Skip to the text

Enarratio in evangelium

NATALIS DOMINI

QUUM ESSET DESPONSATA MATER JESU MARIA JOSEPH, ETC. Matth. I, 18-21.

RECTE evangelium istud in profesto sacratissimæ Nativitatis Christi legitur, quia in evangelio isto, de nativitate Christi ex Virgine scribitur angelus prænuntiasse B. Joseph, dicendo:1 Pariet autem filium, etc., sicut patebit. Dicitur ergo a Matthæo:

Quum esset desponsata, hoc est in matrimonium tradita, mater Jesu Maria Joseph, id est viro sic appellato, qui de eadem fuit tribu de qua et Maria: unde, ut ait Hieronymus, secundum legem Moysis cogebatur eam accipere ut propinquam. Fuit autem inter gloriosam Virginem et S. Joseph matrimonium verum, quamvis non fuerit per carnalem copulam consummatum:23 hinc Lucas vocat Mariam uxorem Joseph, ut in evangelio crastino legetur.4 Antequam convenirent ad cohabitandum, ut aliqui dicunt, vel ad carnalem conjunctionem, secundum Hieronymum, ad quam nec postea convenerunt, inventa est in utero habens, id est, Joseph tanquam diligens custos ac sponsus Virginis sanctæ, invenit ac deprehendit eam esse imprægnatam, de Spiritu Sancto, id est virtute et operatione Spiritus Sancti, qui ex purissimis Virginis sacræ sanguinibus corpus Christi formavit et organizavit. Quamvis autem Maria de Spiritu Sancto concepit, hoc tamen Joseph prima facie (ut aliqui dicunt) ignoravit. Denique, quamvis opera summæ Trinitatis ad extra sint indivisa, eo quod Patris et Filii et Spiritus Sancti sit una essentia et una potestas; nihilo minus incarnatio seu conceptio Christi specialiter attribuitur Spiritui Sancto, quum sit effectus infinitæ misericordiæ bonitatisque Dei. Bonitas autem et misericordia appropriantur Spiritui Sancto.

Cur autem Unigenitus Dei potius nasci voluit de virgine desponsata quam de non desponsata, multæ causæ traduntur. Prima est, secundum S. Ignatium martyrem, ut Christi nativitas lateret diabolum. Verumtamen sicut diabolus ex diversis rebus certo cognovisset Jesum esse Christum in lege promissum, utpote ex verbis angeli ad pastores, ex verbis quoque parentum Joannis Baptistæ, si permissus fuisset; ita non obstante Virginis desponsatione, facile ex sua naturali industria deprehendisset ipsius virginitatem, si permissus fuisset, quum et per humanam industriam possit deprehendi an puella sit virgo. Secunda causa est, ne Virgo beata a Judæis reputaretur adultera. Tenera namque est verecundia virginum: maluit ergo Christus Judæos de sua nativitate ad tempus ambigere, quam de Matris suæ pudore perverse sentire. Tertia, ne Judæi haberent occasionem abjiciendi Christum, quasi de fornicaria natum. Quarta, ut Virgo sanctissima haberet casti viri solatium atque obsequium, præsertim quando in Ægyptum ductura fuit filium suum, et deinde reductura eumdem; et ut Christus haberet nutricium.

Joseph autem vir ejus, quum esset justus, et nollet eam traducere, id est Judæis quasi adulteram tradere et puniendam exponere, vel publice accusare, voluit occulte dimittere eam. Denique, secundum Hieronymum et Bernardum, S. Joseph certus fuit de castitate Mariæ. Si enim cognovisset eam esse adulteram et non traduxisset eam, fuisset injustus: quia secundum legem, non solum auctor sceleris, sed etiam conscius ejus, obnoxius est peccato si tacet.5 Dum ergo Evangelista affirmat Joseph justum fuisse, atque ob id Mariam non traduxisse, innuit quod de suæ castimonia sponsæ non dubitavit. Rursum, si Christus noluit Judæos de Matris suæ pudore sinistrum quid suspicari, probabile est quod non permisit justum Joseph de tanta Virgine adulterium opinari. Sed cur tunc voluit eam occulte dimittere? Respondetur, quoniam cohabitatione ac præsentia Virginis tantæ se reputavit indignum: sicut et Petrus repulit a se Christum, dicendo, Exi a me, quia homo peccator sum, Domine;6 centurio quoque, Domine (inquiens), non sum dignus ut intres sub tectum meum.7

