Sermo unica
S. SILVESTRI PAPÆ
DE EXCELLENTIIS S. SILVESTRI, CUM EXHORTATIONE PIA AD HUJUS IMITATIONEM.
DILECTUS Deo et hominibus fuit. Eccli. XLV, 1.
Pater luminum, fons omnium gratiarum, Deus omnipotens, sanctissimum Papam Silvestrum præclarissimis donis naturæ ac gratiæ decoravit. Optima quippe naturalia habuit, per quæ ad munera gratiæ valde dispositus fuit. Sed nunc virtutes et excellentiæ ejus per ordinem sunt tangendæ.
Prima ejus excellentia est, quod ab infantia in virtutibus educatus est, et in operibus misericordiæ exercitatus, magna quoque constantia roboratus. Quum etenim esset adolescens, nequaquam vanitatibus et concupiscentiis quibus illa ætas pollui solet, fuit intentus; sed Deum habens præ oculis, cunctis misericordiæ operibus insistebat, sicut olim Tobias, et Christianis pauperibus consolationem impendebat et opem.1 Specialiter vero hospitalitatem exercuit, quemadmodum Abraham patriarcha.2 Tantæ quoque in illa ætate, puta in adolescentia, fuit constantiæ, quod quemdam virum sanctum nomine Timotheum, qui Romæ fidem Christi fortiter prædicavit, et metu gentilium Romanorum ab aliis Christifidelibus vitabatur, suscepit hospitio et reverenter tractavit.
Secunda excellentia S. Silvestri fuit gratia prophetiæ. Quum enim præfatus Timotheus esset martyrio coronatus, Tarquinius Romæ præfectus, præcepit S. Silvestro idolis immolare. Cui voce prophetica dixit B. Silvester: O stulte, nocte hac morieris, et in æternum damnaberis, verumque Deum esse quem colimus, velis nolis, agnosces. Tunc Tarquinius jussit S. Silvestrum incarcerari. Sed prandente Tarquinio, os piscis sic guttur ejus intravit quod eodem die defunctus est; et protinus S. Silvester de carcere cum gaudio eductus est.
Tertia ejus excellentia exstitit, magna et gratiosa amabilitas ejus. Tanto siquidem naturalium ac gratuitorum donorum decore fuit perfusus, quod non solum a Christianis, sed a gentilibus etiam ac Judæis miro amabatur affectu. Fuit enim adspectu angelicus, sermone facundus, integer corpore, catholicus fide, consilio providus, opere sanctus, spe patientissimus, caritate omnium plenus. Potest itaque dici de ipso quod primo Regum fertur de Samuele, quod scilicet placuit tam Deo quam hominibus;3 quod item in themate tactum est, utpote, quod « dilectus Deo et hominibus fuit »: quod scriptum est ad litteram de Moyse, quia etiam Moyses corpore speciosus, corde mitissimus, caritate repletus, omnique virtute fuit ornatus;4 idcirco Deo et hominibus exstitit carus.
Quarta excellentia S. Silvestri est, quod plenus, generalis ac summus Christi vicarius fuit, pater totius mundi, et pastor ac rector totius universalis Ecclesiæ. Mortuo namque Melchiade Papa, S. Silvester ab omni plebe Romana et christiana in summum Pontificem est electus. Et in hoc patuit profundissima ejus humilitas, quod suæ ad papatum promotioni restitit valde, et semper, quantum in se fuit, papatum resignare optavit. Porro Papa effectus, quanto plus solito potestate et divitiis eminebat, tanto copiosius misericordiæ opera adimplevit. Omnium enim orphanorum et viduarum pauperum nomina habuit scripta, et præbuit eis necessaria.
Quinta excellentia ejus est, copiosissimus fructus præsidentiæ suæ in papali officio. Per eum equidem Deus convertit Constantinum imperatorem, et totam pene plebem Romanam gentilem, matrem quoque imperatoris S. Helenam, atque doctissimos Judæorum, ac sapientissimos judices paganorum. Quo facto, fides christiana cœpit undique mirabiliter dilatari, et Christi Ecclesia valde est exaltata, tyrannorum quoque persecutio multum est minorata. Quum etenim potentissimus ille imperator Constantinus Magnus, ob suam contra Christianos tyrannidem incidisset incurabilem lepræ plagam, et de consilio pontificum idolorum decrevisset se in recente ac calido infantium sanguine balneare, atque ob hoc adducta essent tria millia puerorum, videns imperator matres infantium miserabiliter ejulare, eis earumque pueris est misertus, et mutavit propositum. Sequenti igitur nocte gloriosissimi apostoli Petrus et Paulus apparuerunt ei, dicentes : Quia exhorruisti effusionem sanguinis innocentis, misit nos Christus ut demus tibi consilium sanitatis recuperandæ. Silvestrum ergo Papam voca ad te, et ejus consilio utere. Quumque B. Silvester ad Constantinum venisset, et eum in fide plenarie instruxisset, baptizavit eumdem. Ingrediente autem Constantino baptismum, lux mirabilis desuper descendit in eum, et in ipso Baptismate a lepra plenissime est curatus, et Christum se vidisse asseruit. Deinde quoque christianissimus mansit, idolorum templa destruxit, et Christi restauravit ecclesias. His auditis, mater imperatoris Helena scripsit ei, collaudans eum quod ab idolorum recesserit cultura, increpans vero quod Judaismo relicto, in Crucifixum crediderit. Cui imperator rescribit, ut ipsa doctissimos Judæorum secum adducat, et ipse Christianorum magistros apponet, quatenus ex eorum disputatione mutua pateat fides vera. Adduxit ergo Helena centum quadraginta unum doctissimos Judæorum, inter quos fuerunt duodecim ceteris in sapientia et eloquentia clariores : qui omnes a B. Silvestro per modum infra dicendum conversi sunt.
