Sermo 1
S. AGNETIS VIRGINIS ET MARTYRIS
DE VITA S. AGNETIS; QUOMODO SIT IMITANDA; ET QUID HOMO PER DIVINAM GRATIAM POSSIT.
MIRABILIS Deus in Sanctis suis. Ps. LXVII, 36.
Merito cantat sancta Ecclesia de Creatore universorum omnipotente: Deus, qui licet sis magnus in magnis, mirabilia tamen gloriosius operaris in minimis. Quod in beatissima virgine Agnete patet clarissime. Magnalia enim ac præclarissima fecit per eam Deus miracula: quæ sanctus doctor Ambrosius diligenter et eleganter descripsit.
Itaque magna et multiplex fuit excellentia hujus sacratissimæ virginis. Prima, quia quum adhuc non nisi tredecim esset annorum, tantam ei Spiritus Sanctus sapientiam atque constantiam præstitit, quod nullus ei gentilium quivit resistere; neque per prospera et blanda promissa, neque per adversa et comminationes atque tormenta potuerunt eam a Christo avertere. Quum enim B. Agnes, natione Romana, ex devotis, nobilibus et divitibus orta parentibus, esset speciosissima, filius præfecti Romanorum eam ardentissime habere concupivit uxorem. Et per se ipsum et per amicos allocutus est eam, omnemque mundi gloriam ac opulentiam ei promisit et obtulit. Quumque B. Agnes nullam ei audientiam daret, asserens se alium habere sponsum, ipso incomparabiliter nobiliorem, pulchriorem, sapientiorem, ditiorem, potentiorem et in amore sinceriorem, videlicet Christum, juvenis ille præ amoris vehementia infirmari et lecto cœpit prosterni. Porro pater juvenis, præfectus nomine Symphronius, his auditis, interrogavit quis esset sponsus de cujus excellentia se Agnes jactaret. Quumque audisset quod christiana exsistens, Christum diceret suum sponsum, præcepit eam præsentari suo tribunali, et primo seorsum blande eam hortabatur ut suo nuberet filio, deinde minas adjunxit; sed nullo modo eam flectere potuit.
Secunda S. Agnetis excellentia est, gloria et potestas miraculorum quæ in ea et per eam fecit Altissimus. Quum enim præfectus fecisset eam nudari, ut nuda ad prostibulum duceretur et pollueretur ab omnibus, statim divina virtute crines ejus sic prolongati ac multiplicati sunt, ut eis aptius quam vestibus tegeretur. Ingressa autem turpitudinis cameram, invenit angelum Dei ibidem, qui locum illum copiosissima claritate implevit, candidissimam quoque stolam præsentavit Agneti, quam induit ipsa. Interea præfecti filius adveniens, putans se virginem sanctam posse cognoscere, quum eam vellet amplecti, a diabolo præfocatus cecidit mortuus: quem paulo post ad præfecti instantiam B. Agnes resuscitavit. Qui resuscitatus, publice exclamavit: Unus est verus Deus Christianorum, et omnia idola vana sunt. Visis tot mirabilibus, obstupuit præfectus, recessitque tristis quod B. Agnetem non potuit liberare. Deinde Aspasius præfecti vicarius, jussit in præsentia omnium magnum fieri ignem, et eam jactari in illum. Quo facto, mox in duas partes divisus est ignis, Agnetem non lædens, sed infideles hinc inde comburens. Tunc Aspasius jussit gladium gutturi ejus infigi. Sicque Christus eam sibi consecravit in sponsam ac martyrem.
Præterea, post obitum sanctæ virginis hujus, Deus eam magnis honoravit miraculis. Quum enim ad ejus sepulcrum Christiani orarent, irruerunt super eos pagani, et projectionibus lapidum quosdam læserunt et aliquos occiderunt. Sanctam quoque Emerentianam virginem, beatissimæ Agnetis consodalem et collectaneam, juxta illius sepulcrum lapidaverunt. Quo facto, ecce tot coruscationes atque tonitrua eruperunt, quod paganorum illorum pars maxima exspiravit. Dum etiam parentes S. Agnetis cum aliis Christianis ad ejus monumentum in orationibus pernoctarent, viderunt exercitum virginum aureis vestibus indutarum, inter quas conspexerunt B. Agnetem, atque ad dexteram ejus agnum nive candidiorem. Quæ dixit parentibus: Videte ne me quasi mortuam lugeatis, sed congratulamini mihi, quia cum omnibus istis cœlestem mansionem accepi. Post hæc Constantiam virginem ac reginam, Constantini imperatoris filiam, toto corpore ulceribus ac vulneribus plenam, ad corpus S. Agnetis orantem, Deus precibus ac meritis S. Agnetis curavit plenissime. Alia quoque innumerabilia pene miracula de sacra virgine hac leguntur.
