Skip to the text

Sermo 1

S. ANTONII ABBATIS

DE VITA ET LAUDIBUS S. ANTONII.

LAUDEMUS viros gloriosos et patres nostros. Eccli. XLIV, 1.

Inter gloriosissimos christianæ fidei viros signiferos et beatissimos Patres anchoretas ac eremitas, electus Dei B. Antonius mirabiliter splendet, et commendatur a multis.

Primo a sua laudabili vita tempore pueritiæ suæ atque in sæculo. Quum enim in Ægypto ex nobilibus et devotis esset parentibus natus, nulli puerorum vanitati, voluptati aut negligentiæ se donavit; sed cum parentibus ecclesiam visitavit assidue, et quidquid in ea audivit de sacris Scripturis, commendavit memoriæ, et præcepta opere adimplevit. Porro, post mortem parentum, quum esset annorum circiter viginti, ingressus ecclesiam, audivit verba Christi in Evangelio legi: Si vis perfectus esse, vade, vende omnia quæ habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in cœlo.1 Statimque omnia quæ habuit, vendidit atque pauperibus erogavit; et sæculum derelinquens, conjunxit se monachis.

Secundo beatissimus pater Antonius commendatur a suo quotidiano et magno valde profectu virtutum in vita monastica. Omnium enim Fratrum consideravit virtutes, easque tota diligentia sequebatur, et quotidie cum majori fervore Deo servivit. Vixit etiam de labore manuum suarum : imo mercedem operis sui, pretio panis excepto, dedit pauperibus. In orationibus pernoctabat sæpissime. Edebat semel in die post solis occasum ; interdum autem usque ad quartum diem mansit jejunans. Cibus ejus fuit panis et sal ; potus, modicum aquæ. Frequenter super nudam terram dormivit ; et induebatur cilicio.

Tertio commendatur a victoria tentationum. Innumerabiles namque tentationes a dæmonibus pertulit, sed Christi virtute in cunctis prævaluit. Quumque spiritus fornicationis eum tentasset diu et acriter, tandem victus, apparuit S. Antonio in forma pueri horridi, nigri ac fœtidi. Post hæc Antonius in quodam sepulcro se clausit, et ibi solus soli Deo diebus vacavit ac noctibus. Quod cernens diabolus, congregatis satellitibus suis, Antonium diversis laceravit vulneribus, et tam dire eum percussit, quod motum perdidit ac loquelam. Viribus vero aliqualiter resumptis, dixit dæmonibus: Ecce hic sum, non fugio vestra certamina, nullus a caritate Christi me separabit.2 Tunc repente diaboli in formis leonum, taurorum, ursorum, serpentium, scorpionum, pardorum, aspidum et luporum, irruerunt in eum, et corpus ejus diversis impleverunt vulneribus. Ipse autem mente constans mansit in Deo. Tunc Dominus Jesus Christus cum ingenti luce descendens, apparuit ei, omnisque dæmonum fugit turba. Antonius autem Dominum videns, dixit: Ubi eras, bone Jesu, ubi eras? Quare a principio non adfuisti, ut sanares vulnera mea? Cui Christus respondit: Antoni, hic eram, sed exspectabam videre certamen tuum; et nunc, quia viriliter dimicasti, in toto mundo te faciam nominari.

Quarto laudatur S. Antonius ab eremitica et solitaria vita. Nam post præfatam victoriam, ingressus est eremum. Reperitque in via magnum discum argenteum, quem a diabolo ibi intellexit esse projectum, increpavitque dæmonem, et protinus discus disparuit. Progrediens vero, invenit grandem auri verissimi massam, et admiratus magnitudinem radiantis metalli, fugit ab eo tanquam ab incendio. Et sic tandem pervenit in eremo ad quoddam castellum, venenatis bestiis plenum, quæ Antonio introeunte, fugerunt. Ipse autem introitum castelli lapidibus obstruens, solus permansit ibidem. Et bis in anno per tectum panem suscipiens, nullum cum deferente panem habuit verbum. Quumque ibidem per viginti annos sic permansisset, venit ad eum turba hominum copiosa, tam notorum, quam infirmorum, quam cupientium vitam ejus sectari. Sicque compulsus, exivit ad eos tam gratiosus et pulcher in corpore, tam facetus in moribus, quasi inter homines fuisset jugiter conversatus. Tunc plurimos liberavit ab immundis spiritibus, et multorum curavit infirmitates, atque diversa peregit miracula. Ædificavit, consolabatur instruxitque universos, ita quod tunc plures ejus cœperunt vestigia sequi, et eremum inhabitare, ac ejus discipuli fieri: quibus et regulam docuit conversandi. Deinde tempore procedente, cœperunt innumerabilia monachorum millia in solitudinibus habitare, et Deo altissimo in omni sanctitate atque justitia ministrare.

