Skip to the text

Sermo 2

Ad religiosos

CUJUSMODI MONASTICA DEBEAT ESSE VITA, JUXTA EXEMPLUM SANCTISSIMI PATRIS ANTONII.

PATREM multarum gentium constitui te ante Deum. Gen. xvii, 5; Rom. iv, 17. Verba hæc de sanctissimo patre Abraham patriarcha litteraliter scripta, de felicissimo viro S. Antonio optime exponuntur: quem Deus omnipotens et excelsus innumerabilium multitudinum monachorum constituit patrem; qui universorum religiosorum magister, dux et parens rectissime appellatur; cujus vita totius monasticæ conversationis est forma; cujus doctrina est omnium nostrum institutio optima. Nunc igitur perpendamus quid de magno et sanctissimo atque gloriosissimo patre Antonio protestetur et scribat magnus et sacer ille antistes Athanasius, qui et illius fuit ad tempus discipulus.

Quum Antonius adhuc puer esset, litteris non se fecit erudiri, non ineptis fabulis passus est se implicari, sed Dei desiderio flagrans, innocenter habitavit domi. Ad ecclesiam quoque sæpe cum parentibus veniens, nec puerorum lascivias, nec juvenum negligentias sectabatur, nec delicatos cibos quærebat. — Ecce quanta fuit innocentia ejus, et quanta fuit ejus sapientia innocentia decorata. Quæ quum ita se habeant, quid est quod nos religiosi, post professionem vitæ monasticæ adhuc vanis fabulis delectamur, et sæculares rumores, verba inania ad cachinnos et dissolutiones moventia, libentius quam sacra audimus ac recitamus eloquia, quum tamen S. Benedictus hujusmodi verba in sua anathematizaverit Regula, et princeps Apostolorum hortetur, Si quis loquitur, quasi sermones Dei?1 Etenim Paulo testante, Corrumpunt mores bonos colloquia mala.2 Imitemur ergo Prophetam, qui ait:3 Dixi, Custodiam vias meas, ut non delinquam in lingua mea.

Præterea sanctus pater Antonius, in pueritiæ annis, desiderio omni spirituali flagravit. Erubescat ergo religiosus qui quum longo tempore in Ordine fuerit, adhuc piger ac frigidus invenitur, tardus ad surgendum, debilis ad psallendum: ad ea quæ carnis sunt, velox, fortis et alacer; ad ea vero quæ spiritus sunt, gravis et æger. Vereamur quod in Apocalypsi loquitur Dominus: Nunc, quia tepidus es, incipiam te evomere ex ore meo.4 Væ his qui quum spiritu cœperint, carne consummantur:5 qui pro eo quod quotidie adderent ad fervorem, omni die pigrescunt; et quum quotidie diligentiores timoratioresque fierent, omni die fiunt remissiores atque ad exteriora amplius fusi. Quorum unicuique loquitur Deus in Apocalypsi: Habeo adversum te quod caritatem tuam primam reliquisti;6 memor esto itaque unde excideris, et pœnitentiam age, alioqui venio tibi cito.

Insuper gloriosissimus pater Antonius benedictionibus dulcedinis Dei copiosissime mirabiliterque præventus, innocenter habitavit in domo sua. Ita et nos in domo Domini, in sancto cœnobio, in medio fratrum innocenter moremur, nullum lædentes, neminem scandalizantes, ne peccantes in fratres, et conscientiam eorum percutientes, in Christum peccemus.7 Ideo namque hortatur Apostolus:8 Nulli malum pro malo reddentes; providentes bona non tantum coram Deo, sed etiam coram omnibus hominibus. Non quæramus cibaria delicata: quia quæ carnem oblectant, spiritum perimunt, curamque carnis in desideriis facere prohibemur.9

Amplius, electus Dei pater Antonius mox ut monachus fieri cœpit, se cum omni cordis diligentia ad plenum extendit profectum virtutum; et universorum quos vidit Fratrum virtutes considerans, uniuscujusque imitabatur, imo et superabat virtutem. De hoc S. Athanasius refert: Universa Dei præcepta custodiens, memoriam pro libris habebat; sicque vitam suam instituens, ab universis puro diligebatur affectu. Omnibus quoque ad quos pergebat obediens, proprias singulorum gratias hauriebat: illius sequebatur jucunditatem, hujus mansuetudinem; illius vigilantiam, hujus continentiam, alterius legendi industriam: et sic universis virtutum seminibus irrigatus, sedit in cellula sua. Nec unquam contra suos movebatur coævos, sed in hoc ardentissimus mansit ne in præfatis virtutum operibus inveniretur cuiquam secundus.

