Skip to the text

Sermo 2

QUANTA CORDIS PURITATE ET HUMILITATE, PARVULO JESU NASCITURO OCCURRERE, ET QUANTA PAUPERTATE EUMDEM IMITARI DEBEAMUS.

QUÆ societas luci ad tenebras? Aut quæ conventio Christi ad Belial? II Cor. vi, 14, 15.

Quemadmodum solennitas crastina omnium est solennitatum potissima, ita indecentissimum est eam absque devotione debita celebrari. Sed quum devotio sit actus virtutis quæ latria appellatur, nemo est vere devotus nisi omni mortali careat culpa, sitque in caritate et gratia. Non enim in eodem simul esse possunt virtutes infusæ secundum esse completum, et mortale peccatum: nam ut ait Apostolus, nulla est «societas luci ad tenebras». Caritas autem, gratia, ceteræ quoque virtutes, sunt spiritualia lumina, quibus animæ intus ornantur, splendent et illustrantur. Peccata vero sunt tenebræ, quibus animæ assimilantur dæmonibus, atque a Deo (qui vera, prima et summa lux est) elongantur. Itaque eum qui instantem solennitatem digne vult celebrare, oportet ab omni peccato mortali esse immunem, ita quod si qua ante commisit, de eis vere pœniteat, confiteatur, emendet.

Porro ipsemet Christus lux est, juxta illud Joannis: Erat lux vera, quæ illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Et non solum peccata, sed et peccatis obnoxii, hoc est in mortali culpa aliqua exsistentes, tenebræ nominantur, dicente Apostolo: Fuistis aliquando tenebræ, nunc autem lux in Domino. Christus quoque a Judæis mox capiendus, asseruit: Hæc est hora vestra et potestas tenebrarum, id est hominum impiorum ac dæmonum. Non est ergo societas Christo cum impiis, ita quod iniqui Christum in suo corde suscipere nequeunt, nisi a suis prius purgentur peccatis. Ideo dicit Apostolus: «Quæ conventio», id est unio, «Christi ad Belial», id est rebellem? Belial quippe interpretatur, absque jugo. Et ita per Belial potest intelligi quilibet divinæ legis transgressor: quoniam talis abjicit a se legem Dei, per quam homo subdit se Deo, et propriam voluntatem refrenat, ne instar equi infrenis ad illicita moveatur. Unde qui Deo atque Ecclesiæ et parentibus ac superioribus suis obedire despiciunt aut non curant, recte Belial nuncupantur. Hinc impio dicitur per Jeremiam:1 A sæculo confregisti jugum, rupisti vincula mea, et dixisti, Non serviam, dicit Dominus. Apud Job quoque dicitur: Tetendit iniquus contra Deum manum suam, et cucurrit adversus eum erecto collo.2 Etenim contra Deum manum tendit, qui agit quæ Deus prohibuit; et contra Deum currunt collo erecto, qui absque freno et sine timore peccatis peccata adjiciunt, nunc hoc nunc istud vitium perpetrantes, et absque numero offendentes:3 quemadmodum multos videmus qui simul diversis serviunt ac replentur peccatis, superbi, avari, lascivi, acediosi, impatientes ac negligentes. Isti non solum vadunt, sed etiam currunt adversus Deum, et ita festinant ad inferos quasi ad epulas, quasi ad dedicationem, quasi ad festa. Sic ergo oportet ut ab omni culpa purgemus nos, si Christum devote suscipere, et ejus Nativitatem debite celebrare optamus.

Præterea, quoniam Christus in summa et maxima humilitate venit ad nos, oportet ut ei in humilitate occurramus sincera. Sicque in primis oportet nos superbiam omnem abjicere, ut neque de generis noabilitate, neque de amicorum aut propinquorum vel ministrorum ac subditorum multitudine sive potentia, neque de opulentia, pulchritudine, robore, statura, eloquentia, scientia, præsidentia, fama, laude humana, honore impenso aut aliquo tali aliquis intumescat : imo, quo major est, quo plura bona a Deo accepit, quo ceteris eminentior esse videtur, eo plus Dei expavescat judicium, et eo plus gratus ac subditus Deo esse conetur.4 Cui enim plus datum est aut commissum, plus utique requiretur ab eo.5