Chrysostomus vero dicit, quod Joseph desponsata sibi Virgine, accepit eam in domum suam: ubi quum Gabriel angelus, ignorante Joseph, annuntiasset Virgini conceptionem Filii Dei et qualiter cognata ejus Elisabeth concepisset, Virgo mox surgens, accepta a sponso suo licentia, visitavit Elisabeth, ut ei congratularetur.8910 Rediens autem post menses tres, quum Joseph eam jam cerneret imprægnatam, prima facie reputata est ab eo peccasse;11 sed excusatione ab eo recepta, et attenta sanctitate ipsius, ambiguus fuit Joseph quid de ea magis sentire deberet. Ideo voluit eam occulte dimittere, ne vel innocentem traduceret, vel adulteræ cohabitaret, et per hoc ejus crimini consentire videretur. Verumtamen Chrysostomus alibi aliter scribit de ista materia. Nam alio ait in loco: O inæstimabilis laus Mariæ! Magis credebat Joseph castitati ejus quam ventri ipsius, et magis credebat gratiæ quam naturæ. Imprægnatam videbat, et fornicationem de ea suspicari non poterat; possibilius credidit mulierem sine viro concipere, quam Mariam posse peccare. Unde quod ait Chrysostomus, S. Joseph putasse Mariam esse adulteram, referri potest ad tempus quo primo vidit eam prole fecundam. Alia verba Chrysostomi jam inducta, possunt referri ad tempus excusationis receptæ. Præterea dubium non est, quin interior sanctitas castitasque Mariæ mirabiliter ac potenter resplenduit, non solum in ejus vultu, sed et in toto corporis gestu ac apparatu, in tantum quod qui ejus conversationem et apparatum bene consideravit, crimen quodcumque de ea suspicari nequivit.

At vero aliqui dicunt, quod Joseph cum Maria profectus est ad visitandum Elisabeth, tanquam obsequiosus ac diligens commissæ sibi Virginis custos. Aliqui etiam dicunt, quod Joseph nondum accepit Mariam in domum suam, sed quod desponsatione peracta, ipse descendit ad propriam domum, tanquam nuptiis necessaria provisurus; et quod Maria interim mansit in suorum domo parentum ad tempus. Quumque reversa fuisset ab Elisabeth, cernens eam Joseph gravidam, noluit eam in domum suam accipere, sed decrevit eam secrete dimittere.

Quid horum sit verius, incertum est.

Hæc autem eo, scilicet Joseph, cogitante, videlicet quod Mariam occulte dimitteret, ecce angelus Domini apparuit in somnis ei, id est ipsi Joseph dormienti, visione imaginaria. In somno quippe revelationes divinæ fieri solent, quia tunc anima aptior est ad talium perceptionem propter exteriorum sensuum clausuram, quietem, vacantiam, et præsertim propter imaginationis quiescentiam ampliorem. Hinc in Job dicitur : Per somnium in visione nocturna, aperit Deus aures virorum, et instruit eos.12 Apparuit ergo Joseph, dicens : Joseph fili David, non solum carnis propagine, sed fidei ac virtutum imitatione, noli timere accipere Mariam conjugem tuam, id est, audacter eam suscipias ad cohabitandum, nec aliquid mali suspiceris de ea; quod enim in ea natum est, id est proles quam habet in utero, de Spiritu Sancto est, id est, virtute et operatione Spiritus Sancti concepta est, salvo virginitatis signaculo.

