Sermo 5
QUOMODO AGNUM, ID EST CHRISTUM, DEBEAMUS SEQUI; ET QUOD CARITAS GRAVIA OMNIA LEVIA FACIAT; ET QUÆ VERA SIT INNOCENTIA.
H I sequuntur Agnum quocumque ierit. Apoc. xiv, 4. Beati Innocentes multis a Deo privilegiis, multis gratiis sunt ornati. Quorum patrocinia invocemus, ut et nos in vita præsenti Christum quocumque ivit in isto sæculo, juxta nostræ fragilitatis facultatem sequamur. Sequamur, inquam, dupliciter: primo, per considerationem; secundo, per operum imitationem. In primis quidquid Christus pro nostra salute in vita hac egit ac pertulit, diligentissime consideremus: qualiter ivit, imo et crebro fugit, de loco ad locum, et quomodo ivit de virtute in virtutem.1 Pertransivit namque benefaciendo, prædicando, curando et sanando omnes oppressos a diabolo.2 Denique non propriam, sed Patris quæsivit gloriam ac honorem, et quæ placita sunt Patri fecit indesinenter.34 Non propriam, sed Patris venit facere voluntatem;5 et sicut mandatum dedit ei Pater, sic fecit.67 Cœpit facere et docere, et evangelicæ legis consilia quæ dedit, opere adimplevit. Eum ergo in his sequamur, quantum nostra requirit vocatio, nostrisque viribus exstat possibile. Ipse etenim exhortatur: Qui mihi ministrat, me sequatur;8 et rursus, Qui vult (inquit) venire post me, abneget semetipsum, et tollat crucem suam quotidie, et sequatur me.9
Præterea duas proposuit vias quibus eum sequamur. Una est via præceptorum, ad omnes pertinens Christianos; alia consiliorum, concernens religiosos. Per quam eum sequi specialiter nobis incumbit, præsertim in paupertate, continentia, obedientia: quæ omnia ad hoc ordinantur et tendunt, ut mente pura, libera ac fervente, Deo incessanter simus intenti, omni loco, tempore atque negotio ei actualiter, quantum possibile est, uniti: quatenus sic quæ placita sunt ei, semper agamus. Quod quamvis humanas vires prorsus excedere videatur, non tamen est impossibile apud Deum omne verbum;10 et omnia possumus in Domino Deo, qui nos confortare semper paratus est, maxime si ejus opem et gratiam cum omni fiducia atque instantia invocemus.11
Præterea cernimus quosdam carnales mundanosque homines in operibus vanitatum, carnalitatum et cupiditatum suarum fatigari vix posse: et hoc, quia amor inordinatus ad propria commoda, ad delicias et honores, multum viget in eis, et habitus vitiosi sunt multum radicati in ipsis, pravisque consuetudinibus quasi impetu quodam ducuntur, imo et impelluntur, et tanquam gravissima mole trahuntur. Forma quippe est operationis principium, et habitus instar naturæ inclinat, imo consuetudo quasi altera appellatur natura; nec aliqua forma, nec aliquis habitus tam prompte et delectabiliter operatur ut amor. Quum ergo gratia sit altior et fortior quam natura, et spiritualis dilectio multo præstantior atque validior quam carnalis affectio: cur pusillanimes sumus ad spiritualem profectum, ad perfectionem apprehendendam, ad imitandum sanctorum Patrum vestigia, quum adjutorem habeamus omnipotentem, fidelissimum, ad succurrendum semper promptissimum, imo nos exhortantem ut suam fiducialiter ac instanter adsistentiam imploremus?
Itaque quanto plus in caritate et gratia crescimus, quanto in virtutum ac donorum habitibus fortius radicamur, quanto in bonis consuetudinibus diutius permanemus, tanto quotidie stabilius erimus Deo intenti actualiusque uniti, ac sanctis actibus Deo placentibus incessabilius occupati, et ea quæ Ordinis sunt delectabilius exsequemur: otiositati, loquacitati, dissolutioni negligentiisque vacare abhorrebit cor nostrum; porro a Dei commemoratione, laude, oratione, cessare vix poterit, in tantum ut frequenter in somno hujusmodi actibus occupetur. Verumtamen in iis vigilantissima cordis custodia, filialisque timor Dei, valde sunt necessaria ne paulatim evacuemur. Nempe qui negligit modica, paulatim decidet.12 Qui vero timet Deum, nil negligit. Perseveremus ergo et persistamus in bonis, ac sacram nobis ipsis violentiam inferamus, donec ad consuetudinem perveniamus virtuosam ac optimam: exteriores et interiores sensus coerceamus, ab immoderantia linguæ ac ventris nos præservemus, atque in omnibus13
Dei auxilium, protectionem, et consummationem felicem invocare non pigritemur.
