Skip to the text

Sermo unica

SS. FABIANI ET SEBASTIANI MARTYRUM

DE PONTIFICIA DIGNITATE S. FABIANI, ET DE S. SEBASTIANI MARTYRIO, ET DE SERVANDA PATIENTIA.

HÆ sunt duæ olivæ et duo candelabra in conspectu Domini stantes. Apoc. XI, 4.

Beatissimi patres isti, Fabianus et Sebastianus, recte duæ olivæ vocantur, quia misericordiæ actibus pleni fuerunt; duo quoque candelabra, quia per lumen gratiæ ac sapientiæ in eorum cordibus positum, multos valde illuminaverunt.

Denique S. Fabianus civis fuit Romanus, qui juxta doctrinam Apostoli, non assumpsit sibi propria auctoritate honorem, nec semetipsum clarificavit ut pontifex fieret, sed a Deo tanquam Aaron est vocatus.1 Quum enim defuncto Romano Pontifice, populus Romanus in ecclesia convenisset, essetque inter eos et Fabianus, columba candida super ipsius caput descendit: quo viso, omnes mirati sunt, atque in summum Pontificem eum concorditer elegerunt. Qui tertiodecimo sui pontificatus anno, jubente Decio imperatore, pro fide Christi est decollatus. Ex quibus ostenditur, quod vir fuit eximiæ perfectionis, utpote papalis dignitatis officio dignus.

Præterea beatissimus martyr Sebastianus, civis Mediolanensis, Diocletiano et Maximiano imperatoribus fuit tam carus, quod primæ cohortis ei contulerunt principatum, et suo adspectui voluerunt eum semper adstare. Ipse vero occulte fuit christianissimus, atque ob id tantum chlamydem detulit militarem, ut Christianos quos in tormentis vidit deficere, roboraret.

Hic gloriosissimus martyr propter multa valde laudabilis est. Primo, a suæ fidei firmitate, a suæ sapientiæ eminentia, a caritatis quoque fervore. Nam eos qui propter pœnarum acerbitatem, a fidei confessione, a caritatis ardore cadebant, sua fide ac sapientia ex fervidissima caritate corroboravit, illuminavit, accendit, ita quod martyrium corde pertulerunt constanti. Dum enim Romæ præclarissimi viri Marcellianus et Marcus, pro fide Christi fuerant decollandi, venerunt ad eos parentes eorum adhuc gentiles, et uxores cum filiis suis, ut per verba querulosa illos viros a fide retraherent. Mater namque ubera sua ostendens, discooperto capite, dixit : O prædulces filii, circumdat me intolerabilis mœror et luctus; perdo filios meos, sponte ad mortem tendentes. Pater quoque senex inter servorum manus adductus, locutus est: Filiis meis ad mortem voluntarie pergentibus valedicturus advenio. O filii, senectutis meæ baculi, cur sic mortem diligitis? Venite huc, juvenes, et flete super juvenes sponte morientes. Venite huc, senes, et mecum super filios meos plorate. Uxores autem eorum dixerunt: Quibus nos et hos pueros filios vestros dimittitis? O quam ferrea pectora habetis, quia parentes despicitis, uxores abjicitis, filios abdicatis! Inter hæc et multa iis similia, cœperunt virorum illorum corda mollescere. Tunc B. Sebastianus prorumpens in medium, dixit: O fortissimi milites Christi, nolite per misera blandimenta coronam perdere sempiternam. Parentibus quoque eorum locutus est: Nolite tristari; non separabuntur a vobis, sed vadunt vobis parare sidereas mansiones: nam ab initio mundi vita hæc fallax fuit, et amatores suos fefellit.

Secundo S. Sebastianus laudatur ab excellentia miraculorum quæ Deus fecit per eum. Quum enim per verba prætacta et alia multa viros præfatos ad martyrium animaret, uxor muta Nicostrati (in cujus domo viri illi custodiebantur) in terram prosternens se, per nutus et signa veniam a sancto postulavit Sebastiano. Qui ait: Si vera sunt quæ dixi, aperiat Deus os feminæ hujus. Quo dicto, mulier illa clamavit: Benedictus sermo oris tui; vidi enim angelum ante te librum tenentem, in quo scripta erant omnia quæ dixisti. Vir autem iis auditis et visis, procidens ad pedes S. Sebastiani, sibi postulavit indulgeri. Itaque Sebastianus non solum præfatos viros ad martyrium inflammavit, sed et parentes eorum convertit cum aliis multis. Quumque pater virorum illorum baptizaretur, a morbo gravissimo quo laboravit curatus est.

