Sermo 6
QUOMODO RELIGIOSUS DEO PURAM DILECTIONEM, PURAM ET FERVENTEM ORATIONEM, DULCEM CONCORDEMQUE CONVERSATIONEM IN CONTRITIONE POENITENTIÆ OFFERAT.
OBTULERUNT ei munera, aurum, thus, et myrrham. Matth. II, 11.
Hæc munera nos religiosi Deo quotidie spiritualiter immolare debemus. Quid enim aptius per aurum, quam caritas fervida designatur? Primo itaque aurum, id est purum, ferventem ac integrum caritatis affectum, Christo jugiter offeramus, per ardentissimas adspirationes corda nostra levando ad ipsum, atque nos ipsos ad omnia quæ ad divinum pertinent cultum, ad observantias regulares, ad conversationem vere monasticam ex sincero et æstuanti amore exhibendo paratos, juxta quod Josue monet: Servite Domino corde perfecto atque verissimo.1 Istud equidem ad religiosos specialiter pertinet, qui idcirco terrena omnia et oblectamenta carnalia propriamque voluntatem deseruerunt, ne per inordinatum ad illa affectum, retardentur ab incremento divini amoris, et ne propriam voluntatem sequendo, in diversa ruant pericula, et a caritatis impediantur perfectione; sed toto corde ferantur in Deum, perfectiusque quotidie afficiantur ad ipsum, ne eis contingat quod per Osee prophetam loquitur Spiritus Sanctus:2 Confundetur Israel in voluntate sua. Israel quippe interpretatur, vir videns Deum. Idcirco per Israel intelligitur religiosus, cujus est jugiter contemplari divina, juxta quod scriptum est:3 Quæ sursum sunt sapite, non quæ super terram. Tunc itaque Israel in voluntate sua confunditur, dum religiosus securissimum ac serenissimum obedientiæ iter relinquens, propriis conceptibus et affectibus magis quam superiorum suorum informationibus jussionibusve consentit, obtemperat et inhæret: per quod ei ab hostibus suæ salutis illuditur, et ipse diversa peccata illabitur, ac in se ipso damnabiliter deordinatur. Quantumlibet ergo religiosus sit acuti eruditique intellectus, nihilo minus intellectum suum in captivitatem curet redigere, superioris sui judicio magis quam proprio credens et acquiescens:4 sicut de Climaco legitur, quia quum esset juvenis in naturali philosophia valde instructus, et ingeniosus, nihilo minus seniori suo viro idiotæ ac simplici, per omnia indiscrete atque promptissime obedivit; per quod in brevi in magnam devenit perfectionem.
Præterea, sicut in corporalibus aliquid dicitur purum, quoniam de suo contrario et de aliena natura nil habet admixtum; et integrum, quia illæsum et incorruptum: sic caritatis affectio dicitur pura, quando nil terrenæ aut carnalis affectionis ei miscetur; dicitur etiam integra, quando nulla passionum immoderantia læditur, neque per culpam inficitur, ita quod nec ira, nec impatientia, neque per culpam aut concupiscentiam ullam obtenebratur aut minoratur, sed mente tranquilla fertur in Deum ac proximum.
Denique id alicui perhibetur offerri, quod ei gratis propter se datur. Unde quum aliquid Deo offerimus, non nisi dona sua ei præstamus, prout primo Paralipomenon devotissimus David rex Deo fatetur: Tua, inquiens, Domine Deus, sunt omnia;5 et quæ de manu tua accepimus, dedimus tibi. Tunc itaque Deo omnipotenti puram dilectionem obsequiumque perfectum offerimus, dum eum sincere et irreflexe propter infinitam et propriam ejus bonitatem ac dignitatem amamus ac veneramur seu co-
II Cor. III, 5. limus, non propriæ mercedis intuitu, neque ut evadamus supplicia, sed quoniam ipse in se et propter se omni amore atque honore superdignissimus exstat. Rursus, omne bonum quod agimus, tunc Deo offerimus, dum omnia opera nostra bona Deo et ejus gratioso auxilio, non propriis viribus, grata ac humili mente adscribimus, confitentes ex corde quod non sumus sufficientes cogitare aliquid ex nobis, sed sufficientia nostra ex Deo est, qui operatur in nobis velle et perficere ex sua benignitate, ita quod omnia merita nostra sunt ejus dona.6 Quod qui sapienter attendit, nequaquam inaniter gloriatur, sed fonti totius boni humiliter regratiatur. Insuper, qui se ipsum et omnia sua ad Dei refert honorem, ac totum se divino mancipat cultui, ille se ipsum et omnia sua Domino offert, sicut se ipsum et omnia sua ab illo accepit: per quod valde justus esse probatur, nec fraudulenter ac negligenter, sed diligenter, juste et integre Deo obsequitur.
