Skip to the text

Sermo 2

Ad religiosos

ITERUM DE MAGNANIMITATE; ET QUAM FERVENTER DESIDEREMUS CORRIPI ET PATI.

EXIVIT vincens ut vinceret. Apoc. vi, 2.

In admirabili, magnanimi ac victoriosissimo martyre Dei Vincentio, multa nobis proponuntur, omni consideratione ac imitatione dignissima.

Primo, magnanimitas ejus. Quum enim cum sancto patre suo Valerio præsule oblatus fuisset persecutori atrocissimo Daciano, et S. Valerius leviter respondisset tyranno, dixit Valerio victoriosus Vincentius: Noli, o venerabilis pater, quasi timida mente submurmurare, sed libera voce exclama. Si ergo præcipis, sancte pater, judicem responsis aggrediar. Ecce quam magnanime, quam imperterritum ac nobile cor, omni fide atque constantia plenum, ex quo tam liberrima verba profluxerunt. Implevit certe Vincentius, miles Christi, quod rex ejus Christus præcepit: Nolite (inquiens) timere eos qui corpus occidunt, sed eum qui potestatem habet corpus et animam perdere in gehennam.1 Ea igitur magnanimitate, fide, constantia et fervore, quibus præclarissimus martyr iste contra hostem pugnavit visibilem, nos contra hostes invisibiles præliemur. Et sicut electus Vincentius Daciano respondit, nefarium apud Christianorum prudentiam esse, cognoscere Deum et negando blasphemare; ita et nos, tentati dicamus diabolo, utpote quotiescumque nos sentimus graviter impugnari ab illo: Nefarium esse scias, male agendo Deum negare. Siquidem non verbis dumtaxat, sed factis quoque

Deus negatur, dicente Apostolo:2 Dicunt se nosse Deum, factis autem negant. Itaque, quum unicuique domino sit tanto diligentius ac reverentialius serviendum, tantoque promptius obediendum, quanto major est dominatio ejus, quanto sublimior digniorque consistit, et Deus sit infinitæ atque omnino incomparabilis majestatis, honorabilitatis ac sanctitatis: nonne facto commissionis et negligentia omissionis

Deum negare probatur, qui opus ejus efficit negligenter, qui in divinis torpore et sopore deprimitur, qui coram Altissimo intimorate aut inobedienter se habet, qui sine advertentia orat et psallit, qui puerilibus levitatibus, vanitati ac risibus audet se occupare etiam tempore divinorum?3

Vitemus ergo hujuscemodi mala, et Deo superdignissimo ministremus sicut oportet, cum metu et reverentia, et hoc mente semper humillima:4 utpote pauperes fragilesque vermiculi coram illo cui cœlorum exercitus cum tremore adsistunt, corde ineffabiliter reverentiali ac humili.5

Præterea, absit a nobis timor omnis mundanus, timor carnalis, timor etiam pure servilis, sed et timor nocturnus et puerilis formido. Non vereamur aspera pati, penuriam sustinere, persecutiones afflictionesque tolerare: quum per multas tribulationes oporteat nos intrare in regnum cœlorum, et omnes in Christo pie vivere cupientes, persecutiones varias patiantur.67 Nec quum in solitudine aut tenebris sumus, expavescamus; sed fide, spe, caritate, sapientia et fortitudine sic stabiliamur in Deo, ut cum sancto Job dicere valeamus, Si expavi ad multitudinem nimiam;8 et cum Psalmista: Non timebo millia populi circumdantis me.9 Qui rursus fatetur: Dominus illuminatio mea et salus mea, quem timebo?10 Dominus protector vitæ meæ, a quo trepidabo? Si certissime credimus Deum esse vitæ nostræ protectorem, et animarum nostrarum illuminatorem ac beatificatorem, cur inordinate timemus, quum et Salomon in Proverbiis dicat, Justus quasi leo confidens absque terrore erit?11 Nam et si corporalia infligantur, hoc majoris gratiæ in præsenti, abundantiorisque gloriæ in futuro erit occasio, si patienter feratur. Propter quod princeps Apostolorum: Quis est (inquit) qui vobis noceat, si boni æmulatores fueritis?12 Hinc cum Michæa dicamus:13 Quum sedero in tenebris, Dominus lux mea est.14 Ipsi etenim cura est de nobis, ita ut confidenter dicamus: Dominus sollicitus est mei.15 Idcirco nos ei fiducialiter committamus, parati ad omnia quæ ipse nobis voluerit evenire. tenebris, Dominus lux mea est. Ipsi etenim cura est de nobis, ita ut confidenter dicamus: Dominus sollicitus est mei. Idcirco nos ei fiducialiter committamus, parati ad omnia quæ ipse nobis voluerit evenire.

Secundo, in beatissimo athleta Dei Vincentio specialissime nobis commendatur ac imitanda proponitur patientia. Tanta namque tormenta patientissime tulit, ut ejus respectu parvi pendere compellamur quidquid adversitatis et tribulationis occurrerit nobis. Quid ergo sustinuit? Certe

C Daciano jubente, in equuleo est suspensus et membris omnibus dissipatus. Deinde pectines ferrei usque ad costarum ejus intima sunt infixi, ita ut ex toto ipsius corpore sanguis efflueret. Compaginibus quoque costarum solutis, viscera patuerunt interna. Post hæc super craticulam est assatus, crematus, cunctisque membris ipsius ferrei unci et laminæ ardentes intrusa sunt; flamma quoque sanguine ejus respersa, vulneribus vulnera imprimuntur.