A Ecce ex iis de beatissima Agnete breviter tactis, multipliciter informamur. Primo, quam infinita sit omnipotentia Domini nostri Jesu Christi, qui unam puellulam tredecim annorum, tantæ sapientiæ, tam mirandæ eloquentiæ, tam invictæ constantiæ, tam victoriosæ fortitudinis fecit. Merito dixit Apostolus: Omnia possum in eo qui me confortat.1 Quemadmodum enim sine virtute et gratia Christi nil possumus, ita per fidem et gratiam ejus omnia possumus, præsertim quum ipse in Evangelio protestetur:2 Omnia possibilia sunt credenti. Unde et passione instante, dixit: Qui credit in me, opera quæ ego facio et ipse faciet, et majora horum faciet, quia ego ad Patrem vado.3 Ideo nullus nostrum pusillanimis sit aut formidolosus in aggrediendo opera virtuosa et ad proficiendum in eis, considerando propriam infirmitatem, insufficientiam, instabilitatem; sed speret in Domino, et ejus semper imploret auxilium, certus quod ipse Dominus Deus noster omnipotens sit, atque ad suc-
C Currendum paratus, dummodo fiducialiter et constanter ejus gratiosam invocemus opem ac adsistentiam. Nullus etiam culpam, imperfectionem, torporem et negligentiam suam insipienter excuset, dicendo: Non potui hoc aut illud malum vitare, seu bonum illud vel illud patrare. Hoc enim non est nisi peccatum peccato adjicere. Propter quod Deum rogavit Propheta: Non declines cor meum in verba malitiæ, ad excusandas (id est excusatorie proferendas) excusationes in peccatis.4 Nempe si homo fecerit quod in se est, Deus indubitanter gratiæ suæ impendet subsidium; nec ipse pius ac sapiens Deus impossibile aliquid præcipit aut requirit. Accusemus ergo semper ex corde nos ipsos humiliter, et occurrentia nobis adversa patienter feramus, dicentes illud Job: Peccavi et vere deliqui, et ut eram dignus non recepi.5
Secundo ex prætactis docemur, quam immensa sit misericordia et liberalitas Dei in suis electis, qui virginem illam S. Agnetem tam gratiosissime liberalissimeque prævenit, tot gratiarum charismatibus eam replendo. Quum ergo (ut princeps Apostolorum testatur) non sit personarum acceptor Deus, non diffidamus quin et nobis pauperrimis Deus æternus paratus sit pie ac liberaliter subvenire, et animas nostras virtutibus decorare, dummodo eum cum diligentia jugiter exquiramus, ei super omnia complacere, adhærere sinceriterque servire optantes.
Tertio, per hoc quod in præfata visione candidissimus agnus ad dexteram S. Agnetis apparuit, Deus monstravit quam magna fuit innocentia ac puritas hujus sacratissimæ virginis.6 Docemur quoque ex dictis, quanta agat omnipotens Deus pro suis Sanctis, et quantum virtutes ei complaceant, propter quas tanta operatur miracula.
Itaque et nos hujus præelectæ virginis imitemur virtutes. Si pro Christo tyrannorum persecutiones ac pœnas superare non possumus, saltem a propriis motibus inordinatis non superemur. Non vincamur ira, superbia, cupiditate, impatientia, aut concupiscentia carnis. Specialiter vero, o virgines et puellæ, pudicitiam, gravitatem, prudentiam, puritatem S. Agnetis sequamini, omnes levitates, loquacitates lasciviasque vitantes; et S. Agnetem in speciali honore habete, eam diligite, adspicite, invocate, ut cum ea æternam habeatis salutem.
Footnotes
Chapter 106 of 161