Insuper per aurum, donum sapientiæ potest intelligi, quod sic ceteris Spiritus Sancti eminet donis, quemadmodum aurum aliis metallis. Hoc igitur aurum, id est contemplationem sinceram, Deo offerre debemus, corporalia ac transitoria supergrediendo, in summæ majestatis claritatem oculum cordis pro posse figendo: imo in divitias gloriæ Creatoris altissimi mentis apicem demergendo; gustando et intuendo quam dulcis, quam dives, quam superpulcherrimus et superbeatissimus et superamabilissimus sit Dominus Deus noster æternus ac adorandus:78 sicque ex hoc carnalia et caduca fastidiendo, indefessoque corde laborando pro plena ac beatifica tanti boni possessione.
Secundo cum sanctis regibus istis Deo offerre debemus thus divinæ adorationis, hoc est orationem dulcem, et affectuosam laudem, et gratiarum actionem præcordialem. Hoc nempe inter præcipua religiosorum opera computatur, offerre Deo orationem puram ac stabilem, amorosam, humilem et suavem: ut animo non distracto aut evagante, neque inanibus phantasmatibus picto aut occupato, laudent ac deprecentur Dominum Deum suum, ei soli intenti, et in eo accensi, ad id quoque quod postulant totaliter affectati, ut dirigatur sicut incensum oratio eorum in Dei conspectu, ascendatque fumus seu odor suavissimus coram Deo de eorum orationibus, psalmodiis ac laudibus.910 Deum itaque tempore orationis et omnis divini Officii, tanquam vere præsentem et omnia nostra clarissime intuentem inspiciamus; nec minus reverenter ac custodite coram suæ majestatis præsentia nos habeamus, quam coram prælatis et principibus sæculi hujus nos haberemus. In conspectu angelorum reverenter ac devote stemus, concorditerque psallamus, et singulorum attendamus sensum verborum, ne conqueratur Deus de nobis, dicendo: Gens ista labiis me honorat, sed cor ejus longe est a me.11 Qui taliter orant et psallunt, aurea proferunt verba; qui autem nituntur ad hoc, quamvis nondum id possint, verba promunt argentea; qui vero remisse, pigre et somnolenter in oratione, psalmodia et Horis se habent, lutea verba loquuntur. Primi clamant, et suavissimam coram Deo faciunt melodiam, sicut Moyses clamavit ad Dominum; secundi mediocriter sonant; tertii coram Deo nostro sunt muti.
Insuper per thus, fama laudabilis, exemplarisque vita, dulcis atque pacifica conversatio exprimuntur. Thus ergo cœlesti immolat Regi, qui in medio congregationis vivit sine querela, et irreprehensibiliter conversatur, et bonus odor est Christi in omni loco; qui quantum in se est, verbis et factis cunctos ædificat, nec male agendo ulli est onerosus, sed tanquam angelus pacis, amator concordiæ, unanimitatis amicus, sollicitus est scandalum omne de medio tollere, turbatos quietare, discordesque concordare; qui sua caritate, probitate et maturitate, sua compunctione, elevatione et perfectione, aliorum aversionem, improbitatem, levitatem,
II Cor. II, 15. dissolutionem, imperfectionem tacite increpat, efficaciter instruit, virtuose emendat. Talis quilibet nostrum esse conetur, ne quis alium impediat a profectu, retrahat a salute : imo potius prout exigit caritas, invicem nos juvemus, accendamus et confortemus.
Tertio, cum his tribus electissimis viris Christo myrrham, hoc est pœnitentiæ contritionem, planctum pro nostris ac aliorum peccatis amarum, carnis mortificationem, debemus Salvatori offerre, ut cum Apostolo dicere mereamur : Christo confixus sum cruci. Qui enim sunt Christi, carnem suam cum vitiis et concupiscentiis crucifigunt. Cur enim ad cœnobium confugimus, nisi ut in primis propria, deinde et aliorum defleamus peccata, et de quotidianis nostris negligentiis et offensis intime doleamus, sicque indesinenter tendamus ad meliora, carnalia desideria conculcantes, ut cœlestibus accendamur affectibus ?
Itaque, juxta apostolicum documentum, mortificationem Jesu jugiter in nostro corpore circumferamus, ut et vita Jesu manifestetur in carne nostra mortali :12 quatenus in omni fiducia magnificetur Christus in corpore nostro, sive per vitam, sive per mortem, ita ut vivere nobis Christus sit, et mori lucrum.13 Atque ut votum paupertatis requirit a nobis, tenui victu et vestitu simus contenti, exemplo Christi, qui quum dives esset, propter nos pauper effectus est, ut ejus inopia locupletemur.14
Nec coram hominibus gloriosi et inclyti apparere optemus, quum Dominus majestatis, Unigenitus Dei, coram iis Magis tam pauper et humilis elegerit apparere, ut omnem vanitatem et ostentationem abhorrere discamus, solique Deo et aliis tantum in eo placere desideremus et enitamur. Ad laudem et gloriam ejus.1516
Footnotes
Chapter 100 of 161