Sal insuper projecerunt in ignem, quatenus in vulneratum corpus ipsius undique resiliret, sicque stridentibus flammis crudelius torqueretur. Tunc non ad artus, sed ad viscera ejus tela injecta sunt, ita quod interna ipsius viscera extra mox labebantur. Inter quæ omnia admirabilis martyr mansit immobilis, elevatisque oculis Dominum exoravit. Quid horum comparatione est nostra adversitas? Utinam multitudinem magnitudinemque nostrorum adverteremus excessuum, quotidianarumque negligentiarum irreverentiam et abusionem; non dubium quin impleremus quod Judith admonuit: Non ulciscamur nos (inquiens) pro his quæ patimur; sed reputantes peccatis nostris hæc ipsa supplicia esse minora, flagella Domini, quasi servi qui corripimur, ad emendationem, et non ad perditionem nostram, evenisse credamus.16

Præterea, si tanta passi sunt martyres sancti absque suis demeritis, imo pro sanctis actibus suis, quid est quod nos peccatis atque defectibus pleni, pro nostris demeritis parva et minima pati renuimus? Imo corripi vix dignamur, vix ea nobis dici permittimus, vix admonitionem et informationem suscipimus: similes, imo omnino pejores et stolidiores phreneticis, medicorum ac patrum suorum manum mordentibus et curari nolentibus. Sic amor privatus, sic passiones et vitia mentem inebriant, ut nil suæ advertat salutis, malitque divini judicii reservari rigori, quam corripi caritative, et corrigi modice in præsenti, non intuens quam horrendum sit incidere in manus Dei viventis.17 Porro quis negotiator tam stultus est, qui non æquanimiter ferat tempestatem aliquam, ventum ac pluviam in via, si certus sit maxima lucra se adepturum in urbe ad quam tendit? Invocemus Deum instanter, ut mentes nostras copiose illustrare dignetur, quatenus clare intelligamus quantum peccata noceant animæ, quantum adversa prosint eidem: ut sic in adversis magis quam prosperis gloriemur, potiusque optemus corripi quam laudari, nec magnum quid arbitremur quod pro peccatis nostris correpti æquanimiter sustinemus. Audiamus quid princeps dicat Apostolorum: Nemo (inquit) vestrum patiatur ut fur, aut homicida, aut maledicus.18 Hoc equidem ait, non quasi non debeamus pro nostris peccatis correctionem seu pœnam patienter suscipere, sed ne peccemus, et ne mereamur puniri ut rei. Et quoniam non est magnum pro propriis culpis pœnam perferre, quum hoc requirat justitia, idcirco idem Archiapostolus addit: Hæc est gratia, si propter conscientiam Dei sustinet quis tristitias patiens injuste. Quæ est enim gratia, si peccantes et colaphizati suffertis? Si autem benefacientes sustinetis, hæc est gratia apud Deum:19 in hoc enim vocati estis. Si ergo juxta hæc apostolica documenta istud ad quemlibet pertinet Christianum, quanto magis ad religiosos?

Quæ quum ita se habeant, quam longe distant a perfectione, imo quam nihil habent de ea, qui pro suis correpti excessibus, indignantur et murmurant, obloquuntur, irascuntur, et ultionem proponunt, præsertim qui mendaciter se excusant, seu culpam suam retorquent in alios, aut quavis palliatione vel calliditate occultant, colorant sive alleviant eam? quum et capitalis sententiæ reus peccet mortaliter, veritatem negando de crimine propter quod esset interficiendus, dum judex eam requirit ab eo, loco et tempore opportunis. Tunc enim eam manifestare in tantum tenetur, ut nec mortis periculum seu formido eum a mortali excuset, nisi eam propalet. Quam detestabile ergo est in homine religioso, modicam correptionem et utilem confusionem sic abhorrere, ut suam deneget aut palliet culpam? Quod ipsa culpa præterita multo culpabilius est, et ex elatione procedit: unde excusatio in peccatis, fertur superbiæ comes. Talibus in Evangelio loquitur Christus: Vos estis qui justificatis vos ipsos coram hominibus;20 Deus autem novit corda vestra.

Humiliemus ergo nos ipsos in omnibus, et propria bona (si quæ sint) recitando, declinemus magis ad minus; propria vero mala recognoscendo, declinemus potius versus majus: semper tamen vitando mendacium. Et beatissimi atque gloriosissimi martyris hujus sequamur vestigia, in omni magnanimitate, fide, fervore, patientia atque constantia.

Footnotes

  1. Matth. x, 28. ↩

  2. Tit. 1, 16. ↩

  3. Jer. XLVIII, 10. ↩

  4. Hebr. xii, 28. ↩

  5. Dan. xii, 10. ↩

  6. II Tim. xii, 12. ↩

  7. Act. xiv, 21. ↩

  8. Job xxxi, 34. ↩

  9. Ps. xii, 7. ↩

  10. Ps. xxvi, 1. ↩

  11. Prov. xxviii, 1. ↩

  12. 1 Petr. iii, 13. ↩

  13. Mich. xii, 8. ↩

  14. 1 Petr. xii, 7. ↩

  15. Ps. xxxix, 18. ↩

  16. Judith viii, 26, 27. ↩

  17. Hebr. x, 31. ↩

  18. 1 Petr. iv, 15. ↩

  19. 1 Petr. ii, 19-21. ↩

  20. Luc xvi, 15. ↩

Chapter 110 of 161