Quo cognito, Chromatius urbis præfectus, morbo laborans gravissimo, rogavit patrem illum ut ad se Sebastianum perduceret. Quumque S. Sebastianus venisset ad eum, rogavit ut curaretur. Respondit

A Sebastianus, ut primo idola abnegaret, et ea in domo sua a se frangi permitteret. Sicque B. Sebastianus et Polycarpus sacerdos plus quam ducenta idola confregerunt in domo præfecti. Quo nondum sanato, dixit Sebastianus: Quum, nobis idola confringentibus, nondum curatus sis, certum est quia aut infidelitatem nondum abnegasti, aut aliqua idola reservasti. Tunc præfectus indicavit se habere thalamum in quo descripta fuit omnis disciplina dispositioque stellarum. Et Sebastianus: Quamdiu, inquit, opus illud integrum habueris, te ipsum integrum non habebis. Annuente ergo præfecto ut destrueretur, filius ejus Tiburtius egregiæ indolis, dixit: Non patiar destrui opus tam nobile, nisi duo clibani accendantur, quatenus Sebastianus et Polycarpus in eis comburantur, si pater meus non receperit sanitatem. Cui Sebastianus: Fac ita. Dum itaque opus illud confringebatur, angelus Dei præfecto apparuit, et sibi a Christo sanitatem jam redditam nuntiavit. Sicque ipse et filius ejus Tiburtius, et alii ex ejus familia mille et quadringenti, sunt baptizati. Post hæc quum S. Tiburtius jussu judicis infidelis super prunas transisset ardentes illæsus, dicens, Videtur mihi quod super rosas incedam, decollatus est. Marcellianus vero et Marcus stipiti sunt affixi, et lanceis per latera transverberati. Pater quoque eorum, nomine Tranquillinus, quum uxorem Nicostrati audisset pro fide occisam, ait: Feminæ nos præcedunt per martyrium ad coronam: ut quid vivimus? Sicque post paucos dies est lapidatus.

Tertio commendatur beatissimus Sebastianus a fortitudine animi, et glorioso martyrio suo. Diocletianus enim prædicta percipiens, jussit Sebastianum in campo ligari, et a militibus sagittari. Qui eum ita impleverunt sagittis, ut videretur quasi hericius. Verumtamen post paucos dies veniens S. Sebastianus, stetit supra gradus palatii, et imperatores de suis crudelitatibus contra Christianos dure redarguit. Dixitque Diocletianus: Istene est Sebastianus quem sagittari præcepimus? Respondit Sebastianus: Ad hoc Deus me resuscitare dignatus est, ut de malis quæ Christianis irrogatis, vos increpem. Tunc Diocletianus jussit eum fustibus cædi quousque spiritum exhalaret. Corpus etiam ejus fecit in cloacam jactari, ne a Christianis pro martyre coleretur. Sanctus vero Sebastianus, sequenti nocte S. Luciæ apparens, præcepit ut inde tolleret corpus suum, atque ad pedes Apostolorum id sepeliret. Quod illa complevit. Ecce quantum fructum, quanta bona, quanta mirabilia per Sebastianum sanctissimum operatus est Deus, quantum exaltavit per eum fidem catholicam.

Præterea ex passione S. Sebastiani docemur ad multa. Primo, ut omnem vitæ præsentis despiciamus prosperitatem, nec ob aliquem humanum favorem, laudem vel gloriam temporalem, relinquamus justitiam et Dei timorem. Ecce enim vir ille tam gratiosus tamque egregius, et omni temporali prosperitate ita præfulgens, qui etiam in donis naturæ fuit miro modo dotatus, quam fortiter ac plenarie sprevit omnia prospera sæculi, divitias, delicias et honores, principumque favores, nec aliqua formidavit adversa. Consideremus ergo vanitatem atque fallacias hujus brevissimæ vitæ, et omnem ejus prosperitatem, quæ ad perpetuam ducit calamitatem, pro nihilo reputemus; quidquid vero ad æternam beatitudinem nobis proficuum est, amplectamur, et ob illam adipiscendam cum gaudio patiamur adversa. Unde ex passione præelecti et sancti Sebastiani docemur, in omni adversitate et tribulatione inconcussam patientiam conservare. Erubescamus ergo de impatientia nostra, quod nec modicum volumus pati pro Deo, imo nec pro propria salute, sed pro uno verbo aut signo indignamur, irascimur, perturbamur, obloquimur, conquerimur, invidemus, et pro posse vindicamus nos ipsos. Ubi ergo manebimus, qui a Sanctorum vestigiis tam longe, imo tam infinite distamus?

Emendemus ergo nos ipsos, et sanctum invocemus Sebastianum, ut oret pro nobis, gratiamque sequendi sua vestigia nobis impetrare dignetur: quatenus etiam ejus exemplo in Dei et proximorum ferveamus dilectione, et plena spe confidamus in Domino, atque in bonis quotidie usque in finem proficiamus. Ad laudem et gloriam Creatoris.

Footnotes

  1. Hebr. v, 4, 5. ↩

Chapter 108 of 161