Sermo unica
S. THOMÆ EPISCOPI ET MARTYRIS
DE JUSTITIA, FORTITUDINE, ET SECURITATE MENTIS.
JUSTUS quasi leo confidens absque terrore erit. Prov. XXVIII, 1.
In his verbis S. Thomas martyr commendatur a multis. Primo, a virtute justitiæ, quum dicitur, « justus ». Secundo, a fortitudine virtuosa, quum dicitur, « quasi leo ». Tertio, a confidentia cordis sui in Deo, dum subditur, « confidens ». Quarto, a securitate, quum sequitur, « absque terrore erit ».
Fuit itaque beatus hic martyr valde justus. Unde in ejus Legenda habetur, quod dum in palatio Henrici regis Anglorum moraretur, et ibi quædam religioni et æquitati contraria cerneret, curiam ipsam deseruit, et Cantuariensi archiepiscopo se commisit ac junxit. Ex quo patet, quod in tantum dilexit justitiam, quod grande sibi fuit supplicium intueri quidquid justitiæ et divino honori erat contrarium. Unde cum Elia sanctissimo dicere potuit : Zelo zelatus sum pro Domino exercituum. Secundo patet justitia ejus in hoc, quoniam licet procuratione præfati regis Angliæ esset in archiepiscopum Cantuariensem promotus, atque eidem regi familiarissimus atque carissimus, nequaquam tamen consensit regi in his quæ rex contra libertatem Ecclesiæ postulavit ab eo.1 Imo, quoniam semel verbo tenus in his (quorumdam deceptus consilio) dedit assensum, paulo post considerans ex hoc animarum imminere periculum, valde pœnituit inde, et dure castigavit se ipsum, atque ab altaris officio se suspendit, quousque a summo Pontifice absolvi, et altaris officio mereretur restitui.
Hanc itaque sancti martyris imitemur justitiam, ut nec adulatione, nec favore, nec carnali amore, seu quacumque familiaritate aut amicitia quorumcumque, nec timore, nec cupiditate relinquamus justitiam, aliquid injuste agendo, aut debitum omittendo. De suppeditatione quoque justitiæ, et de innocentium atque justorum oppressione contristemur in Deo. Sed, heu! hujus oppositum agunt multi, qui si viderint aliquem ex suis cognatis aut caris contra alium corrixari, statim præbent ei auxilium, sive juste sive injuste moveatur. Istud repugnat veræ amicitiæ ac spirituali amori, quæ exigunt ut propter amicum ac carum nil agatur virtuti contrarium. Idcirco in Scripturis præcipitur : Noli pro amico inimicus fieri proximo. Hinc Tullius ait :2 Hæc lex servetur in amicitia, ut neque rogemus res turpes, nec eas faciamus rogati. Si ergo aliquem veraciter diligis, dum videris eum contra virtutem aliquid agere aut rixari, caritative increpa eum, et mediator esto pacificus.
Secundo B. Thomas martyr a sua spirituali fortitudine commendatur, quia inter pericula mortis fuit intrepidus, atque in maximis adversitatibus mirabiliter patiens. Nam sex annis in exsilio manens, hinc inde processit. Quumque rex eum ad suam non posset flectere voluntatem, omnia ejus bona diripuit, et totam ejus progeniem exsilio condemnavit: sicque beatus martyr persecutionem sustinuit regis in propria persona, in suis consanguineis ac amicis, et in substantia sua. Nec dubium quin propinquis suis in exsilium pulsis satis condoluit, et de hoc quod bona Ecclesiæ taliter diripiebantur a rege, contristabatur. Ipse tamen in omnibus his, mentis tranquillitatem servavit in Deo, atque pro rege et Angliæ regno oravit assidue. Porro septimo sui exsilii anno ad propriam sedem reversus, defendit jura Ecclesiæ sicut et ante; nec precibus nec comminationibus regis flecti potuit a defensione justitiæ. Quumque in ecclesia propria celebraret divina et populo prædicaret, atque armatos regis milites advenire audiret, mansit intrepidus, nec fores ecclesiæ claudi permisit, sed impiis sponte se obtulit: Ego, inquiens, pro Deo et defensione justitiæ ac libertate Ecclesiæ mori paratus sum; Ecclesiam autem et me ipsum Deo et B. Mariæ ac omnibus Sanctis sanctoque Dionysio recommendo. Quibus prolatis, ab impiis est occisus. — Ecce quanta fuit fortitudo, constantia ac patientia hujus sanctissimi martyris. Erubescamus ergo de instabilitate et impatientia nostra, et quia mente tam debiles sumus, ut nec unum verbum injuriosum, nec aliquam derisionem pati æquanimiter valeamus: imo pro parva offensa magnam, si possumus, ultionem rependimus. Quam ergo a Deo misericordiam sperare, quam indulgentiam exspectare possumus, nisi nos emendemus, quum in Evangelio dicat Salvator, Si non remiseritis unusquisque fratri suo, nec Pater vester cœlestis dimittet vobis peccata vestra?34
