Skip to the text

Sermo unica

S. PAULI PRIMI EREMITÆ

QUIS SCOPUS ESSE DEBEAT SOLITARII; ET DE LAUDIBUS PRIMI EREMITÆ.

DUCAM eam in solitudinem, et loquar ad cor ejus. Osee II, 14.

Hæc sunt verba Dei ad animam contemplativam, quam Deus omnipotens et benignus a sæcularium hominum strepitu separat ac tumultu, quatenus ipsa mente quieta sibi, videlicet Deo, per contemplationem sinceram et dilectionem ferventem intendat. Itaque in his verbis S. Paulus a duobus laudatur: primo, ab excellentia vitæ solitariæ; secundo, ab interno colloquio Dei cum eo. Quum enim, teste Philosopho, homo naturaliter sit animal sociale, civile, vita solitaria non est humana. Propter quod rursus ait Philosophus, quod homo solus, est Deus aut bestia, id est divinus aut bestialis. Si enim in solitudine vivit prout ad solitarium pertinet et solitudo requirit, vere divinus est. Quid enim ad solitarium spectat, nisi exterioribus et terrenis relictis ac supergressis, soli altissimo, simplicissimo et incircumscriptibili Deo ubique vere præsenti vacare, adhærere et obsequi, eum indesinenter invocare, laudare ac venerari, imo et quantum in hac vita fieri potest, eo per contemplationem dilectionemque frui? Porro qui ita non agit nec tendit ad hoc, bestialis merito appellatur, si in solitudine demoretur. Paulus autem primus eremita, in solitudine divinissimam duxit vitam, et Deus piissimus ad cor ejus assidue loquebatur, ejusque animam tanquam sponsam carissimam, omni hora brachiis caritatis amplectebatur, fecundavit, illustravit, accendit, consolabatur. Sed nunc hujus viri sanctissimi laudes, virtutes et excellentiæ per ordinem sunt tangendæ.

Primo itaque felix hic Pater laudatur a sua pueritia sancta et innocenti: quia ut sanctus testatur Hieronymus, qui vitam ipsius descripsit, quum Paulus iste sedecim erat annorum, perrexit ad eremum, et erat tunc animo mansuetus, et Deum diligens valde; atque ob crudelitatem persecutionis tyrannicæ sub Decio imperatore, solitudinem est ingressus.

Secundo laudatur a sua vita sanctissima eremitica et longæva: quia indefesso corde cum quotidiano virtutum profectu perseveravit in eremo vasta atque terribili, usque ad annum vitæ suæ centesimum tertiumdecimum; sicque habitavit in deserto per annos nonaginta septem, vel circiter, nulli hominum cognitus. Ecce quantæ perseverantiæ, longanimitatis et fortitudinis fuit, et quantæ constantiæ ac spei in Deo, quod inter horribiles eremi feras ferocesque bestias tam intrepidus morabatur. Denique tota occupatio sua die ac nocte fuit, Deo creatori et salvatori suo per contemplationem et fervidam dilectionem vacare, ejus majestatem incomprehensibilem et immensam admirari et honorare, laudibus ejus purissima mente insistere, misericordiam ejus pro se ac aliis, pro communi bono Ecclesiæ, pro vivis ac mortuis jugiter affectuosissime exorare. Sicque in omni gratia, virtute et sanctitate excellenter mirabiliterque profecit quotidie.

Tertio laudatur a sua miraculosa manifestatione. Quum enim Paulus iste centum et tredecim esset annorum, et sanctus pater Antonius in alia solitudine habitaret nonaginta annorum, ac cogitaret se primum esse eremitarum, revelatum est ei a Deo, esse in solitudine interiori alium ipso seniorem multoque meliorem. Mox ergo S. Antonius arripuit iter ad quærendum illum se meliorem; occurritque ei animal, superius habens formam humanam, inferius formam equi, quod hippocentaurus vocatur. A quo quum S. Antonius, in qua parte Dei famulus moraretur, quæsisset, animal illud protensione suæ dexteræ iter rectum monstravit. Post hoc occurrit Antonio animal cornua habens in fronte et nares aduncas ac pedes caprarum, quod fructus palmarum Antonio obtulit. Et interrogatum hoc animal ab Antonio, quis aut quid esset, respondit: Mortalis ego sum, ex incolis eremi quos decepti gentiles ut deos, utpote Faunos et Satyros ac Incubos, colunt; precamur ut pro nobis communem Dominum depreceris, quem pro salute mundi venisse cognovimus. Quibus dictis, quasi volatu pennigero petulcum animal illud aufugit. Tandem tertio die B. Antonius maximo cum labore ad speluncam in qua beatissimus latuit Paulus, pervenit; et magnis ac lacrimosis obtinuit precibus a Paulo præfato, quod ei ostium speluncæ aperuit.

Quarto Paulus iste beatus laudatur a multis mirabilibus quæ inter ipsum et S. Antonium contingebant. Mox enim ut Antonium intromisit, se mutuo propriis salutaverunt nominibus, deosculantes se invicem. Quumque consedissent, corvus integrum panem ante eos deposuit, et avolavit. Dixitque Paulus Antonio: Vere pius Dominus; nam per sexaginta annos quotidie medium panem accepi a corvis, sed nunc ob tuum adventum integer panis allatus est nobis. Tunc pia lis inter eos est orta, quis frangeret panem. Paulus deferebat Antonio ut hospiti, Antonius Paulo ut seniori. Tandem communi consensu quilibet manum pani apposuit, et partem suam ad se traxit, et comederunt. Dixitque Paulus Antonio: Olim te in solitudine demorari cognovi, et conservum meum mihi Christus promisit. Et nunc quoniam morituro advenisti, si tibi molestum non est, vade et affer pallium quod tibi Athanasius dedit episcopus, ut in eo corpus meum sepelias. Stupefactus Antonius quod de Athanasio et pallio ejus audierat, fecit sic. Quumque cum pallio reverteretur, vidit inter angelorum catervas et inter Prophetarum Apostolorumque choros Paulum niveo candore fulgentem, in cœlum ascendere. Cadens ergo in faciem S. Antonius, cum lacrimis dixit: Cur me, o Paule, dimittis? Tam tarde mihi innotuisti, et tam cito recedis? Post hæc ingressus speluncam, vidit corpus beatissimi Pauli genibus flexis manibusque erectis, extenta cervice erectum: sicque, quid vivens egerat, exanime corpus monstravit. Quumque corpore pallio obvoluto, Antonius palam seu sarculum quo sepulcrum faceret, non haberet, atque ob id vehementissime tristaretur, ecce duo leones ex eremo accurrentes, circa corpus S. Pauli subsistentes, fremituque rugientes ingenti, et flentes ut poterant; deinde sepulcrum pedibus suis scalpendo fecerunt, et cum omni mansuetudine ad Antonium venientes, manus ejus ac pedes lingere inceperunt. Benedixitque eis et præcepit abire. Ac corpus S. Pauli sepeliens, tunicam ejus accepit; atque ad discipulos suos regressus, omnia eis recitavit per ordinem. Diebus quoque solennibus Paschæ et Pentecostes, beatissimi Pauli se induit veste. Hæc est historia de sacratissimo Paulo primo eremita.

Tanti igitur Patris provocemur virtutibus: illuminemur in fide, roboremur in spe, et divino accendamur amore; opera quoque pœnitentiæ longanimiter exerceamus, atque in bonis operibus viriliter perseveremus. Ad laudem et gloriam Dei.

Chapter 101 of 161