Abjicienda est ergo primo superbia cordis, ne cogitando aut desiderando quisquam superbiat, se ipsum nimis reputando aut efferendo, aut honores, dignitates laudesve vitæ præsentis concupiscendo. Hinc in Ecclesiastico scriptum est : Non te extollas in cogitatione tua velut taurus, et in die honoris tui non extollaris.6 Apostolus quoque : Noli (inquit) altum sapere, sed time.7 Et per Isaiam loquitur Deus :8 Væ vobis qui sapientes estis in oculis vestris, et coram vobismetipsis prudentes. Secundo, abjicienda est superbia oris, ne quis verbis inanibus se ipsum commendet, jactet, nec præsumptuosus exsistat, aut alium aspernetur, improperando, convitiando aut vituperando. Hinc virtuosus Tobias docuit filium suum : Superbiam (inquiens) nunquam in tuo sensu aut in tuo verbo dominari permittas; in ipsa enim initium sumpsit omnis perditio.9 In libro Proverbiorum quoque Salomon loquitur : Laudet te alienus, et non os tuum;10 extraneus, et non labia tua. Tertio, abjicienda est superbia operis, juxta illud Ecclesiastici : Noli te extollere in faciendo opere tuo, sed in mansuetudine serva animam tuam.11 Itaque in universis quæ agimus, non propriam laudem, non temporalem honorem, sed Domini Dei nostri honorem, gloriam, laudem intendamus, quæramus, optemus, quemadmodum ait Apostolus : Omne quodcumque facitis, omnia in nomine Domini nostri Jesu Christi agite, gratias agentes Deo Patri per ipsum.12 Nemo igitur quærat inaniter apparere, nec cum tumore cordis aut nimia audacia agat quod agit, sed magis cum Dei timore, quum Salomon dicat, Beatus homo qui semper est pavidus;13 et in Ecclesiastico scriptum sit, Fili, in mansuetudine opera tua fac, et super omnem hominum gloriam diligeris.14

Quarto, abjicienda est superbia in vestitu, in qua multi graviter Deum offendunt, vestimenta superflua, curiosa, pomposa nimisve pretiosa habendo ac deferendo, non attendentes quod sancti doctores Ambrosius Basiliusque affirmant, dicendo : Nudi vestimentum est, quod recludis aut superflue habes. Hinc beatissimus Joannes Baptista dixit :15 Qui habet duas tunicas, id est unam superfluam, det non habenti. In Ecclesiastico quoque scriptum est :16 In vestitu ne glorieris unquam. Denique omni Christiano vehementer advertendum est et timendum quod sanctus ait Hieronymus : Si vir aut mulier se ornaverit, et adspectum hominum in se provocaverit, etiam si nullum malum inde sequatur, tamen æternum supplicium patietur : quoniam quantum in se fuit, venenum propinavit, si fuisset qui biberet. Hinc dicunt doctores, quod viri et mulieres qui ita se ornant ac vestiunt, quod aliquis inde ad concupiscentiam provocari potest libidinosam, peccant mortaliter. Et proh dolor! quam multi sunt tales : imo, quam multi ex proposito agunt hoc. Quidam etiam tam intimorati ac vitiosi consistunt, quod cum suo ornatu intrant ecclesiam Dei, et ibi in Missa, in divino Officio, se ipsos objiciunt et præsentant ad intuendum, ut placeant, ut inspiciantur, ut appetantur. Quid sunt isti, nisi rete diaboli, per quos animas hominum capit ac perimit? Istis melius esset ire ad tabernam, quam ad ecclesiam.

Quinto, abjicienda est superbia in præparationibus et exhibitionibus ciborum ac potuum, et utensilium ac ceterorum quæ possidentur. Nam quidam in istis superbe se habent et ostentationes ac laudes exquirunt. Est quoque abjicienda superbia omissionis : nam aliqui ex superbia aspernantur et vitant facere quædam opera bona, ut pauperes alloqui, visitare infirmos, ministrare proximis suis.

Insuper, non solum abjicienda est omnis ista superbia, sed omnis quoque humilitas ei contraria est amplectenda, ut omnis Christianus sit vere humilis corde, verbis, factis, vestitu, atque in ceteris omnibus. Cogitet ergo unusquisque infinitam excellentiam Dei altissimi super se, et comparatione ejus nihil se esse advertat. Attendat quoque se factum esse ex nihilo, nec se aliquid boni a se ipso habere, imo a sese nihil habere nisi deficere et peccare. Sicque parvificet et vilipendat se ipsum, pensando illud Apostoli:17 Quid habes quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis? Sed forsan aliquis cogitat se a progenitoribus suis habere nobilitatem, dominium atque divitias: ideo intumescit. Sed progenitores ejus, unde hæc habuerunt? Nonne omnia originaliter sunt a Deo? Cogitet insuper unusquisque quam graviter, quam diu et frequenter offendit proprium Creatorem, quam multa mala commisit, quam multa bona omisit: et tunc non solum non intumescet, sed etiam omni bruto se reputabit viliorem, pejorem et contemptibiliorem. Penset rursus immunditias, defectuositates, fœditates, quas habet in anima et corpore; quam fragilis sit et pronus ad vitia, quantis æternæ damnationis periculis sit expositus: et tunc utique in omnibus humiliabit se ipsum, timoratusque erit.