Tertio sanctus hic martyr laudatur a confidentia mentis suæ in Deo. Non enim propriis viribus confidebat, sed divinæ pietatis auxilio semper innitebatur; ideo fortis fuit atque prævaluit, sicut per Isaiam prophetam Spiritus Sanctus testatur:5 Qui sperant in Domino, mutabunt fortitudinem, assument pennas ut aquilæ, volabunt et non deficient. Unde a Salomone asseritur:6 Turris fortissima, nomen Domini; ad ipsum currit justus, et exaltabitur. Ita et nos totam spem nostram figamus in Deo, misericordiam et subsidium jugiter postulantes ab eo. Ipse namque ait: Perditio tua ex te, in me tantum auxilium tuum.7 Hoc est quod loquitur Christus: Sine me nihil potestis facere.8 Imo, teste Apostolo, Non sumus sufficientes cogitare aliquid a nobis quasi ex nobis, sed sufficientia nostra ex Deo est. Quid ergo superbit terra et cinis?9 Cur de se præsumit atque inaniter gloriatur homo vanus, miser et stolidus, putans se aliquid esse, quum nihil sit?10
Quarto laudatur sanctus hic martyr Thomas, præsul sanctissimus, a securitate suæ mentis et exstirpatione inordinatæ formidinis. Implevit enim excellenter quod docet Salvator: Nolite timere eos qui corpus occidunt, animam autem non possunt occidere; sed eum timete qui potestatem habet et corpus et animam perdere in gehennam ignis.11 Et repetivit: Ita dico vobis, hunc timete.12 Porro quam dulcis sit ista mentis securitas, Salomon pandit, dicens:13 Secura mens quasi juge convivium. Itaque et in ista virtute beatum hunc virum sectemur; et tanto plus timeamus judicem Deum quam quemcumque hominem judicemque mortalem, quanto pejor et intolerabilior est mors æternæ damnationis, infernale tormentum, quam mors aut tribulatio temporalis; quanto etiam confusibilius est coram Deo et omnibus Sanctis confundi, increpari ac reprobari, quam coram hominibus. Hinc multi Sanctorum desideraverunt pro fide Christi occidi. Verumtamen quidam sunt tam imperfecti, tam pueriles et in fide quodammodo mortui, ut plus metuant a superioribus suis, humanis judicibus, increpari atque puniri, quam a Judice summo, Deo altissimo; quum tamen debeat unusquisque desiderare ut a superioribus suis in vita hac increpetur ac castigetur, quatenus coram Deo misericordiam consequatur: eo quod omnes increpationes et pœnæ vitæ præsentis sint medicinales, utpote curativæ culparum et procurativæ salutis, dummodo eis homo bene utatur, patienter ferendo. Ideo Salomon protestatur:14 Argue sapientem, et diliget te.
Insuper S. Thomas martyr de aliis multis commendatur virtutibus. Primo, quoniam a pueritia in Dei timore ac servitute fuit et crevit. Quod meritorium valde est, utpote florem juventutis, non solum fæces senectutis, Deo offerre. Idcirco scribitur: Bonum est viro quum portaverit jugum ab adolescentia sua.15 Hujus oppositum faciunt homines stulti et intimorati, dicentes: Quum tot aut tot annorum esse cœperimus, Deo serviemus. Quasi certi sint se tam diu victuros, qui nec diem sciunt nec horam:16 non advertentes, quod si interim vitiosam sibi fecerint consuetudinem in peccando, post annos multos, etiam si vixerint tam diu, indispositiores erunt ad pœnitentiam veram quam modo, quum consuetudo prava sit quasi gravissimus lapis deprimens mentem. Et sicut in juventute tentatur homo acrius de quibusdam peccatis, ita et in senectute.
Secundo commendatur a sua virginea puritate: nam virgo mansit ac obiit. Quod utique valde magnum fuit in viro illo, qui tam diu fuit in regis palatio, et in tam sublimi officio, nam cancellarius exstitit regis.
Tertio laudatur a præcipua prudentia, quia non solum in divinis valde sapiens erat et contemplator præclarus, sed in rebus quoque humanis prudentissimus exstitit. Unde, quum ab archiepiscopo Cantuariensi fuisset archidiaconus factus, ad instantiam archiepiscopi cancellariam regis recepit, ut per suam prudentiam compesceret malignorum insultus contra Ecclesiam.
