Skip to the text

Sermo 3

CONTRA TEPOREM; ET QUOMODO DIABOLI INSIDIÆ SPIRITUALI ALACRITATE VINCANTUR.

QUIS poterit similiter tibi gloriari? Eccli. XLVIII, 4.

Verba hæc de magno et admirabili illo Elia ad litteram scripta, de beatissimo patre Antonio digne accipiuntur. Hujus namque præclarissimi magni Antonii tanta est excellentia, tam admirabilis laus, tam singularia quoque præconia, ut de ipso valde specialiter asseratur :1 Non est inventus similis illi, qui conservaret legem Excelsi; et iterum, « Quis poterit similiter tibi gloriari?2 »

Porro, quamvis debeamus eum utcumque pro viribus imitari, magis tamen positus est nobis in admirationem et humiliationem, quam in imitationem seu adæquationem : quatenus excellentiam suæ vitæ pensantes, nostram qualemcumque conversationem reputemus pro nihilo, et in humilitatis abyssum nos deprimamus. Quid ergo de eo refert ejus Legenda, imo Athanasius patriarcha, archipræsul et doctor? qui tantæ fuit auctoritatis in divinis Scripturis, quod nullus unquam ausus fuit eum negare, ut in prima parte Summæ suæ recitat S. Thomas, quemadmodum nec Gregorium Nazianzenum, secundum B. Hieronymum. Inediæ (inquit) et vigiliarum tam patiens erat, ut credulitatem viribus vinceret : hoc est, tantis abstinentiis atque vigiliis se afflixit, ut credi non valeat. In orationibus pernoctabat sæpissime. Edebat semel in die post solis occasum; interdum biduo ac triduo permansit jejunus, quarta die se reficiens. Sumpsit autem panem et sal, et potum aquæ permodicum. Membra vero quieti dans, junco contexto atque cilicio utebatur, et sæpe super nudam humum jacebat. — Ecce qualiter corpus suum jugiter castigavit, et in servitutem animæ illud redegit.3 Si ergo vir tantæ innocentiæ, innocens corpus suum tractavit tam dure, quid oportet nos facere? Nam et ab immoderata sumptione panis et aquæ docuit præcavendum.

Præterea, si magnum Sanctum hunc in prætactis corporalibus exercitiis assequi non valemus, saltem in interioribus exercitationibus cordis eum sequi conemur. Ipse etenim merita laborum suorum nequaquam temporum longitudine computavit, sed semper tanquam in principiis constitutus, ad profectum divini timoris se ipsum amore atque spontaneo excitavit obsequio, novis meritis cupiens semper augere præterita, memor Apostoli, qui testatur :4 Præterita obliviscens, in anteriora extendo me ipsum. Meminit quoque Eliæ prophetæ, dicentis : Vivit Dominus, in cujus conspectu sto hodie. Et disserebat cur hodie esset appositum : quia non computavit Elias5 præteritum tempus quo Deo servivit, sed tanquam quotidie in certamine positus, talem se cupiebat præbere qualem sciebat esse dignum Dei conspectibus, utpote cor purum, divinæ voluntati obedire semper paratum. Ex his reprehenditur et damnatur cæcitas et ignavia nostra: qui quasi pro magno aliquo computare solemus aliisque referre, quod multis annis in Ordine fuimus; et non potius verecundamur ac deploramus, quod in tot annis non solum tam parum profecimus, sed tantas demum culpas negligentiasque incidimus, atque a pristino fervore ita tepuimus, ut videamur inter illos posse computari de quibus prædixit Salvator:6 Refrigescet caritas multorum. Resipiscamus ergo ab istis insaniis, et quotidie sicut nostra requirit professio, proficere enitamur, memores doctrinæ electissimi hujus Antonii, qui dicebat: Hoc sit primum et commune cunctis mandatum, nullum in arrepti propositi vigore lassescere, sed quasi quotidie inchoantem augere semper quod cœpit, præsertim quum humanæ vitæ spatia æternitati comparata, brevissima sint et parva. Ita exorsus, paululum siluit, et admiratus nimiam Dei largitatem, adjecit: In præsenti vita æqualia sunt pro rerum commutationibus pretia; promissa autem felicitas sempiterna vili pretio comparatur: nam brevi tempore hujus vitæ potest quis eam promereri ac adipisci.

Præterea, ultra præhabita adhuc magnæ nimis sunt excellentiæ virtuosissimi hujus Antonii. Nam inter illius temporis homines primus ingressus est eremum, quantum ad id quod sciebatur: nam quamvis gloriosissimus Paulus Thebæus ante introgressus fuisset desertum, hoc tamen tunc latuit omnes. In hoc ergo patuerunt mentis suæ fervor, constantia, imperterritus animus, fortitudo ac confidentia, quod aviam et horrendam solitudinem sic intravit, et castellum vetustum venenatis animalibus plenum introiit tam audacter. Ad cujus adventum grandis turba serpentium quasi persecutionem passa, mox fugit. Ipse vero ibidem per viginti annos solitarius in tanto mansit silentio, quod nec cum apportantibus sibi panem bis in quolibet anno, ullum habuit verbum. Tanto ergo exemplo discamus corde constanti semper in Deo confidere, nec magis in nocte aut solitudine quam in die aut in frequentia hominum formidare; in cella libenter sedere, silentium diligenter aut stricte servare, neque facile egredi aut vagari; omne tempus fructuose expendere, et contra invisibiles hostes insuperabiliter dimicare. Nempe, ut idem sanctus dixit Antonius: Non potest mentem stabilire in Deo, qui non potest corpus suum servare in uno loco.

