Sermo 3
DE EXSTIRPANDIS VITIIS, VIRTUTIBUSQUE VARIIS BEATISSIMI VINCENTII EXEMPLO IMITANDIS.
QUI vicerit, faciam illum columnam in templo meo. Apoc. III, 12.
Multiplex fuit Vincentii sancti victoria. Vicit enim invisibiles hostes, vicit ferocissimum tyrannum et ejus crudeles ministros, vicit se ipsum, vicit adversa et prospera mundi.
Vicit invisibiles hostes, eorum suggestionibus non consentiendo, sed resistendo ac prævalendo, divinum invocando subsidium, passionem reminiscendo dominicam, et providendo sua novissima. His modis debemus et nos tentationibus reluctari ac triumphare. Nunquam audiamus acediæ spiritum, tarde surgendo ad Matutinas, pigre accedendo ad chorum, et persolvendo insipide Horas, aut ad divina habendo fastidium. Et quia sine Dei auxilio nil valemus, opem et adsistentiam Spiritus Sancti incessabiliter et affectuosissime imploremus. In adjutorio Altissimi habitemus, ut in protectione ipsius moremur atque ab omni periculo protegamur.1 Dicatque unusquisque nostrum Deo ex corde :
Susceptor meus es tu, et refugium meum;2 Deus meus, sperabo in eum. Tunc enim utique dextera sua teget nos, et brachio suo defendet nos.3 Nullus nostrum tam præsumptuosus temerariusve consistat, ut de eo vere dicatur, Ecce homo qui non posuit Deum adjutorem suum, sed speravit in multitudine divitiarum suarum, hoc est propriorum meritorum;4 quum tamen simus incerti an opera nostra fuerint an sint meritoria :5 utpote incerti de exsistentia nostra in caritate, sine qua nihil meritorium esse constat.6 Et quamvis agnosceremus hoc ipsum, non tamen in nobis ipsis vane et insipienter, sed in Deo grate atque humiliter gloriari nos oporteret.
Deinceps, quoniam nihil occurrit tam adversum ac durum quod non æquanimiter toleretur, si passio Filii Dei digne ac intime recolatur; idcirco contra universa diabolica tentamenta, muniamus et armemus nos assidua dominicæ passionis memoria, quæ aureis litteris ex sanguine Christi confectis, sit cordi nostro indelebiliter semper inscripta. Quis enim de sua elatione, impatientia, ira, aversione, carnalitate, acedia, delectatione sensuali, non erubescat, si efficaciter recordetur quæ, quanta, et qualia propter nos Deus sustinuit incarnatus? Profunda quoque consideratio districtionis divini judicii, infernalium etiam tormentorum et cœlestium gaudiorum, ac mortis amaræ, quæ indesinenter propinquat omni instanti, omnem depellit torporem et culpam, quemadmodum ait Scriptura : Memorare novissima tua, et in æternum non peccabis.7 Hinc ea quæ Ordinis sunt ac cultus divini, prompto ac hilari animo exsequamur. Pigrum namque et tepidum ex ore suo evomit Christus ;8 negligens vero et inobediens, maledictus in Scripturis asseritur.9
Insuper nullatenus audiamus, sed detestemur ac fugiamus iracundiæ spiritum, impatientiæ impetum, furoris impulsum : ne jam non assimilemur mansuetissimo patientissimoque Vincentio, sed ejus persecutori, sævissimo Daciano, quem (Augustino teste) magis afflixit mentis insania, plus vastavit iracundiæ furor, atque impatientiæ impetus gravius perturbavit, quam Vincentium sanctum tormenta. Absit ut aliquis nostrum intus sic deordinetur per iram et vitii cujuscumque impulsum, ut instar Daciani sacrilegi, instigatorem mali diabolum, interioremque inquietudinem et irrationabiles motus suos, foris per turbulentiam vultus, visus indispositionem ac gestus alios inhonestos ac bestiales ostendat, et alios graviter scandalizet, se ipsumque faciat vilipendi ac derideri. Siquidem sceleratissimus Dacianus per truces ardentesque oculos, per vultus minaces, per clamores brutales, atque totius corporis sui turbulentissimos motus, habitatorem suum diabolum demonstravit. Absit ut Christianus, præsertim religiosus, impium illum sequatur. Verumtamen quidam hoc facere non verentur, neque de tanta sua contemptibilitate, bestialitate ac pravitate, sicut oportet verecundantur: imo levi occasione, pro modico verbo aut correptione taliter commoventur, tam turpiter alterantur. Potius vero sectetur tranquillitatem, mititatem patientiamque Vincentii, qui in tam inhumanissimis constitutus suppliciis, tam quiete, tam ordinate ac sapienter respondit, quasi non ipse sed alius cruciaretur: imo quasi non sensisset supplicia. Itaque, sicut sol diffusione sui luminis tenebras aeris expellit ac nebulas: sic ratio nostra fide ac dono sapientiæ decorata virtutibusque armata, vitiorum caligines, passionum tumultus, motus brutales, ignorantias et errores ejiciat et exstirpet; sensitivam irradiet, regat ac sibi subjiciat partem, totamque animæ illuminet regionem.