Quarto, a speciali et magna sanctitate. Non enim verificatum est in eo illud commune proverbium, Honores mutant mores (haud dubium quin in pejus). Propter quod dicitur: Principatus ostendit virum. Imo quum sanctus hic martyr, post grandem resistentiam, propter obedientiæ præceptum archiepiscopatum acceptasset, subito in alterum virum salubriter est mutatus, utpote humilior, timoratior factus. Nam corpus suum cilicio atque jejuniis maceravit. Nec solum pro camisia tulit cilicium, sed et femoralia cilicina usque ad poplitem deportavit. Tredecim quoque pauperum pedes flexis genibus lavit quotidie, quos et bene refecit, et unicuique quatuor argenteos dedit: in quo magna ejus humilitas, liberalitas ac misericordia copiosa monstrantur.
Denique sanctitatem suam tam subtiliter occultavit, ut salvo semper honestatis rigore, in condecentia vestium et apparatu utensilium concordaret moribus aliorum. In quo patet, quam immunis ab omni hypocrisi fuit.
Postremo laudatur ab excellentia et abundantia miraculorum, præsertim post beatissimum obitum suum. Mox enim ut occisus est, et clerici Missam pro eo inciperent defunctorum, descendentes angeli sancti, inceperunt pro eo Missam martyrum, et clerici illud prosequebantur officium. In quo ostensa est sanctitas ejus eximia. Meritis quoque ipsius Deus contulit cæcis visum, surdis auditum, claudis gressum, mortuis vitam. In interfectores demum ipsius divina justitia ultiones fecit horribiles. Nam alii sanie defluentes, alii paralysi dissoluti, alii in amentiam versi, omnes miserabiliter perierunt.
Hoc quoque sciendum, quod sanctus hic Thomas martyr fuit tempore Petri Blesensis, et ejusdem regis ambo fuerunt ministri ad tempus. Unde præfatus Petrus in suis epistolis multa magnifica de martyre illo testatur. Fatetur tamen se quoque cum aliis diu male sensisse de sancto hoc Thoma, videlicet quousque Deus per prætacta miracula sanctitatem hujus martyris declaravit. Unde inter cetera scribit Petrus ille in una epistola, loquens de quodam : Non mirum eo tempore videbatur, si filius afflicto patri compatiens, quandoque durius aut minus consulte de sancto martyre loquebatur. Et subdit : Nam et nos insensati vitam ipsius putabamus insaniam, et finem illius sine honore;17 sed computatus est inter filios Dei. Quidquid fecit caritatis obtentu et zelo justitiæ, in crimen odii atque invidiæ vertebatur; sed econtra quidquid machinabatur ad infamiam ejus humana malitia, eidem convertit Dominus ad coronam. De capite nostro Christo loquitur
Isaias : Reputavimus eum quasi leprosum, et percussum a Deo et humiliatum.18 Ita et nos pretiosissimum Christi membrum Thomam martyrem, velut leprosum putavimus et abjectum, et vitam ipsius habuimus in derisum.19 Credo quod si sanguis Abel clamat de terra ultionem, sanguis mitissimi martyris clamat peccatorum remissionem, illis maxime qui pœnitentiam agunt humilem et devotam.20 Insuper in alia scribit epistola : Exsulta, o Anglia, et exsulta, occidens, quia visitavit nos Oriens ex alto.21 Thomam apostolum India et orientalis regio jactitabat, sed occidentalem respexit Dominus, dedit Angliæ Thomam nostrum. Non invidemus Indiæ Thomam suum. Sit Thomas martyr noster in Anglia, sit Thomas apostolus in India, ut per hos duos Christi testes, sit ab ortu solis usque ad occasum laudabile nomen Domini.22 Gloriosum est nobis habere martyrem, Apostoli nomen habentem, qui Thomam apostolum in miraculis aut imitatur aut vincit. Alia multa præclara scribit Petrus iste de martyre Thoma.
Tanti igitur martyris studeamus imitari virtutes, patientiam, humilitatem, caritatem, ac ceteras. Eum diligamus, veneremur et invocemus, quatenus ejus meritis et precibus gloriosis salvemur. Ad laudem et gloriam Omnipotentis.
Cetera huic festo opportuna require de S. Laurentio et in Communi Sanctorum.
Footnotes
-
III Reg. xix, 10, 14. ↩
-
Eccli. VI, 1. ↩
-
Marc. xi, 26. ↩
-
Matth. xviii, 35; ↩
-
Is. xL, 31. ↩
-
Prov. xviii, 10. ↩
-
Osee xiii, 9. ↩
-
Joann. xv, 5. Il Cor. iii, 5. ↩
-
Eccli. x, 9. ↩
-
Galat. vi, 3. ↩
-
Matth. x, 28; ↩
-
Luc. xii, 5. ↩
-
Prov. xv, 15. ↩
-
Prov. 1x, 8. ↩
-
Thren. III, 27. ↩
-
Matth. XXV, 13. ↩
-
Sap. v, 4, 5. ↩
-
Is. liii, 4. ↩
-
Sap. v, 3. ↩
-
Gen. iv, 10. ↩
-
Luc. i, 78. ↩
-
Ps. cxii, 3. ↩
Chapter 84 of 161