Skip to the text

Sermo unica

S. HILARII EPISCOPI ET DOCTORIS

DE COMMENDATIONE S. HILARII, ET DE LAUDE CARITATIS.

QUASI stella matutina in medio nebulæ, sic ille effulsit in domo Dei. Eccli. l, 6, 7.1

Hæc verba de S. Hilario Pictaviensi episcopo, ab Aquitania oriundo, recte intelliguntur. Hic etenim beatus episcopus commendatur a multis.

Primo, a sua conversatione virtuosa ac honestissima quam in sæculari habitu conjugalique duxit statu. Nam antequam episcopus factus est, habuit conjugem, ex qua genuit filiam; atque in matrimonio vixit tam honeste ac virtuose, quod defuncto Pictaviensi antistite, in episcopum urbis illius unanimiter est electus. Non enim carnalis voluptatis amore accepit aut cognovit uxorem, sed desiderio prolis ad Dei obsequium educandæ; et conjuge sua parce ac moderatissime usus est. In quo patet magna ejus perfectio: quia ut quidam probant doctores, difficilius est propria conjuge cum decenti moderamine uti, quam in statu virginali aut viduali penitus continere: siquidem concupiscentia seu libido tanto plus provocatur, quanto plus actuatur seu exercetur. Hanc ergo S. Hilarii virtutem conjugalemque castitatem sequantur conjugati, ut (juxta doctrinam Apostoli) sit in eis honorabile connubium, et torus immaculatus.2 Quod fit, si non ex concupiscentia prædominante, sed desiderio prolis ad Dei cultum enutriendæ, aut reddendi debiti ratione, vel propter culpam incontinentiæ vitandam in compare, se cognoscant; aliunde quoque præcepta Dei et Ecclesiæ servent.

Secundo laudatur S. Hilarius ex sua sancta conversatione quam in episcopatu deduxit. Factus namque episcopus, non extulit semetipsum inaniter, quasi vane gloriando de hoc quod ex matrimoniali statu ad episcopatum electus est; sed quantum crevit in ecclesiastica dignitate, tantum in humilitate ac omni virtute. Et quo pluribus præfuit, eo timoratior, sollicitior atque agilior fuit; gregemque Christi sibi commissum pavit verbo et exemplo, oratione et sapientia eminenti; nec solum urbem sibi commissam, sed et Franciam totam ab Ariana defensavit perfidia. Itaque, quoniam scriptis, vita, verbo et sapientia, itemque miraculis illustravit Ecclesiam, recte de eo exponitur thema assumptum, videlicet, « Quasi stella », etc. Sic et unusquisque aliorum rector, pastor, prædicator, doctor, seu paterfamilias, sibi subjectos et proximos omnes dirigat atque ædificet verbo et factis, corripiendo et corrigendo peccantes, accendendo ignavos, et omnes salubriter exhortando.

Tertio commendatur ex magna sua patientia in adversis. Multa enim adversa ab hæreticis et Arianis episcopis passus est. Et quoniam fidem catholicam defendebat, ac constanter, a Constantio imperatore Ariano in exsilium missus fuit, et ad tempus mansit in eo. Ejus ergo exemplo, patientiam in omni habeamus adversitate.

Quarto commendatur ab eminentia miraculorum suorum. Quum enim consensiente Constantio imperatore Ariano, convenissent episcopi ad conferendum de fidei veritate, et advenisset Hilarius; ad instantiam quorumdam Arianorum pontificum, ejus eloquentiam ferre non valentium, ad urbem suam Pictaviam redire compulsus est. Quumque ad insulam Gallinariam serpentibus plenam divertisset, universos fugavit serpentes. Pictaviam quoque reversus, puerum sine Baptismo defunctum resuscitavit. Insuper filiam suam nubere proponentem, ad virginitatis induxit propositum; metuensque ne illa a proposito illo averteretur, Deum oravit ut eam vocaret ad regnum cœleste: et post paucos dies filia illa feliciter obiit. Quod uxor sua considerans, rogavit eum ut sibi quoque impetraret hoc ipsum: quod fecit B. Hilarius, et eam ad regnum præmisit cœleste.

Legitur quoque, quod Leone Papa hæretico concilium celebrante, B. Hilarius non vocatus advenit. Præcepitque Papa ut nullus ei assurgeret. Et dixit Papa Hilario: Tune es Hilarius Gallus? Respondit S. Hilarius: Non sum Gallus, sed de Gallia; id est, non sum de Gallia natus, sed de Gallia episcopus. Surgens autem Papa cum indignatione, dixit: Modicum præstolare donec redeam, et quod mereris, tibi retribuam. Cui Hilarius: Si non redieris, quis mihi pro te respondebit? Et Papa: Mox, inquit, redibo, et tuam superbiam humiliabo. Quumque ad secreta naturæ Papa ivisset, omnia intestina sua effudit, et infeliciter obiit. Præterea, Hilarius patienter ferens quod nullus sibi locum præbuit, in terram se posuit, dicens: Domini est terra et plenitudo ejus.3 Et protinus, Deo jubente, terra se extulit, atque ad aliorum episcoporum altitudinem se levavit. Quumque Papa nuntiaretur mortuus, surgens Hilarius, episcopos confirmavit in fide catholica.

Porro in Aurea legenda istud in dubium vertitur, quia in Ecclesiastica vel Tripartita historia nil inde recitatur, nec Chronicæ referunt fuisse tunc aliquem Papam ita vocatum, et quia Hieronymus ait: Sancta Romana Ecclesia semper immaculata permansit, et in futuro manebit, ab omni hæretica pravitate. Verumtamen agnoscendum, quod in Historia tripartita narratur, tempore Constantii imperatoris fuisse quemdam Papam Liberium nomine, qui primo fuit catholicus, et ob id a Constantio in exsilium missus est. Qui exsilii tædio victus, Arianæ consensit perfidiæ, et sic ad sedem suam fuit reductus. Idem in Chronica Martini habetur. Et forsan Papa ille alio nomine dictus est Leo, vel ex scriptorum vitio est erratum in nomine. Nec verba Hieronymi possunt sic sumi, quod omnes summi Pontifices fuerunt et erunt vere catholici: quia hujus oppositum in multis legitur locis. Archidiaconus quoque, et Cancellarius Parisiensis, plurimique doctores affirmant, quod valde periculosum esset, ultimatam fidei seu credendorum determinationem committere Romano Pontifici: quoniam ille potest errare in fide. Idcirco in hoc, generale concilium præfertur determinationi summi Pontificis: quia in iis quæ sunt fidei et salutis, errare non potest, sicut nec universalis Ecclesia, propter certam directionem Spiritus Sancti.

Itaque hujus sancti præsulis B. Hilarii, qui in sapientia profundissimus fuit, sequamur vestigia, et ejus invocemus suffragia, quatenus intercessione ac meritis ejus, gratiam in præsenti et gloriam in futuro adipiscamur, quemadmodum ipse feliciter obdormivit in Domino. Quum etenim ageret in extremis, tanta lux intravit ad eum, quod sacerdos ei ministrans eam ferre non potuit; et tunc lumine paulatim recedente, ipse beatus Pater, præsul et Doctor, migravit ad Dominum.

Footnotes

  1. • templo ↩

  2. Hebr. xiii, 4. ↩

  3. Ps. xxiii, 1. ↩

Chapter 102 of 161