Skip to the text

Sermo 2

Ad religiosos

DE FERVENTI ET PERFECTA CARITATE, ZELOQUE PROFICIENDI.

OMNIA arbitror ut stercora, ut Christum lucrifaciam. Philipp. III, 8.

Congruentissime verba hæc in beatissimæ virginis ac martyris Agnetis præconium, atque ad nostram ædificationem assumpta sunt.

Nempe, ut in ejus Legenda sanctus doctor refert Ambrosius, quum filius præfecti Romanorum amore virginis hujus inebriatus, omnia sæculi hujus pretiosissima ac speciosissima ornamenta, divitias et honores, voluptates atque familias promitteret, ipsa nullatenus est attracta, nec talibus affectata, sed in puritate divini amoris immobilis perseverans, adolescenti increpatorium dedit responsum: Discede (inquiens) a me, fomes peccati, nutrimentum facinoris, pabulum mortis. Quid ad ista dicemus? Ecce una tredecim annorum puella, in divinæ dilectionis sinceritate exstitit tam perfecta, quod cum Apostolo verissime dicere potuit: Scio quia nec mors, neque vita, neque creatura aliqua poterit nos separare a caritate Dei.1 Et nos tot annorum curriculis veterati, tam cito tamque facile, imo et tam frequenter a caritatis puritate abducimur, inordinate afficimur, et in desideria prava dilabimur. Ubi est timor noster, fortitudo nostra, patientia nostra, et perfectio viarum nostrarum?2 Etenim adhuc species decipit nos, et concupiscentia subvertit cor nostrum:3 quia si aliquid curiositatis aut speciositatis seu appetibilitatis in rebus exterioribus, apud alios cernimus, mox illud appetimus, obtinere satagimus, aut simile nobis fieri procuramus. Heu, quam cito per prospera et adversa, per blanda et comminatoria, per dona, per obsequia, per laudes, honores atque promissa a rectitudinis limite labimur, a Deo abducimur, a fonte beatitudinis elongamur, nunc huc, nunc illuc

Prov. x, 25. impellimur! Et quum justus sit quasi fundamentum æternum, et tanquam lignum circa aquarum fluenta plantatum, nos nihilo minus instar pulveris vento projecti a superficie terræ, per passionum immoderantias, per vitiorum inquietudines, per iras, tristitias, vanitates undique agitamur.

Ecce admirabilis et præamabilis hæc puella, a nobilissimo juvene illo tam amorose affata, tot objectis fortissimis ab ipso valide impetita, a rigore justitiæ non est flexa, non molle et femineum dedit responsum, nec ullum ei ad se largita est aditum. Nos econtrario uno adulatorio aut commendatorio verbo, aut modicæ exhibitione reverentiæ emollimur, dejicimur, et obliviscimur Domini Dei nostri, justitiam relinquentes, et aliis in illicitis acquiescentes. Insuper, quum sacra hæc adolescentula ditissimorum esset proles parentum, et tot ei temporalia præberentur, ad nihil illorum inordinate afficiebatur : et nos religionem ingressi, monasticam vitam professi, ad paupertatem spontaneam voto adstricti, nec solum obligati res ipsas relinquere, sed ipsas quoque cupiditates e nostris cordibus funditus exstirpare, quatenus soli Deo toto corde afficiamur, adhuc ad minima quæque atque vilissima male accendimur, inordinatis affectibus maculamur, ita quod si ea nobis tollantur, pejorentur aut amittantur, non mediocriter perturbamur. Numquid simplificavimus corda nostra in Deo? Numquid constabilivimus nostros affectus in eo? Numquid toto puroque corde diligimus Deum? Heu! quod cum Apostolo et Agnete dicere non meremur : Existimo omnia detrimentum esse propter eminentem scientiam caritatis Domini nostri Jesu Christi; et, Omnia arbitror ut stercora, ut Christum lucrifaciam.4