Præterea hostes visibiles, utpote persecutorem ferocissimum et ejus ministros tortores, vicit gloriosissimus Dei miles Vincentius, non repercutiendo, non malum pro malo reddendo, sed omnia sibi illata supplicia patientissime sustinendo. In hoc igitur eum sequi non differamus, sed sicut de Domino ac capite nostro summus ait apostolus Petrus, Quum malediceretur, non remaledicebat; quum pateretur, non comminabatur, tradebat autem se ipsum judicanti injuste;10 et tanquam agnus mansuetus qui portatur ad victimam, ductus est ad occidendum, et velut ovis coram tondente obmutuit: ita et nos in cunctis adversitatibus, infirmitatibus, persecutionibus, increpationibus, correctionibus patientes simus et maneamus tranquilli; nec in omnibus his peccemus labiis nostris, nec stultum quid contra Deum loquamur, ut cum Propheta dicamus: Ego autem tanquam surdus non audiebam, et sicut mutus non aperiens os suum; et factus sum sicut homo non audiens, et non habens in ore suo redargutiones. Sic se habuit sanctus David, quum a viro Belial Semei impiissime calumniis ac maledictionibus infestaretur. Non sequatur aliquis nostrum Achillem, qui fortis fuit omnia ulciscendo, sed potius Socratem, qui fortis fuit omnia æquanimiter tolerando, et in domo sua patientiam didicit quam foris exhibuit. Ita et nos in cellulis nostris, per orationes assiduas, per dominicæ passionis memorias cordiales, per Sanctorum exempla, per motuum refrenationem et exercitationem internam, discamus et obtinere nitamur patientiam magnam, mansuetudinem firmam, modestiam exemplarem, quas ad Dei honorem et proximorum ædificationem coram aliis ostendamus.
Præterea, quum hæc ita se habeant, quam ineffabiliter vituperabile est atque damnabile, quod quidam specie tenus religiosi, sic propriis animositatibus excæcantur, sic passionibus suis ac vitiis obdurantur, ut etiam tempore tranquillitatis et pacis proponant, si ille aut ille aliquid forefecerit eis, quod eum expedient, vicissitudinem ei retribuent, et eum compescent! Aliqui quoque, nisi se ipsos defenderint, et injurianti quod ira et elatio suggerunt retribuerint, erubescunt tanquam victi, imbecilles, timidi et contempti. Porro, quum verbis pungitivis et factis injuriosis represserint offendentem, gloriantur et jactant se tanquam victores. Isti spiritum Christi non habent, sed spiritum hujus mundi. Neque advertunt quod non solum coram Deo et angelis sanctis, verum etiam in cordibus fratrum multo plus reputarentur et crescerent, si in omnibus patientes, taciturni ac humiles permanerent. Hinc beatissimus apostolici chori princeps hor-
Job 1, 22.
Ps. xxxvii, 14, 15.
II Reg. xvi, 5 et seq. tatur: Omnes estote unanimes, compatientes, fraternitatis amatores, misericordes, modesti, humiles; non reddentes malum pro malo, sed econtrario, benedicentes: quia in hoc vocati estis.11 Tua ergo (o frater) pietate, probitate, patientia, caritate, beneficentia, humilitate, alterius vince, confunde, exstingue duritiam, inhonestatem, impatientiam, rancorem, malevolentiam, injuriam, pompam.
Insuper S. Vincentius vicit se ipsum, omnem exstirpando a se privatum amorem, carnalem timorem, et odiendo, abnegando ac frangendo se ipsum; et Christi intuitu ac amore, pro fidei veritate Deitatisque cultu, offerendo se ipsum ad omne temporale supplicium, et patientissime sustinendo tam dirum martyrium. Vicit quoque prospera mundi, blandimenta tyranni despiciendo, omnemque transitoriam prosperitatem vilipendendo. Vicit item adversa per modum expressum. Idcirco in his omnibus eum viriliter imitemur, ut etiam ad mortis supplicium simus pro
A Christo ac veritatis defensione parati; et sicut promisimus, frangamus et abnegemus per obedientiam sanctam nos ipsos.
Postremo, in passione dignissimi martyris hujus, contemplemur omnipotentiam, munificentiam ac misericordiam Creatoris, qui huic bellatori suo in tam inauditis suppliciis, tam inæstimabilem dedit constantiam, tamque copiosam consolationem internam, tantam futuræ jucunditatis et gloriæ prælibationem, tam indicibilem internæ tranquillitatis saporem, ut ad carcerem ac tormenta quasi ad epulas, tota festinaret alacritate; tot quoque gloriosis prodigiis mirificavit hunc Sanctum suum ante mortem, in morte, atque post mortem. Si ergo cum inclyto athleta Vincentio cupimus desuper taliter visitari, consolari et ungi, non renuamus cum eo affligi, scientes quia sicut passionum, ita et consolationum socii esse poterimus.12 Ad laudem et gloriam omnipotentis Dei, qui est in sæcula sublimis et benedictus. Amen.
Footnotes
Chapter 111 of 161