Sexta excellentia ejus fuit, mirabilis et præclara sapientia sua in lege divina. Omnes enim illos duodecim Judæorum doctissimos manifeste convicit, et ex Scripturis veteris Testamenti probavit eisdem universos articulos fidei christianæ, ipsiusque fidei rationes tam luculenter ac prompte exposuit, quod tam imperator quam ejus mater, et judices duo gentiles, atque Judæi, in laudem Silvestri cum magna admiratione unanimiter proruperunt.
Septima excellentia ejus fuit, virtus et eminentia miraculorum quæ fecit. Quum enim omnes præfatos vicisset Judæos, uno excepto, unus ille arte nefaria ferocissimum taurum, nomen quoddam diaboli in ejus aure sonando, occidit : quod se divina dixit virtute fecisse. Cui respondit B. Silvester : Si hoc, Dei nomen exprimendo, fecisti, vivifica quod necasti, quoniam Deus ait : Ego occidam, et ego vivere faciam.5 Quumque judices sententiarent ut Judæus taurum resuscitaret, ille respondit : Suscitet eum Silvester in nomine Jesu Galilæi, et omnes credemus in eum. Silvester ergo oratione præmissa, taurum resuscitavit, et cum mansuetudine ad locum suum fecit reverti. Quo facto, mater imperatoris, omnes illi Judæi, judicesque pagani, innumerabiles quoque Romani et alii multi, ad christianam sunt fidem conversi. Deinde
S. Silvester quemdam draconem horribilem ab omni hominum compescuit læsione, os ipsius filo ligando, et annulo signum crucis habente desuper sigillando. Duos etiam magos ex flatu draconis pene mortuos, tunc curavit Silvester. Quibus visis, pontifices idolorum et magi illi cum multitudine infinita fuerunt conversi: et ex tunc Roma ab idololatria sua cessavit.
Post hæc S. Silvester morti propinquans, clerum de tribus edocuit. Primum, ut inter se viverent caritative. Secundum, ut suas gubernarent Ecclesias cum diligentissima attentione. Tertium, ut populos sibi commissos custodirent a dæmonum ac impiorum seductione. Sicque beatissimus Papa Silvester feliciter migravit ad Christum.
Hujus ergo sanctissimi Patris discamus et indesinenter sequamur virtutes, opera misericordiæ tam spiritualia quam corporalia pro posse liberaliter exercendo, et omne tempus vitæ nobis indultum fructuose ac timorate expendendo, inter proximos quoque pacifice et amabiliter conversando. Præterea parentes suos instruant pueros ab infantia, Deum cognoscere ac timere, aliquid boni quotidie agere et orare, sicque in virtutibus crescere, habituari ac perseverare. Consideret omnis Christifidelis, quam incerta, fallax et brevis sit vita præsens, quam amara sit mors, quam districtum ac metuendum sit Dei judicium, quam intolerabilia sint tormenta, non solum inferni, sed purgatorii quoque. Cogitemus ad quid conditi sumus, cur in hac vita conservamur a Deo, et quod in summi Judicis præsentia et adspectu ubique consistimus. Si rex aut judex terrenus conspiceret subditos suos in sua præsentia suas transgredi jussiones, valde indignaretur, et se nimis vilipendi arbitraretur, magnam quoque inferret vindictam: quam vehementer ergo Creator omnipotens, Rex regum, Deus incomparabilis majestatis, cujus justitia est immensa, indignabitur impiis, quam horribiliter puniet eos, qui ipso ubique præsente et omnia intuente, divina præcepta transgredi non verentur, qui peccatis peccata adjiciunt incessanter, sicque augent contemptum in Dominum majestatis? Certe quam incomprehensibilis est misericordia et patientia Dei in vita præsenti, tam incomprehensibilis est suæ justitiæ districtio post hanc vitam. Ideo dicit Apostolus: Existimas, o homo qui impie agis, quod tu effugies judicium Dei? An divitias bonitatis Dei et patientiæ et longanimitatis contemnis? Ignoras quoniam benignitas Dei ad pœnitentiam te adducit? Secundum duritiam autem tuam et impœnitens cor tuum, thesaurizas tibi iram in die justi judicii Dei.6 Hæc itaque ponderemus, præterita deploremus peccata, et vitam in omnibus emendemus, omnique hora per orationes et meditationes salubres corda nostra ad Dominum elevemus. Ad laudem et gloriam ejus.
Cetera huic festo opportuna require de S. Nicolao et in Communi Sanctorum.
Footnotes
Chapter 85 of 161