Præterea, quoniam Christus in summa paupertate venit ad nos, debemus ei in paupertate occurrere, omnem avaritiam fugiendo, et temporalia relinquendo, vel saltem ea inordinate non diligendo, nec immoderanter congregando retinendoque ea: quemadmodum ait Psalmista, Divitiæ si affluant, nolite cor apponere.18 Hinc Christus immoderatam sollicitudinem reprobat.19 Sed, heu! hujus oppositum faciunt multi, qui terrena magis quam gratiam et virtutes sibi conantur colligere, et vehementer sollicitantur qualiter sobolem suam in temporalibus ditent, non qualiter eam ad virtutes perducant. Quod certum est signum quod neque se ipsos, nec prolem suam spiritualiter amant, sed magis carnaliter: ideo in statu damnationis se esse cognoscant, nisi pœniteant et se emendent.

Amplius, quoniam Christus, Filius Dei, venit ad nos in maxima misericordia, utpote ad satisfaciendum et moriendum pro nobis, ad instruendum nos, et ad locupletandum nos in omni gratia, virtute et dono Spiritus Sancti; idcirco debemus nos ad ejus susceptionem per opera misericordiæ corporalia ac spiritualia, prompta ac larga, disponere, et mutuo indulgere, pro invicem exorare, nudos vestire, visitare infirmos, et tempore frigido indigentibus etiam combustibilia dare. Cujus oppositum faciunt quidam immisericordes, qui quum videant aut percipiant quosdam pauperculos sibi in agro sive alibi ligna pro igne colligere, non eis de abundantia sua succurrunt. Quid ergo isti nisi infernalem ignem merentur?

Postremo, quoniam Christus in ardentissima et perfectissima caritate venit ad nos, communicando se ipsum et omnia bona sua nobis, sicut in hymno S. Thomas ait devote:

Se nascens dedit socium, Convescens in edulium, Se moriens in pretium, Se regnans dat in præmium.

Idcirco in præcipua caritate Dei et proximorum debemus ei occurrere, et ipsum in cordis cubili suscipere, amicos inimicosque caritatis brachiis amplectendo, omnium salutem cordialiter affectando, pro cunctis orando, de aliorum ruina, oppressione, calamitate dolendo ex corde, et eorum prosperitati atque profectui virtuoso congratulando sincere.

Ecce his modis præparemus nos ad celebrandum Christi Natalem. Sed, heu! multi carnales et indevoti non ita se præparant ad solennitatem instantem, sed per curiosas et pompaticas vestes, per superflua et delicata fercula, per exteriorem ornatum; et quidam, his sacris diebus, potationibus vacare et carnalitatibus insistere non verentur. Sed abjiciatur consuetudo pravissima, atque in vera ac specialissima devotione studeamus hos dies expendere, ad gloriam Domini nostri Jesu Christi, qui cum Patre et Spiritu Sancto vivit et regnat Deus benedictus et gloriosus in sæcula. Amen.

Footnotes

  1. Jer. II, 20. ↩

  2. Job xv, 25, 26. ↩

  3. Eccl. v, 5. ↩

  4. Sap. vi, 6. ↩

  5. Luc. xii, 48. ↩

  6. Eccli. vi, 2; xi, 4. ↩

  7. Rom. xi, 20. ↩

  8. Is. v, 21. ↩

  9. Tob. iv, 14. ↩

  10. Prov. xxvii, 2. ↩

  11. Eccli. x, 29, 31. ↩

  12. Coloss. iii, 17. ↩

  13. Prov. xxviii, 14. ↩

  14. Eccli. iii, 19. ↩

  15. Luc. iii, 11. ↩

  16. Eccli. xi, 4. ↩

  17. I Cor. IV, 7. ↩

  18. Ps. LXI, 11. ↩

  19. Matth. VI, 25 et seq. ↩

Chapter 39 of 161