Quæritur, cur non potius dicat Evangelista, Quod in ea conceptum est, quam, « quod in ea natum est », quum res nasci dicatur dum prodit ex utero. Respondendum, quod nativitas seu generatio, est productio seu acquisitio esse substantialis. Res ergo tunc nascitur quum formam substantialem sortitur. Hanc autem proles primo suscipit in utero matris : ideo primo et prima est nativitas in utero; deinde ex utero, quum fetus separatur a matre et incipit apparere : quæ nativitas est quasi manifestatio primæ nativitatis. Alia ratio est, ad innuendum quod Christi conceptio non fuit successiva et naturalis, ab imperfecto ad perfectum procedens, sed instantanea et supernaturalis, ita quod in eodem instanti completa est corporis Christi organizatio ac animatio. Ideo dicit, « quod in ea natum est » : quoniam puer quem concepit, a primo suæ conceptionis instanti fuit homo perfectus, imo et vir, non corporis quantitate, sed sapientiæ ac virtutum perfectione. Unde a Jeremia prædictum est : Novum creavit Dominus super terram, mulier circumdabit virum.13

Pariet autem filium : de quo Isaias prædixit, Puer natus est nobis, et filius datus est nobis;14 et vocabis, in die circumcisionis, quando Judæi masculis nomina imponebant, nomen ejus nominatum, hoc est ipsummet puerum, Jesum, id est nomine illo. Vel, « vocabis », id est, vocando dices, « nomen ejus » nominans esse « Jesum », id est, quod Jesus sit nomen pueri hujus. Et cur ita vocandus sit, subditur : ipse enim salvum faciet populum suum, potissimum prædestinatum, a peccatis eorum, originali, personali et actuali. Christus namque per suam incarnationem dignissimam, conversationem sanctissimam, amarissimam passionem, liberavit sufficienter, quantum in ipso fuit, totum genus humanum ab omni peccato; sed soli electi hanc salvationem finaliter assequuntur. Oportet tamen ut virtus ac meritum conversationis passionisque Christi applicetur hominibus : quod fit per sacramenta Ecclesiæ, et per fidem, sine qua impossibile est salvari, atque per caritatem, per quam homines Christo incorporantur et gratiarum fluenta ab ipso adipiscuntur.15 Postremo, Jesus interpretatur salvator vel salutaris. Convenienter ergo Christus dictus est Jesus, quum sit mundi Salvator, de quo Joannes Baptista testatus est :16 Ecce Agnus Dei, qui tollit peccata mundi. Unde in Apocalypsi habetur :17 Christus dilexit nos, et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo. Et in Isaia scriptum est : Dominus posuit in eo iniquitatem omnium nostrum; cujus livore sanati sumus.18 — Quæritur, quomodo secundum Matthæum, angelus vocet nomen filii hujus Jesum post suam conceptionem, quum Lucas dicat : Vocatum est nomen ejus Jesus, quod vocatum est ab angelo priusquam in utero conciperetur.19 Dicendum, quod Lucas loquitur de vocatione pueri facta ab angelo ad Mariam, quum dixit : Ecce concipies in utero, et paries filium, et vocabis nomen ejus Jesum.20

Footnotes

  1. Matth. 1, 21. ↩

  2. Num. xxxvi, 6-9; cf. ↩

  3. Tob. vii, 14. ↩

  4. Luc. 11, 5. ↩

  5. Lev. v, 1. ↩

  6. Luc. v, 8. ↩

  7. Matth. viii, 8. ↩

  8. Ibid. 39-44. ↩

  9. Ibid. 36. ↩

  10. Luc. i, 31. ↩

  11. Ibid. 56. ↩

  12. Job xxxiii, 15, 16. ↩

  13. Jer. xxxi, 22. ↩

  14. Is. ix, 6. ↩

  15. Hebr. xi, 6. ↩

  16. Joann. i, 29. ↩

  17. Apoc. i, 5. ↩

  18. Is. liii, 6, 5. ↩

  19. Luc. ii, 21. ↩

  20. Luc. i, 31. ↩

Chapter 37 of 161