Amplius, beatorum Innocentium martyrum innocentiam munditiamque sequamur, præsertim quum dicat Salvator et judex ac legifer noster: Nisi conversi fueritis, et efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum cœlorum;14 et rursus, Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.15 Porro, veraciter innocens est, qui nec sibi nec alteri nocet. Quamvis autem impassibili et superbeatissimo Deo nocere non valeamus, qui bonorum nostrorum non eget;16 omnis tamen qui sibimet nocet et peccat, etiam Deo et proximis nocet, quantum in ipso est: Deo, eum suo honore privando; proximis, eos scandalizando si publice peccet, vel ad minus auxilium subtrahendo si peccet occulte. Quum enim universi boni fideles sint unum mysticum Christi corpus, se mutuo bene agendo juvant; male autem agendo, tale adjutorium non impendunt. Nihilo minus quædam peccata sunt directe in Deum, quædam directe in proximum, quædam directe in se ipsum: quæ omnia innocentiæ contrariantur. In primis ergo sit quilibet innocens, ne indigne se habeat circa Deum, quem magis tenetur diligere quam se ipsum, et ideo magis debet vitare Dei inhonorationem quam proprium nocumentum et condemnationem. Deinde sit innocens circa se ipsum, ne peccando lædat cor suum.17 Etenim qui sibi nequam est, cui bonus erit? Deinceps sit innocens circa proximos, ne verbo, facto, omissione aut fama quempiam scandalizet: siquidem qui negligit famam, crudelis est.
Præterea, si Sanctorum Innocentium horum corporalem virginitatem imitari non possumus, quia virginitas corporis semel amissa non reparatur, spiritualem tamen eorum virginitatem sectemur. Hæc namque virginitas est mentis integritas, in fidei, spei et caritatis sinceritate consistens, per quas anima Sponso cœlesti præcipue desponsatur. Quæ virginitas recidivando perdita, pœnitendo recuperatur. Sit itaque cor nostrum constans in fide, longanime et certum in spe, fervens in caritate, atque sincerum in omni virtute: quatenus nunquam inordinate et stolide reflectatur ad se per gloriam inanem aut intentionem non rectam, seu aliquam culpæ obliquitatem; sed directe et linealiter semper in omnibus feratur in Deum, ejus intendendo, optando, quærendo, procurando honorem, laudem et gloriam.
Postremo putandum, quod piissimus ac sapientissimus puer Jesus, crudelissimæ trucidationi innocentium puerorum qui propter ipsum occidebantur, non parum condoluit, quam et noverat adfuturam, et præsentem spiritualiter vidit; similiter compatiebatur eorum parentibus et propinquis: sicque in tenera illa sua infantia cœpit diversimode propter nos affligi. De beatissima quoque Virgine poterit idem credi. In his vero regratiemur pietati divinæ, et sapientiam Creatoris devotissime collaudemus, quoniam ipse ex malitiis hominum tot elicit bona, atque tam variis ac abundantissimis modis succurrit per Christum hominibus, qui ex inaudita et crudelissima Herodis malitia eliciebat tot infantulorum martyria, quos coronavit Christi virtute et gratia.
Ex quibus etiam innotescit, quam multa et horribilia vitia ex ambitione nascantur. Ex ambitione quippe motus fuit Herodes ad tyrannidem tantam. Ideo longe semper a nobis sit ambitio universa, ex qua, teste Gregorio, innumerabilia oriuntur peccata. Humilitatem vero sectemur, abjectione et subjectione gaudentes, non ad honorem et præsidentiam adspirantes. Ad laudem et gloriam Omnipotentis.
Footnotes
Chapter 83 of 161