Et nunc si est pœnitentia super hoc, percutiamus fœdus cum Domino Deo nostro, ut projiciamus alienos5, carnales, sæculares affectus, quatenus tota nostra affectio, intentio, occupatio sit in Deo. Non a nostra excidat memoria, quod filii Aaron, Nadab et Abiu occisi sunt quoniam ignem alienum in suo posuerunt thuribulo.6 Thuribulum nostrum est mens nostra, in qua alienum succendimus ignem quoties pravis inflammamur affectibus, quoties impatientia æstuamus, quoties iræ excæcamur furore : ita quod ratione jam quasi sepulta operamur insipienter, impetuose et inhoneste, sic quod merito deridemur, nec tamen advertimus : quoniam ira in sinu stulti requiescit;7 et qui impatiens est, operatur stultitiam. Porro est alius ignis bonus et optimus, de quo in Evangelio loquitur Christus :8 Ignem veni mittere in terram, et quid volo, nisi ut accendatur?9 Ignis iste suaviter ardens, debet semper in cordis nostri ardere altari.10 Qui ignis est caritas fervens ac sancta, in qua quotidie crescere nos oportet, si ad perfectionem tendere atque pertingere, prout nostra requirit professio, volumus.

Præterea, forsan quis dicat : Quid mirum si sacra virgo hæc Agnes tantæ fuit perfectionis in caritate et animi firmitate, quam tam gratiosissime ac copiosissime Deus prævenit? Sed numquid abbreviata est manus Domini?11 Numquid apud Deum est personarum acceptio?12 Nonne prope est Dominus invocantibus eum?13 Nonne abundantia pietatis suæ et merita supplicum excedit et vota? Nonne si direxerit homo ad Deum cor suum, spiritum illius et flatum ad se trahet?14 Cur ergo adjicimus peccatum super peccatum, negligentias nostras et pigritias excusando?15 Certe si faceremus quod in nobis est, et cum omni diligentia vitaremus peccata, omni quoque diligentia custodiremus cor nostrum, et viscera misericordiæ Dei nostri fiducialiter ac incessabiliter invocaremus, non dubium quin benignissimus Deus cito nos exaudiret, atque splendoribus impleret animas nostras, charismatibusque supernis gratiosissime nos ditaret.16

At vero si quæratur, quomodo electissima virgo hæc Agnes, in tertiodecimo vitæ suæ anno, tantæ potuit esse perfectionis, tanti fervoris, tantæ sapientiæ, tantæ quo-

Ibidem. que constantiæ; qualiter etiam in his poterimus eam sequi? Respondendum, quod Deus omnipotens, qui est mirabilis in Sanctis suis, istud operari facillime potuit, et sic fecit.17 Implevit intellectum virginis hujus fide firmissima cum rationibus credendorum, sapientiæ dono, sancta discretione. Implevit et voluntatem ipsius caritate præfervida, spe ingenti, fortitudine quæ est donum, timore castissimo. Ipsa demum bonæ inclinationis atque egregiæ indolis adolescentula, inspirationibus Spiritus Sancti promptissime acquievit, et gratiæ ejus cooperabatur, ac fervide laboravit pro incremento virtutum. — Sic ergo faciamus et nos. Audiamus quid loquatur in nobis Dominus Deus noster per divinos instinctus, per inspirationes angelicas, per Scripturarum eloquia, per suos vicarios nostros prælatos, et omnibus his prompte obtemperemus.18 Cooperemur gratiæ Dei, exsequendo viriliter ad quod illa inclinaverit, et pro incremento virtutum indefesse conemur.19 Unusquisque namque secundum laborem suum recipiet. Vult quippe supersapientissimus Deus ut paulatim perficiamur, et cum labore, tentationibus ac tribulationibus perfectionem adipiscamur: ut sic laborando ac patiendo, adeptam perfectionem magis appretiemur, diligentiusque servemus, nec pretiosissima Dei munera ex obtinendi facilitate parvi pendamus, sicque ea cito perdamus, et de ingratitudine ac recidivo gravius judicemur. Nempe, ut Salomon loquitur: Substantia festinata minuetur; quæ autem paulatim colligitur manu, multiplicabitur.20 Itaque cum gloriosa virgine ac martyre ista, immobilitetur cor nostrum in Deo, neque in cibo, potu, somno, vestitu, domicilio, aut aliis quibuscumque aliud intendamus, quæramus, aut acceptemus, nisi quod nobis accommodum necessariumve consistit ad serviendum complacendumque Deo.