Ex his multipliciter ac saluberrime informamur. Primo, ut bona aliorum diligenter consideremus ad imitandum, et unumquemque in ea sequamur virtute in qua magis abundat. Unusquisque namque, ut ait Apostolus, proprium donum habet a Deo.10 Secundo, ut aliorum defectus, quantum valemus, pie dissimulemus, nec scandalizemur ex eis, sed interpretemur in melius quantum fieri potest, salvo debito correptionis fraternæ et subventionis caritativæ, nec aliquem temere judicemus. Istud utique ad probitatem spectat atque prudentiam. Omnes siquidem homines sumus, et aliquid defectuositatis in unoquoque apparet : quod modo prætacto pie dissimulandum censetur. Sed, heu ! hujus oppositum multi in monasteriis faciunt, qui ad observanda et enarranda aliorum mala sunt proniores, quam ad intuenda ac recolenda bona eorum, non obstante quod Salomon contestatur : Qui observator est malorum, opprimetur ab eis.11 Tales ad temeraria judicia sunt proclives ; et si pro suis increpentur excessibus, se excusant per aliorum defectus, et præsidenti objiciunt, cur alios graviusque peccantes non increpet nec castiget. Isti sunt versipelles perversique sensus homines, monachalis vitæ fundamento carentes, qui aliorum negligentias potius quam virtutes sequuntur.

Tertio ex prædictis instruimur, ne contra fratres nostros moveamur ira, indignatione, impatientia, amaritudine aut rancore, sicut hortatur Apostolus ad Ephesios : Omnis amaritudo et ira et indignatio et clamor tollatur a vobis cum omni malitia; estote autem invicem benigni, misericordes, donantes invicem, sicut et Deus in Christo donavit vobis.12 Quarto, ut unusquisque conetur alterum in omni virtutum profectu sincero præcedere, eumque in omni humilitate, patientia, mansuetudine, caritate, constantia superare, nec in hoc unquam tepescat, juxta illud ad Philippenses : Nihil agatis per contentionem, neque per inanem gloriam, sed per humilitatem, superiores sibi invicem arbitrantes.13 Tunc ergo nos turpiter succubuisse noscamus ac deploremus, dum pro convitio convitium reddimus, dum alterius improbitate offendimur, dum illatam nobis injuriam vindicamus aut vindicare optamus, quum scriptum sit nobis : Noli vinci a malo, sed vince in bono malum.14 Et Christus edocuit, ut in unam percussi maxillam, præbeamus et alteram.15 Unde et Jeremias solitarium verum describens : Dabit (inquit) percutienti se maxillam, saturabitur opprobriis.16 Cujus rei perfectissimum præbuit se exemplar Christus, qui per Isaiam prædixit : Corpus meum dedi percutientibus, et genas meas vellentibus; faciem meam non averti ab increpantibus et conspuentibus in me.17 Quid ad hæc dicturi sunt, qui pro levi verbo, pro forefacto permodico offenduntur, conqueruntur et ulciscuntur se ipsos? Qualiter isti sequuntur Christi vestigia, qui hortatur, Qui mihi ministrat, me sequatur ?18

Præterea beatissimus pater noster Antonius de singulari fortitudine ac triumpho contra aerias potestates præcipue commendatur, quia ut S. Athanasius scribit, multipliciter ac gravissime a dæmonibus tentabatur, quibus invictissime ac victoriosissime resistebat. Tentationibus namque de vanitatibus et gloria mundi, de voluptatibus carnis, per fidem atque memoriam dominicæ passionis, per orationes assiduas, per jejunia magna et abstinentias arduas, per recordationes districtionis divini judicii infernaliumque flammarum, resistebat. His itaque modis etiam cunctis nos tentationibus reluctemur; nec fatigemur animo in hujusmodi prælio, sed fide et spe roborati, Sanctorum quoque exemplis instructi, tanto robustius resistamus, tanto indesinentius ac ferventius exercitiis inhæreamus virtutum, passionemque Christi nostris inscribamus pectoribus, atque novissima nostra continue præmeditemur, quanto validius a diabolo, carne seu mundo tentamur. Non enim coronatur nisi qui legitime certaverit :19 nec sunt condignæ passiones hujus temporis ad futuram gloriam æternalem, quæ præstabitur virtuose certantibus;20 sed et bonorum laborum gloriosus et incomparabilis est fructus.21

Postremo sanctissimus pater Antonius etiam corporaliter a dæmonibus usque ad mortem semel et iterum durissime flagellatus est, ita quod vocem amisit et motum. In variis quoque ferarum formis a malignis impugnatus spiritibus, mansit invictus, nec formidavit reportari ac reverti ad foveam in qua fuerat tam dire percussus. Ejus ergo exemplis omnem puerilem abjiciamus formidinem, et constantes simus in Domino, cum Propheta dicentes : Dominus illuminatio mea et salus mea, quem timebo?22

Footnotes

  1. I Petr. IV, 11. ↩

  2. I Cor. XV, 33. ↩

  3. Ps. XXXVIII, 2. ↩

  4. Apoc. III, 16. ↩

  5. Galat. III, 3. ↩

  6. Apoc. II, 4, 5. ↩

  7. I Cor. VIII, 12. ↩

  8. Rom. XII, 17. ↩

  9. Rom. XIII, 14. ↩

  10. 1 Cor. vii, 7. ↩

  11. Prov. xi, 27. * investiga-tor ↩

  12. Ephes. iv, 31, 32. ↩

  13. Philipp. ii, 3. ↩

  14. Rom. xii, 21. ↩

  15. Matth. v, 39. ↩

  16. Thren. iii, 30. ↩

  17. Is. l, 6. ↩

  18. Joann. xu, 26. ↩

  19. II Tim. ii, 5. ↩

  20. Rom. viii, 18. ↩

  21. Sap. iii, 15. ↩

  22. Ps. xxvi, 1. ↩

Chapter 104 of 161