Enarratio in evangelium
CIRCUMCISIONIS DOMINI
Epistola hodiernæ solennitatis, est eadem quæ supra exposita est in secunda Missa Nativitatis Christi, videlicet : Apparuit benignitas et humanitas, etc.; circa quam ibi sermo adjunctus est : ideo ibidem quærantur.
POSTQUAM CONSUMMATI SUNT DIES, ETC. Luc. II, 21.
IN evangelio præsentis festi describit Lucas evangelista Christi circumcisionem, dicendo :
Postquam consummati sunt, id est impleti, dies octo a Christi nativitate, includendo seu simul computando extrema, videlicet diem nativitatis et circumcisionis, ut circumcideretur puer Jesus, de quo Isaias prædixit, Puer natus est nobis, etc.1 Hæc dictio «ut» tenetur hic concomitanter; quanquam teneri etiam possit causaliter, quoniam tanta est dignitas Salvatoris, ut ad ipsum et ad gesta atque mysteria ejus, tempora ordinentur : quod de temporibus quibus vixit in sæculo isto, specialiter dici potest. Unde et in Evangelio ipse contestatur :
Dominus est Filius hominis etiam sabbati.2 Vocatum est nomen ejus Jesus, quod interpretatur salvator. Christus enim genus humanum redemit a morte culpæ, a morte quoque infernalis miseriæ. Idcirco Isaias ait : Dominus posuit in eo iniquitatem omnium nostrum.3 Et in Actibus ait princeps Apostolorum : Non est aliud nomen datum hominibus sub cœlo, in quo oporteat nos salvos fieri.4 Quod vocatum est, id est, vocari commissum, expressum et prænuntiatum est, ab angelo Gabriele, qui dixit Mariæ : Vocabis nomen ejus Jesum. Et ut Matthæus refert, angelus dixit ad Joseph hoc ipsum :5 Vocabis (inquiens) nomen ejus Jesum; ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum.
Priusquam in utero Virginis conciperetur secundum humanitatem assumptam, de Spiritu Sancto. Nam in Annuntiatione angelus dixit Virgini gloriosæ : Ecce concipies in utero et paries filium, et vocabis nomen ejus Jesum.67 Convenienterque dicitur, « quod vocatum est ab angelo », non, Impositum, quia jam ante a Deo fuit impositum, qui præordinavit Christum ita vocandum, et per angelum ac Mariam et Joseph ita vocavit eumdem, quemadmodum per Isaiam etiam loquitur Christus : Dominus ab utero vocavit me, de ventre matris meæ recordatus est nominis mei.8
Præterea, ut communiter dicitur, Jesus vocatur Salvator tripliciter. Primo, a potentia salvandi : et ita convenit sibi nomen hoc ab æterno, et secundum naturam divinam, qua ab æterno habuit potestatem salvandi. Secundo, ab habitu salvandi : sicque impositum sibi fuit ab angelo nomen istud, et competit ei a primo suæ conceptionis instanti, in quo secundum humanitatem suam accepit gratiam plenam ac habitualem, per quam postmodum fecit ac pertulit ea per quæ mundum actualiter liberavit. Tertio, ab actu salvandi: sicque vocatum fuit nomen hoc in circumcisione, et competit Christo ratione suæ passionis præcipue; in circumcisione autem sanguinem suum primo fudit pro nobis.
Porro salvare convenit Christo secundum utramque suam naturam, sed differenter: quia secundum divinitatem competit sibi auctoritative et per efficientiam principalem, secundum humanitatem vero instrumentaliter et per modum causæ meritoriæ. Hinc secundum utramque naturam Jesus vocari potest: siquidem de Deo vero, uno ac trino, ait Habacuc propheta: Ego autem in Domino gaudebo, et exsultabo in Deo Jesu meo.9
Postremo, sicut in novo Testamento imponitur pueris nomen in Baptismo, ita in veteri Testamento nomen imponebatur in circumcisione: et rationabiliter, quoniam sicut nunc Baptismo dimittitur originale peccatum, et gratia datur per quam homo spiritualiter nascitur seu regeneratur; ita tunc fiebat in circumcisione. Multa autem circa hoc evangelium dici possent: de quibus in sermonibus mentio erit.
Footnotes
Chapter 86 of 161