Skip to the text

Sermo 1

S. VINCENTII MARTYRIS

DE VITA ET MARTYRIO S. VINCENTII; ET DE SERVANDA MAGNANIMITATE ET TRANQUILLITATE INTERNA.

LABORA sicut bonus miles Christi. II Tim. II, 3. Istud apostolicum documentum invictissimus et victoriosissimus Vincentius plenissime adimplevit: si tamen laborasse dicendus est, qui omnia ex tam fervida caritate tamque promptissima egit ac pertulit mente. Hujus namque præclarissimi martyris multæ et magnæ sunt laudes, excellentiæ ac virtutes. Prima laus ejus est, perfectio suæ magnanimitatis. Erat quippe magnanimus valde. Nam dum beatus iste Vincentius, genere nobilis, et S. Valerii præsulis diaconus, cum præfato suo episcopo jussu Daciani præsidis Hispaniæ, fuisset post diram incarcerationem Daciano præsentatus, et B. Valerius Daciano eum mendaciter objurganti mititer respondisset, dixit ei S. Vincentius: Noli, o pater venerabilis, quasi trepidus submurmurare, sed libera voce exclama. Si ergo jubes, pater sancte, judicem responsis aggrediar. Sicque annuente episcopo, dixit Daciano gloriosus Vincentius: Nefarium apud Christianorum sapientiam scias esse, summi Dei cultum abnegando blasphemare. Hæc quoque magnanimitas S. Vincentii in ceteris ejus patebit responsis ac verbis. Secunda laus est, ejus fortitudo et patientia maxima, imo et jucunditas atque securitas admirandæ in suppliciis crudelissimis ac antea inauditis. Iratus etenim Dacianus propter magnanimam responsionem Vincentii, S. Valerium in exsilium misit; Vincentium vero, tanquam præsumptuosum contumacemque juvenem, in equuleo fecit distendi, et membris omnibus dissipari. Dixitque ei: Ubi nunc miserum tuum conspicis corpus, Vincenti? Subridens S. Vincentius: Hoc est, inquit, quod semper optavi. Insurge, miser, et toto malignitatis spiritu debacchare; videbis me Dei virtute plus posse, dum torqueor, quam te qui torques. Tunc præses præ furore clamans, cœpit tortores virgis ac fustibus verberare. Dixit ergo felix Vincentius: Quid dicis, Daciane? Ecce tu ipse me vindicas de tortoribus meis. Ad hæc præses insaniens, dixit tortoribus: O miserrimi, nihil facitis? Tunc illi ferreos pectines usque ad intima costarum vincentis Vincentii infixerunt, in tantum quod intestina Vincentii videbantur. Cui locutus est Dacianus: Miserere tui, Vincenti, ut quæ supersunt tormenta evadas. Respondit Vincentius: O venenosa diaboli lingua, tormenta tua non timeo. Nil de suppliciis minuas, ut te victum in omnibus fatearis. Mox jussu Daciani S. Vincentius super craticulam positus, igne assatur. Dumque sanguine ejus flamma respergitur, vulneribus vulnera imprimuntur. Sal quoque in ignem projectum, in vulnera S. Vincentii resiliens, flammas auxit et pœnas multiplicavit: sicque sagittæ dolorum usque ad viscera intraverunt interna. Quumque de corpore viscera ipsa elaberentur, mansit beatissimus martyr, Dei virtute immobilis, constans, invictus. Tunc Dacianus præcepit eum teterrimo carceri mancipari, pedesque ejus ligno infigi, et eum super testas fractas acutas extentum relinqui. Et factum est ita. Ecce quam immanissima et inaudita supplicia pertulit miles iste fortissimus pro Rege cœlesti, quam credibilem mentis tranquillitatem, quam miram constantiam in tam pœnalissimis habebat tormentis.

Tertia laus S. Vincentii est, eminentia miraculorum, ad declarationem sanctitatis ejus a Deo factorum, tam in passione ipsius quam postea. Quum enim modo prætacto relictus esset in carcere fortis Vincentius, Christus carceris tenebras commutavit in splendidissimam lucem, asperrimas testas in suavissimos flores, et pedes martyris dissolvit a ligno. Angeli quoque descendentes, visitaverunt et consolabantur martyrem. Quumque et ipse cum angelis psalleret super flores deambulans, modulatio dulcis ac mira florum suavitas procul diffundebantur. Videntes autem custodes quæ fiebant in carcere, ad fidem conversi sunt. Quibus auditis, velut amens effectus Dacianus, locutus est: Quid ei amplius faciemus? Ecce enim jam victi sumus. Sed ne eum faciamus gloriosiorem, transferatur ad mollem lectum. Quo facto, beatissimus martyr tradidit spiritum. Tunc Dacianus jussit corpus ejus in campo ad devorandum avibus bestiisque exponi. Sed corpus sacrum ab angelis sanctis custodiebatur. Quo cognito, dixit Dacianus: Puto quod nec mortuum potero superare. Præcepitque corpus sanctissimi martyris, mola ingenti alligata, in mari demergi, ut a marinis belluis devoraretur. Sed corpus sacrum prius ad littus ejectum est, quam nautæ ad terram regredi potuerunt. Quod a Christianis, ipso revelante, repertum est, venerabiliterque sepultum.