Quinto laudatur felix Antonius a fortitudine animi. Quum enim persecutio impiissimi Maximiani exsurgeret, Antonius martyribus se conjunxit, et eis in carcere ministravit, confortavitque corda eorum, et morti adjudicatos prosequebatur usque martyrii locum. Quamobrem judex iratus, jussit eum a civitate expelli. Ipse vero intrepidus lavans vestem suam, die sequenti in eminenti se posuit loco, candenti veste præcinctus, ut suo adspectu procedentem judicem provocaret. Tamque ferventer optavit mori pro fide, quod plurimum tristabatur eo quod sibi martyrium cupienti corona martyrii non dabatur. Insuper, quum Balacius dux Ægypti, vir Arianus, vastaret Ecclesiam, in tantum ut virgines monachosque nudatos publice flagellaret, scripsit ei Antonius: Video iram Dei super te venientem; desine persequi Christianos, ne plaga Dei te occupet. Legit infelix epistolam, et derisit, atque Antonio minabatur. Itaque post quinque dies equus Balacium dejecit in terram, sicque ipsius femora laceravit atque corrosit, ut post diem tertium moreretur.

Sexto commendatur Antonius a magna sapientia et discretione, ac efficacia in exhortando instruendoque alios. Erat equidem tantæ famæ, quod etiam Constantinus Magnus imperator et filii ejus crebro litteras miserunt ad eum tanquam ad patrem, rogantes ut eis rescriberet. Quibus rescripsit: ne magnam putarent regiam potestatem, et ne temporali tumerent imperio, sed mortales et a Christo judicandos se esse adverterent, circa subjectos quoque clementiam justitiamque servarent, et pauperum curam haberent. Talibus scriptis susceptis, principes illi vehementissime lætabantur. Præterea pagani philosophi, mirabilia sancti ac gloriosi Antonii audientes, frequenter venerunt ad eum. Quumque quadam vice duo viri ad eum venissent, dixit: Cur ad hominem stultum venistis? Responderunt: Non ad stultum, sed ad virum valde sapientem venimus. Dixitque eis: Si ad stultum venistis, superfluum assumpsistis laborem; si autem ad sapientem, imitari me congruit. Alia vice, dum quidam philosophi eum irriderent quoniam litteras ignoravit, dixit ad eos: : Quid prius est, intellectus an litteræ ? et quid horum alterius est origo ? Responderunt : Intellectus. Intulitque Antonius : Ergo qui intellectum habet incolumem, litteras non requirit. Erat autem beatus atque gloriosus Antonius affabilis et jucundus, non rigidus et silvestris, et tantæ efficaciæ in loquendo, quod nullus ad eum frustra venit. Imo, si quis mœrore cordis affligebatur, tristitiam vertit in gaudium ; si ira fuit commotus, in mansuetudinem vertit eamdem ; si concupiscentiæ fuit sectator, pudicus et castus effectus est ; si paupertatem suam graviter tulit, deinceps cum gaudio eam sustinuit.

Septimo commendatur a gratia prophetiæ, atque cœlestium multitudine visionum. Multa enim secretissima futura ei revelavit Spiritus Sanctus. Nam Arianæ hæresis persecutionem per duos annos prædixit. Sancti quoque Ammonis animam vidit ab angelis ferri in cœlum, sicut et animam B. Pauli primi eremitæ. Deinceps quadam vice sensit se raptum in spiritu, atque ab angelis portari in altum. Occurreruntque dæmones, ascensionem ejus impedire conantes. Angelis autem quærentibus quare hoc facerent, cœperunt dæmones objicere quidquid culpæ in Antonio unquam fuit. Quibus angeli responderunt, non debere eos illas commemorare quæ ante monasticæ vitæ assumptionem fuerunt in eo, sed si quas incurrisset culpas postquam monachus factus est. Tunc deficientibus dæmonibus, liber Antonio patebat ascensus; et statim rediit ad se ipsum. Iterum dixit beatus atque gloriosus Antonius : Vidi aliquando diabolum excelsum corpore, qui se habere Dei virtutem ac providentiam ausus est dicere, et dixit ad me : Quid vis tibi donari a me, Antoni ? Ego autem sputum meum in os ejus projeci, et in Christi virtute me totum in eum injeci; moxque disparuit.

Præterea, de sapientia et doctrina, de miraculis atque prodigiis, de prophetiis, sanctitate et excellentiis sanctissimi patris Antonii, in libris Vitaspatrum multa valde præclara leguntur.

Postremo, quum centum et quinque esset annorum, plenus virtutibus, mortem suam suis prædixit discipulis. Ceterisque relictis, duos ad se convocavit, in quorum præsentia tradidit spiritum, sanctis angelis ad ejus animam secum in cœlum perferendam descendentibus. Quorum præsentiam ex hilaritate vultus sanctissimi atque gloriosissimi patris Antonii cognoverunt duo illi ejus discipuli.

Itaque hujus beatissimi et sanctissimi Patris instruamur exemplis, provocemur virtutibus, proficiamus doctrinis, quatenus Deo quotidie cum majori diligentia ministrantes, beatitudinem adipiscamur æternam.

Footnotes

  1. Matth. xix, 21. ↩

  2. Rom. viii, 35-39. ↩

Chapter 103 of 161