Insuper multis et ineffabilibus gratiarum muneribus decoravit Creator hunc Sanctum suum, et eremiticæ ac anachoreticæ vitæ principem et magistrum constituit eum. Primo itaque ornavit eum sublimiter gratia sapientiæ salutaris, scientia doctrinæ moralis, intelligentia Scripturarum, abundantia doctrinarum: ita quod Fratribus regulam vitæ eremiticæ sapientialiter contulit et præfixit, habuitque gratiam admirabilem in docendo, exhortando, consolando et corripiendo. Secundo ornatus fuit sublimiter gratia prophetiæ. Tertio, gratia ac virtute miraculorum. Quarto, desiderio sustinendi martyrium. Quæ omnia et alia privilegia ejus magnifica, patent in ejus Legenda: in qua tamen multa valde omissa sunt, quæ in Vitispatrum atque in voluminibus Cassiani pro parte habentur, ubi multa præclarissima ipsius documenta, gesta ac signa conscripta sunt. Qui inter cetera dixit: Magna arma contra dæmonum tentationes ac vitia, sunt vita sincera et fides ad Deum intemerata. Credite experto: pertimescit Satanas recte viventium vigilias, orationes, jejunia, mansuetudinem, voluntariam paupertatem, gloriæ vanæ contemptum, humilitatem, misericordiam, iræ dejectionem, et præcipue cor purum circa Christi amorem. Novit teterrimus coluber, se ex Christi præcepto jacere sub justorum vestigiis, quoniam Christus dixit: Ecce dedi vobis potestatem calcandi super serpentes et scorpiones, et super omnem virtutem inimici.7 Si alacres in Deo fuerimus, et futurorum bonorum inflammaverit nos affectus, si semper omnia Dei manibus committamus, et invocemus ejus indesinenter auxilium, nullus dæmonum nos expugnare valebit. Una est ratio vincendi diabolum, spiritualis lætitia ac jugis recordatio Dei.

Imitemur ergo, o fratres, hunc doctorem, ducem et principem omnium monachorum; ejus exemplo strenue inchoemus, viriliter prosequamur, salubriter perseveremus. In professione ista monastica, non solum peccata in sæculo contracta non iteremus, sed digne etiam deploremus, atque in omni virtute infatigabiliter crescere studeamus: reminiscentes quemadmodum quadam die præclarissimus pater Antonius quum orare cœpisset, sensit se raptum in spiritu, et in altum ab angelis ferri. Prohibentibus autem et impedire volentibus dæmonibus ascensum ipsius, sancti angeli causam renisionis quærebant. Quumque dæmones peccata Antonii ab exordio replicarent, angeli responderunt, non debere eos objicere peccata Antonii in sæculo habita, quæ Christi pietate erant deleta, sed si aliqua incurrisset ex quo monachus fuit effectus. Quumque iniqui Sanctum multipliciter atque mendaciter accusarent, et probationes eis deessent, liber patebat Antonio sancto ascensus. Unde docemur, quam vile ac impium sit, post monasticæ vitæ professionem agere negligenter, nec tanta vocatione conversari condigne: quod nobis, heu! pigris ac negligentibus, potissimum passionatis et quotidie recidivantibus, vehementissime est timendum. Tamen non desperemus, sed saltem de cetero memores simus nostræ professionis. Abnegare et frangere, mortificare et vincere studeamus nos ipsos, opusque Dei persolvere reverenter;8 sobrie, juste et pie vivamus in cœnobio, et in omni custodia custodiamus cor nostrum;9 brevitatem vitæ præsentis et perpetuitatem sequentis assidue perpendamus, ut ita quotidie cum majori fervore ac spirituali jucunditate Domino serviamus. Pro quibus omnibus obtinendis ac adimplendis, beatissimum patrem nostrum Antonium non solum hoc die, sed et cunctis diebus vitæ nostræ devotissime invocemus, tanquam specialissimum omnium religiosorum patronum apud Altissimum, cui honor et gloria in æternum.

Cetera huic festo opportuna require in Communi Sanctorum.

Footnotes

  1. Eccli. XLIV, 20. ↩

  2. Eccli. XLVIII, 4. ↩

  3. I Cor. IX, 27. ↩

  4. Philipp. III, 13. ↩

  5. III Reg. XVII, 1. ↩

  6. Matth. xxiv, 12. ↩

  7. Luc. x, 19. ↩

  8. Tit. II, 12. ↩

  9. Prov. IV, 23. ↩

Chapter 105 of 161