Amplius, in virgine sancta Agnete contemplemur, veneremur ac collaudemus immensitatem pietatis ac munificentiæ Dei, qui eam tam benigne prævenit, et tam exuberantissima gratia locupletare dignatus est; omnipotentiam quoque Dei, qui tam supernaturaliter ac mirabilissime in hac ipsa operatus est virgine, cui tantam donavit sapientiam divinorum, tantam notitiam Scripturarum, tantam scientiam contra idolorum culturam, tantam item constantiam in adversis, roburque animi ad sustinendum martyrium, tam præclara demum miracula fecit per eam. Sed et sapientiam Dei miremur in ea, quoniam supersapientissimo Conditori, qui infirma mundi elegit ut fortia quæque confundat21, placuit per puellam hanc teneram, ætate tredecim annorum, expugnare, dejicere et sibi subjicere Romam. Tanta enim prodigia per S. Agnetem fecit Christus in vita et morte atque post mortem ipsius, quod pars maxima Romanorum, idololatria refutata, fidem Christi est amplexata.

Invocemus ergo et honoremus virginem ac martyrem tam præclaram, et per ipsam Dominum exoremus quatenus animas nostras tam copiose illustrare dignetur, tamque prævalide inflammare, ut affectuosissime contemplemur quam incomparabiliter sit Deus præ universis creatis amabilis, pulcher, dulcis, et appetendus ac honorandus: sicque ejus intuitu et amore omnia ista carnalia et terrena vilipendamus ut stercora, ut Christum lucrifaciamus, et nunc ei per caritatem simus semper conjuncti, et eum beatifice in regno possideamus cœlesti.22

Postremo, quemadmodum innocentissima Agnes non solum exteriora hæc omnia, sed se ipsam quoque propter Christum reliquit, contempsit ac morti obtulit; ita et nos votum obedientiæ fideliter impleamus, prompte, caritative atque hilariter obedientes in omnibus, et nos ipsos Deo in holocaustum quotidie immolantes, cunctaque vana, curiosa, superflua resecantes. Ad laudem et gloriam Omnipotentis.

Cetera huic festo opportuna require de S. Catharina et in Communi Sanctorum.

Footnotes

  1. Rom. viii, 38, 39. ↩

  2. Job iv, 6. ↩

  3. Dan. xiii, 56. ↩

  4. Philipp. iii, 8. ↩

  5. 1 Esdr. x, 2, 3. ↩

  6. Lev. x, 1, 2. ↩

  7. Eccle. vii, 10. ↩

  8. Prov. xiv, 17. ↩

  9. Luc. xii, 49. ↩

  10. Lev. vi, 12, 13. ↩

  11. Is. l, 2; lix, 1. ↩

  12. Rom. ii, 11. ↩

  13. Ps. cxliv, 18. ↩

  14. Job xxxiv, 14. ↩

  15. Eccl. v, 5. ↩

  16. Is. lviii, 11. ↩

  17. Ps. LXVII, 36. ↩

  18. Ps. LXXXIV, 9. ↩

  19. 1 Cor. III, 8. ↩

  20. Prov. XIII, 11. ↩

  21. 1 Cor. I, 27. ↩

  22. Philipp. III, 8. ↩

Chapter 107 of 161