes populi, tribus et linguæ servient

Is. xlix, 6. ait ad Christum: Dedi te in lucem gentium, ut sis salus mea usque ad extremum terræ. Ecce quam desiderabilis est Christus et ejus adventus, incarnatio, nativitas, passio; quam ineffabiliter multa et magna bona nobis ab ipso et per ipsum venerunt, veniunt atque futura sunt, dummodo ei grati et obedientes fuerimus. Secunda ratio cur Christus dicitur « Desideratus cunctis gentibus » est, quoniam quamvis ejus adventus fuit Judæis specialiter repromissus (propter quod ipse in

Matth. xv, 24. Evangelio loquitur, Non sum missus nisi ad oves quæ perierunt domus Israel), tamen sancti Prophetæ præviderunt in spiritu, et multipliciter prædixerunt, Judæos non esse credituros in Christum pro majori parte, sed gentiles toto orbe terrarum. Tertia ratio est, quoniam Christus propter bonitatem suam incomparabilem et immensam, est vere summe desiderabilis, et ab electis omnibus maxime desideratus, quemadmodum Isaias propheta sanctissimus loquitur: Nomen tuum et memoriale tuum, Domine, in desiderio animæ; anima mea desideravit te in nocte, sed et spiritus meus in præcordiis meis.1

Secundo dicendum est, unde Desideratus iste, scilicet Christus, venit. Et ad hoc respondet David propheta, dicens in Psalmo:2 A summo cœlo egressio ejus.3 Et ipsemet protestatur: Exivi a Patre, et veni in mundum. Venit ergo a Deo Patre, missus ab eo. Venit autem non locum mutando, nec Patrem relinquendo (quum sit incircumscriptibilis, invariabilis et immensus, in corde Patris æternaliter manens), sed humanam naturam assumendo atque hominibus visibiliter apparendo, quemadmodum Baruch ait:4 Qui fecit stellas, hic est Deus noster; et, Post hæc in terris visus est, et cum hominibus conversatus est. O quanta est gratia ista! Nonne magnum reputatur in sæculo, si aliquis notabilis officiatus ex curia domini Papæ, vel ex aula imperatoris aut regis, mittatur ad aliquos pro expeditione alicujus negotii? Quam incomparabiliter majus est, quod unigenitus Filius Dei, ex summa aula cœli empyrei, imo ex fonte paterni cordis descendit ad nos, ad reconciliandum genus humanum Patri altissimo? Pensemus beneficium istud, simusque grati pro posse superbeatissimæ Trinitati, Patri et Filio et Spiritui Sancto. Simus (inquam) grati corde, ore et opere indesinenter usque in finem.

Tertio dicendum, per quam viam venit. Ad quod primo dici potest, quod venit per Virginem gloriosam, Matrem suam dignissimam, tanquam per viam. In quo apparet infinita dignatio Dei, quod is qui est unigenitus Filius Dei Patris, dignatus est fieri, esse et dici filius Virginis Matris. Sed quum dicat Propheta, Universæ viæ Domini misericordia et veritas, dicere possumus quod per misericordiam suam venit, quia misericordissime pereuntibus condolens, ipsis succurrit, juxta illud:5 Per viscera misericordiæ Dei nostri, in quibus visitavit nos oriens ex alto.6 Venit quoque per veritatem, quoniam sicut per Prophetas prædixit, sic adimplevit, juxta illud in Psalmo: Recordatus est misericordiæ suæ et veritatis suæ domui Israel. Unde Joannes asserit: Gratia et veritas per Jesum Christum facta est. Item, venit per caritatem.7 Nam propter nimiam caritatem suam qua dilexit nos, nostram assumpsit naturam, et tam proxime se nobis conjunxit: caritas enim efficit unionem. Ideo dicit Apostolus: In fide vivo Filii Dei, qui dilexit me, et tradidit semetipsum pro me.8

Quarto dicendum, ad quos venit. Et ad hoc facilis est responsio, quia ad homines venit, ad salvandum genus humanum; et specialiter ac primitus venit ad populum Judæorum, quibus specialiter fuit promissus, et de quorum progenie natus est. Sed quia Judæis, propter eorum incredulitatem, pro majori parte eorum non profuit Christi adventus (imo plus nocuit indirecte: nam usque in finem a Deo relicti sunt, eo quod Christo non crediderunt, dicente Apostolo, Pervenit super eos ira Dei usque in finem), gentilibus vero ad Christum ubique conversis profuit Christi adventus; idcirco in Actibus ait Apostolus: Gentibus missum est hoc Salutare Dei, id est Christus salvator, per quem Deus genus humanum salvavit. Christus ergo, qui per se ipsum ad Judæos corporaliter ac visibiliter venit, per Apostolorum prædicationem ad gentiles spiritualiter est delatus, atque invisibiliter venit ad eos.9 Hinc Isaias propheta prædixit: Ecce gentem quam nesciebas, vocabis, Domine; et gentes quæ non cognoverunt te, ad te current.10

Quinto dicendum, qualiter venit. Venit utique in summa paupertate et humilitate, in maxima pietate et caritate. Nam pauperem matrem elegit; in parvo oppido, in vili stabulo natus, moxque panniculis involutus, in præsepio fuit collocatus.11 Ex quo enim Filius Dei venit ad prædicandum omnium terrenorum despectum, et ad amandum præfervide bona spiritualia, cœlestia ac divina; idcirco summam paupertatem et humilitatem elegit, assumpsit, exhibuit. Hinc in Evangelio loquitur: Volucres cœli nidos habent, et vulpes terræ foveas; Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet.

Sexto dicendum, cur venit. Ad quod ipsemet respondet, dicendo: Filius hominis non venit animas perdere, sed salvare. Et rursus protestatur: Ego veni ut vitam habeant, et abundantius habeant. Venit ergo Filius Dei, ut homines reformaret salutari doctrina, ædificaret omni virtutum exemplo, et ut per passionem, crucem et sanguinem suum, pro ipsorum satisfaceret culpis;12 sicque hominibus promereretur dona gratiæ in præsenti, et bona gloriæ in regno cœlesti. Venit quoque ad succurrendum, ad salvandum, ad beatificandum eos qui perierunt. Hinc in evangelio hodierno angelus ait ad Joseph: Vocabis nomen ejus Jesum; ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum. Omnia namque quæ Christus in sæculo isto fecit ac passus est, ex maxima pro nobis caritate fecit ac pertulit, et ex eadem caritate omnia illa ad nostram ordinavit salutem. Non enim illis indiguit ipse: imo anima ejus a primo suæ creationis principio fuit unita Verbo æterno, perfecte perfruens Deo, et liberrima ab omni peccato. Septimo dicendum, qualiter Christum debeamus suscipere nostro in corde. Et de hoc in principio hujus sermonis nostri est dictum, sed plenius dicetur in sermone sequenti.

Footnotes

  1. Is. xxvi, 8, 9. ↩

  2. Ps. xviii, 7. ↩

  3. Joann. xvi, 28. ↩

  4. Baruch m, 35, 36, 38. ↩

  5. Ps. xxiv, 10. ↩

  6. Luc. 1, 78. ↩

  7. Ephes. II, 4. ↩

  8. Galat. II, 20. ↩

  9. I Thess. II, 16. ↩

  10. Is. LV, 5. ↩

  11. Luc. II, 4-7. ↩

  12. Joann. X, 10. ↩

Chapter 38 of 161