Ex his gloriosi martyris hujus triumphis saluberrime informamur. Primo, ut veram habere magnanimitatem conemur. Dicunt autem philosophi atque theologi, quod magnanimitas est circa magnos honores, quoniam ad magnanimum pertinet agere ea quæ magno honore sunt digna, videlicet opera excellenter virtuosa. Unde ad magnanimum pertinent tardus motus, vox gravis, locutio stabilis; de rebus quoque vilibus, parvis et impertinentibus non se intromittere. Itaque vana et vilia aspernemur, levitates, discursus, cachinnos, instabilitates et loquacitates vitemus, et juxta doctrinam Apostoli, meliora et viciniora saluti quæramus et operemur.1 Videmus in sæculo, quod homines arduissimis causis intenti, seu coram principe stantes eique colloquentes, parva, vana et levia non advertunt, sed corde intento prosequuntur quod eis incumbit. Quum itaque causam habeamus vere incomparabiliter arduam cum Rege cœlesti, judice summo, videlicet animarum nostrarum operari salutem, et ipsi Altissimo debitam impendere servitutem, quid nobis cum vanis et frivolis rebus? Cur propter modica perturbamur, et circa inutilia occupamur, et non potius, juxta apostolica documenta, Deo cum metu ac reverentia deservimus, atque cum timore et tremore nostram operamur salutem? Ibid. xii, 28. Philipp. II, 12.

Insuper, Aristotele protestante, magnanimus est aspernativus, quia despicit alios. Quod intelligendum non est, quasi naturam aut personam alicujus despiciat secundum se ipsam, sed despicit alios in quantum a virtute deficiunt culpabilesque consistunt; nec tantum quemquam appretiatur, ut pro eo aliquid indecens operetur. Unde de viro justo ait Propheta: Ad nihilum deductus est in conspectu ejus malignus. Verumtamen alios veneratur secundum quod dona Dei in eis intuetur. Propter quod subjunxit Propheta: Timen- Ps. xiv, 4. Ibidem. tes autem Dominum glorificat. Istud in S. Vincentio evidentissime patuit. Dacianum enim, quamvis in sæculo magnum, tamen ut persecutorem atque idololatram vehementer contempsit, derisit, abhorruit. Ita et quilibet nostrum in primis spernat se ipsum, in quantum defectuosus est et peccator. Peccatores quoque in generali, in quantum tales sunt, contemnamus, ita ut eis in vitiis sociari et communicare, corde integro renuamus.

Secundo, ex passione S. Vincentii edocemur, ut in adversitatibus quamvis magnis, internam servemus pacem et tranquillitatem;2 nec instar puerorum statim turbemur, nec velut stulti in affectione mutemur, sed stabiles simus et radicati in bono; nec turbulentiæ ac iracundiæ verba fundamus, quemadmodum sacer Vincentius in tam crudelissimis pœnis, tam tranquille loquebatur, tam sapienter respondebat, quasi alius fuisset qui loquebatur, et alius qui patiebatur.

Tertio, instruimur ex prædictis, quam immensa sit Christi potestas, qui tot mirabilia egit in passione Vincentii, et quanta sit firmitas fidei christianæ, pro cujus confirmatione tot miracula fecit Omnipotens; quam mirabiliter quoque vitia mentem excæcant, eo quod Dacianus et alii multi tyranni ac perfidi, ex tot et tantis miraculis, quæ non nisi divina fieri quibant virtute, non fuerunt conversi, sed gravius indurati, magicis artibus omnia imperitissime adscribentes. Ideo quasi a facie basilisci fugiamus peccata, ne propriæ culpæ obtenebremur malitia, sicque de propria salute parum aut nihil curemus; sed fonti totius lucis ac gratiæ semper appropinquare conemur, ut ab ipso quotidie gratiosius illustremur, et coram Deo sollicitius ac fructuosius conversemur.

Footnotes

  1. Hebr. vi, 9. ↩

  2. Eccl. xxi, 2. ↩

Chapter 109 of 161